Jump to content

Bellum Peloponnesiacum

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Bellum Peloponnesiacum[1] vel Bellum Peloponnesium[2] fuit bellum inter Athenienses et Lacedaemonios de hegemonia in Graecia (anno 431-die 25 Aprilis anno 404 a.C.n.), quod Thucydides historicus narravit.

Graecus miles cum casside hoplitae. Sparta, saeculo quinto a.C.n.

Athenarum gloria moverat invidiam Lacedaemoniorum, qui principatum Graeciae totius adfectabant, sed Periclem non fallebat Spartanorum ambitio. Optimus ille rector civitatis, peritus utilitatis dignitatisque Atheniensium, omnia ad bellum iamdudum paraverat. Ambo adversarii prope pares viribus erant. Lacedaemonii auxilia totius Peloponnesi ad se trahebant. Athenienses, gestis rebus illustres, classibus suis et divitiis confidebant; insuper socios habebant Messenios, et Thessalos, et omnes insularum populos et urbes Ioniae. Lacedaemonii diu cunctati invaserunt Atticam, duce Archidamo rege, qui misit legatum ad Athenienses. Illi legatum, ne auditis quidem mandatis, dimiserunt; tum legatus exclamavit: "Quantas calamitates illa dies adferet Graeciae!" Duo nempe potentissimi populi in bellum ruebant, quod, per septem et viginti annos, summa contentione utrinque gestum est.

Irruptio Lacedaemoniorum in Atticam

[recensere | fontem recensere]

Lacedaemoniorum adventante exercitu, Pericles cives suos hortatus est ad deserendos hortos suburbanos, et villas, et praedia quae in Attica possidebant. Eos iam antea monuerat ut transferrent in Euboeam pecora iumentaque, et semetipsos urbis moenibus tutarentur. Imprimis eorum intererat rei maritimae, qua valebant, studere. Hostes Atheniensium fines depopulati sunt; sed, in populatione ceterorum, Periclis unius agros intactos reliquerant. Sperabant eo modo se concitaturos esse adversus eum civium invidiam; dolus autem irritus fuit. Pericles enim, decus patrimonio praeferens, agros suos reipublicae dono dederat. Ceterum paulo post Athenienses ulti sunt vastationem finium Atticae, nam et ipsi classem ad litora Peloponnesi appulerunt, et hostium terram depraedati sunt.

Sollemnia funera Athenis

[recensere | fontem recensere]

In prima expeditione, certatum fuerat aequo Marte; pauci ex utraque parte in acie ceciderant. Athenienses autem decreto edixerunt solemnia funera civibus in proelio interemptis, quibus honores supremi in nunc prope modum habiti sunt: ossa defunctorum, recepta in capsis cupressinis, sub magno tentorio triduum exposita fuerunt. Eorum custodia parentibus commissa erat. Postquam parentes domesticis religionibus vacaverunt, publicis caerimoniis locus fuit. Ossa defunctorum in Ceramicum solemni pompa translata sunt, deinde ludi funebres rite celebrati, et laudatio mortuorum ab ipso Pericle pronuntiata. Summus ille civis sublimi oratione extulit virtutem horum virorum qui vitam patriae condonaverant, et patriam illam tali merito dignam esse proclamavit. Nempe illa civitas erat arx libertatis, sedesque artium liberalium, et, moribus, institutis, disciplinis, quasi ludus totius Graeciae patebat. Sic defunctorum laude Pericles vivorum animos gloriae amore incendebat, et ad bene merendum de patria hortabatur.

Pestis Athenis

[recensere | fontem recensere]

Anno insequente, malum multo crudelius quam bellum saeviit in Attica. Pestis, ex Aegypti finibus orta, Piraei portum occupavit, ex quo Athenas ipsas invaserat. Nulla aetas aut vitae condicio e contagione mali exempta fuit: iuvenes non minus quam senes, divites aeque ac pauperes pestilentia correpti peribant. Luctuosus erat domorum adspectus, et deforme universae urbis spectaculum. Cadaveribus oppletae erant viae, porticus, aedes. Mos ille sepulturae quo Athenienses uti consueverant, omnino neglectus erat: nulla erga defunctos pietas aut ritus observantia, nulla eorum infernorum religio. Ars medicorum nullam aegrotantibus salutem afferre poterat, nullum dolorum levamen: praesens malum omnia remedia superabat.

