Pergamum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Pergamum (discretiva)

Restitutio antiquae Acropolis Pergami in museo Pergamo dicato Berolini

Pergamum (Turcice Bergama; Graece Πέργαμον) est urbs Ionia in Lydia, regione Turciae hodiernae, sita. Urbs tempore hellenistico praeclara propter bibliothecam fuit, quae Alexandrinae aemulata est. Erant scholae grammaticae, mathematicae, astronomiae.

Post pacem Apameënsem (188 a.C.n.) regnum Pergamenum continebat magnam partem Asiae minoris. Regnabant reges Attalidae ab anno circa 280 a.C.n. ad regem Attalum III, qui regnabat 138-133 a.C.n. et erat ultimus Attalidum: concessit regnum in testamento Romanis, sub quorum imperio provinciam Asiam redactum est.

Situs[recensere | fontem recensere]

Pergamum in Troade situm est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aetas praehellenistica[recensere | fontem recensere]

Urbs ex Pergamo, filius Neoptolemi, nominata est et dicitur Grynus, nepos herois Telefi, urbem condidisse. Prima historia quae urbs Pergamum nominat Anabasis Xenophontis est: longum iter Decem milium, Xenophonte duce, finem habuit in hac urbe et post ex Pergamo hic magnus exercitus, Thibrone Lacedaemonio duce, profecta est contra satrapes Persas Tissaphernem et Pharnabazum.

Aetas Romana[recensere | fontem recensere]

Saeculo a.C.n. Pergamum a Romanis capta est, victo Mithridate VI, rex Ponti. Aetate imperiale Pergamum urbs prospera et praeclara fuit: Traiano imperatore, novi vici constructi sunt et urbem amplificata est, theatrum, magnum forum, gymnasium et alia monumenta constructa sunt. In urbe praeclarum templum Aesculapii fuit, ubi Claudius Galenus arti medicinae studuit. Aetats aurea urbis finem habuit tertio seculo post Christum natum. Anno domini 262 in urbe terrae motus factus est et pauco post Gothi oppidum diripuerunt.

Aetas Byzantina[recensere | fontem recensere]

Regnum Sassanidarum Asia Minor invasit anno domini 620 sed Imperium Byzantinum eam recuperavit et, Constante II rege, urbs Pergamum refecta est. In aetate Byzantina Pergamum diocesis fuit. Anno domini 663 Arabes oppidum ceperunt et anno domini 716 denuo oppidum ceperunt et praedati sunt. Et denuo Pergamum refectum et munitum est, anno domini 717. Leone III rege, Pergamum in thema Thraciae fuit et, Leone VI rege, in thema Sami translatum est. Post praedatio Costantinopolis anno domini 1204 Pergamum lente perivit.

Effossiones[recensere | fontem recensere]

Anno domini 1873 primae effossiones inceperunt et anno domini 1878 archaeologus Theodiscus Carolus Humann magnae effossiones incepit. Hae effossiones octo annis continuaverunt et magnum oppidum repertum est. Magna pars arae Iovis loco movit et nunc in Museo Pergameno Berolini est.

Aedificia egregia[recensere | fontem recensere]

  • Aquae ductus,
  • Biblioteca Pergamena,
  • Gymnasium,
  • Theatrum.

Templa egregia[recensere | fontem recensere]

  • Ara Iovis,
  • Aedes Minervae,
  • Aedes Cereris,
  • Aedes Iunioni,
  • Aedes Bacchi,
  • Aesculapium.
  • Basilica Rubra, seu Aula Rubra,
  • Traianeum.

Cives praecipui[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pergamum spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!