Florestanus Di Fausto

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Florestanus Di Fausto (natus die 16 Iulii anno 1890 Rochae Cantorani; mortuus die 11 Ianuarii anno 1965 Romae) fuit architectus Italianus et politicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Di Fausto fuit inter praecipuos regni Italiae architectos, qui praecipue in coloniis laboravit. Inter alia Aras Philaenorum in via litorali (Via Balbia) in Libya aedificavit, quae limitem inter Tripolitaniam et Cyrenaicam indicant, nec non ecclesiam cathedralem neogothicam in urbe Rhodo.

Post secundum bellum mundanum Di Fausto inter alia fuit legatus Democratiae Christianae in Conventu constitutioni faciundo rei publicae Italiae (1946-1948).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Giuliano Gresleri: Architecture in the Italian Colonies in Africa CIPIA, 1992, imprimis p. 55

Nexus externi[recensere | fontem recensere]