Periclis obitus

[recensere | fontem recensere]

Pericles, amicis et cognatis orbatus, domesticas aerumnas tulit eadem constantia, qua civium suorum iniquitatem perpessus erat. Iam ante bellum, eius amici Anaxagoras et Phidias exsilio damnati fuerant; ipse, bello commisso et peste ingravescente, inimicorum criminationibus obnoxius fuerat, et pecunia mulctatus. Ingratos quidem Athenienses facti poenituit, et Pericles honoribus iterum cumulatus fuit. Sed filium Parolum amisit, qui unus e gente supererat. Tum vero, cum nati duxit funus, et funebrem coronam capiti iuvenis imposuit, doloris tolerandi nescius, infelix pater effusus est in lacrimas. Nec multo post in languorem incidit, et decessit. Cum in lecto moribundus iaceret, et circumstantes amici praedicarent eius laudes: "Haec est una, inquit, mea laus, quod nulli unquam Atheniensium luctus causa fui." Periclis cineres in Ceramico quieverunt inter sepulcra civium de patria optime meritorum. Athenienses tanto duce carentes non minus fortiter bellum sustinuerunt, et per decem annos varia fortuna pugnatum est. Tandem, auctore Nicia, cum Spartanis pepigerunt pacem, quae sex annis tantum servata fuit.

Alcibiades

Alcibiadis consiliis impulsi, Athenienses bellum redintegraverunt, et in Siciliam arma contulerunt adversus Syracusanos. Tres duces delecti fuerant: Alcibiades, Nicias, et Lamachus; sed priusquam classis e Piraeo solveret, una nocte omnes Mercurii statuae, quae in urbe erant, deiectae fuerunt et truncatae. Huius sacrilegii auctor habitus Alcibiades iam in Siciliam pervenerat, quum reus declaratus est; tum ascendit triremem quasi Athenas rediturus esset, et primum Elidem, deinde Thebas petiit. Absens damnatus capite, Lacedaemona demigravit; et postea ad praefectum regis Darii Tissaphernem se contulit, cuius in intimam pervenit amicitiam. Interea in Sicilia res primo processerant prospere Atheniensibus, et Syracusani, duobus proeliis profligati, in urbe inclusi erant. Sed Gylippus dux, a Lacedaemoniis missus Syracusanorum auxilio, profligat Athenienses, Lamachum occidit, et Syracusas obsidione liberat.

Clades Atheniensium in Sicilia

[recensere | fontem recensere]

Hac re cognita, Athenienses novos duces delegant, Demosthenem et Eurymedonta, cum supplemento copiarum; sed et Gylippus classem cum auxiliis e Peloponneso accipit: ita ex utraque parte summis viribus contenditur. Primo navali certamine Athenienses victi exuuntur castris; tunc Demosthenes censuit ut abirent e Sicilia, sed Nicias manere voluit. Reparatur igitur navale bellum; Athenienses autem iterum vincuntur inscitia ducum, qui Syracusanos male aggressi fuerant inter maris angustias. Eurymedonte caeso, et navibus relictis, Demosthenes et Nicias exercitum in terram exponunt; eos insequitur Gylippus et fugat. Demosthenes, amisso exercitu, semetipsum gladio transfigit; Nicias in captivitatem abductus interficitur a Syracusanis, invito Gylippo; Athenienses capti in lautumias deiecti sunt. Pauci Athenas reverti incolumes potuerant; illi Euripidem adierunt, gratias acturi poetae, cuius beneficio salus ipsis contigerat. Eorum enim alii e vinculis emissi fuerant a dominis suis, quos docuerant quaedam Euripidis carmina; alii, qui post cladem per agros errabant omnium egeni, recreati fuerant cibo et potu propter recitatos eiusdem poetae versus aliquos.

Alcibiades revocatur ab Atheniensibus

[recensere | fontem recensere]

Athenienses, perturbati cladibus in Sicilia acceptis, Alcibiadem ab exsilio revocaverunt. Is, populiscito restitutus in patriam, praeficitur exercitui apud Samum cum Thrasybulo et Theramene. Alcibiades, cum duobus collegis, Lacedaemonios superat quinque proeliis terrestribus, et tribus navalibus, in quibus ducentae hostium triremes pereunt. Praeterea recipit Ioniam, Hellespontum, redigit multas alias urbes in ora Asiae sitas, et praesertim Byzantium. Inde tres duces praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis, Athenas venerunt. His obviam universa civitas descendit in Piraeum; at solus Alcibiades in se convertebat omnium oculos. Ut navi egressus est, illum unum omnes prosecuti sunt, et coronis aureis taeniisque vulgo cumulaverunt. Alcibiades lacrymans talem benevolentiam civium suorum accipiebat, et simul reminiscebatur pristini temporis acerbitatem.

Alcibiadis novum exsilium

[recensere | fontem recensere]

Non diu triumphavit Alcibiades, et brevi populari aura destitutus est. Ille, cui omnes honores decreti fuerant, totaque respublica domi bellique tradita, idem mox in invidiam suorum recidit. Classe in Asiam profectus, repentino Lacedaemoniorum adventu oppressus fuit, et magna caedes Atheniensium facta est. Tum Athenienses rati se victos fuisse non fortuna belli sed fraude imperatoris, Alcibiadi imperium abrogant, et alium ducem in eius locum substituunt. Hanc offensam non tulit Alcibiades; insuper veritus multitudinis impetum, Athenas reverti noluit, et in exsilium sponte sua profectus est. Primus Graecorum in Thraciam introiit; ibi tria castella communivit et agros cepit, honestius existimans locupletari barbarorum praeda quam Graecorum. Eo tempore quo Athenienses Alcibiadem eiiciebant, ducem peritum et audacem, Lacedaemonii impigrum et callidum imperatorem, Lysandrum, exercitui classique praefecerunt.

Lysander: certamen apud Aegos flumen

[recensere | fontem recensere]

Lysander, vir prudens et astutus, bellum quam diutissime trahendum curavit. Sciebat enim pecuniam Lacedaemoniis suppeditari a rege Persarum, Atheniensibus autem exhaustis nihil superesse praeter arma et naves. Itaque, cum praetor Atheniensium Philocles classem constituisset apud Aegos flumen, Lysander, qui non longe aberat, noluit cum eo dimicare. Quatriduo Athenienses provocaverunt Lacedaemonios ad certamen navale: nihil illi e castris moti sunt, quia plus valebant copiis pedestribus quam navalibus. Tum classiarii Philoclis coeperunt castra nautica quotidie relinquere, et in littore palantes vagari. Frustra Alcibiades, qui erat in propinquo, eos monebat ut caverent ab hostibus. Quinta luce, speculatores Lysandro nuntiant Athenienses in terram, ut solebant, praedatum exiisse. Continuo, eius iussu, classis Lacedaemoniorum solvit anchoram, et citato remigio fertur in Athenienses: eorum naves vacuae franguntur, aliae male defensae capiuntur, nautae semiermes vulnerantur; milites, et qui e terra veniunt, et qui ad litus fugiunt, singuli pereunt, aut, inordinati, turmatim interficiuntur: fit ingens strages. E ducentis fere navibus, octo servatae petunt Athenas, nuntiaturae gravissimam illam cladem, cui mederi Athenienses non valuerunt.

Athenae captae: finis belli Peloponnesiaci

[recensere | fontem recensere]

Navium adventu, stupor et consternatio Athenas invaserunt. Omnes, relictis domibus, per urbem discurrere pavidi, et patriam perditam deflere, querentes nullum iam exercitum, classem nullam superesse. Lysander captivas naves cum praeda bellica misit Lacedaemona, et in fidem recepit civitates Atheniensium tributarias. Deinde exercitum admovit Athenarum moenibus, et urbem obsidione cinxit. Athenienses, fame urgente, post multa funera petierunt pacem. In concilio Spartanorum sociorumque, multi delendam esse urbem censebant; at Lysander noluit "ex duobus Graeciae oculis alterum eruere." Pax igitur victis concessa fuit his condicionibus, ut "Athenienses destruerent muros ad Piraei defensionem olim aedificatos, reliquas naves traderent, acciperentque triginta rectores reipublicae a sociis datos." Victores celebraverunt convivio expugnationem Athenarum, et tibiarum sono moenia deleri iusserunt; in portu naves incensae sunt coram sociis, qui, floribus coronati, canebant et saltabant. Is finis fuit belli Peloponnesiaci et Athenarum potentiae.

  1. Cic. Rep. 3.32.44; Off. 1.24.84
  2. Cornelius Nepos, Conon I,1 et 2 ; Alcibiades III etc.