Syros

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Syros
Περιφερειακή ενότητα Σύρου
Δήμος Σύρου-Ερμούπολης
Syros (Greece)
Syros
Syros
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Regionalis Syri unitas
Area 102.04 km²
Numerus incolarum 19793
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 194 incolae per km²
Latitudo 37° 27' N
Longitudo 34° 54' E
Sedes administrativa Hermupolis
Pagina interretialis www.hermoupolis.gr/
2011 Dimos Syrou-Ermoupolis.png
Situs Syri in regione Aegaeo Australi
Portus Hermupolis insulae Syri

Syros (Graece Σύρος, f.sg.) est insula Graeciae in catena Cycladum maris Aegaei sita, olim nomo vel praefecturae Cycladibus tributa, nunc unitas regionalis et simul demus nomine Syros-Hermupolis (Περιφερειακή ενότητα Σύρου, Δήμος Σύρου-Ερμούπολης) regionis Aegaei Australis.

Area insulae est 84 km², area unitatis regionalis, ad quam etiam insula non iam habitata Gyaros necnon aliae insulae parvae pertinent, est 102 km². Summus Syri mons, qui ad altitudinem 442 metrorum surgit, Pyrgos appellatur.

Nomen insulae, quod "saxosa" valet, a Phoenicibus datum est, qui eam saeculo octavo a.C.n. occupaverant.

Caput insulae et administrativa demi sedes, qui die 1 Ianuarii 2011 pristinis demis Hermupoli, Posidonia, Superiore Syro coniunctis factus est, est urbs Hermupolis (Ερμούπολη).

Indoles insulae[recensere | fontem recensere]

In Syro insula, cui fere 20 000 incolarum sunt, olera, olivae frumentum, vinum coluntur. Societas maximi momenti autem est navale nomine "Neorion", quod curationem ac reparationem magnarum navium perficit. Periegesis nisi Graecorum minoris momenti est. Piscatio, ut paene tota Graecia, ad res oeconimas iam vix quicquam confert.

Vicus Galessae et ora eius

In insula occidentali, meridiana et orientali nonnullae orae (Cinion, Galessas, Phoenicas, Posidonia, Magnus Gyalos, Bare et Azolimnos) sunt. Insula septentrionalis difficilior aditu est. Paucis milibus a capite septentrionali in boreo-occidentem insula Gyaros non habitata sita est.

Curia Hermupoleos cum monumento Miaulis, praefecti classis.

Locus medius est Hermupolis. Tempore seditionis contra Turcas annis 1820 orta (1834 publice urbs declarata est) mox medius rerum oeconomicarum locus Graeciae et portus maximi momenti facta, etsi postea gravitate Piraeo cessit, tamen adhuc magnificum urbis saeculi undevicesimi aspectum praebet plurima aedifica stilo neoclassico, qui vocatur, aedificata asservantis.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Hermupolis

Urbs antiquior a regimine Veneto repetens, quae in colle Hermupoli imminentem aedificata est, Ano Syros (i.e. Superior Syros) appellatur.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Ano Syros

Portus insulae frequentatissimus est. Naves paene quaque dimidia hora invehuntur aut exeunt. Hinc cotidie quaevis Cycladum insula appetitur, Piraeus cotidie pluries. Aliae insulae sicut Rhodus vel Creta bis aut ter quot septimanis appetuntur. In insula austro-orientali prope Hermupolim parvum aëroportus est.

Donec Canalis Corinthius aperiretur, portus Syri maximus Graeciae portus mercatorius fuit.

Syros insula Cycladum quasi media Graecis locus periegeticus valde acceptus est, non solum ob multa aedificia neoclassica Hermupoli conservata, sed etiam propter aleatorium, quod non paucis incolis odio est.

Incolae Syri olim paene omnes Catholici ritus Latini fuerunt. Circiter ab anno 1820 multis Graecis profugis ibi collocatis (Bellum rerum novarum Graecum), qui plurimi Orthodoxi erant, pars Catholicorum usque ad hunc diem ad 40 % reducta est.

Toto anno, imprimis autem die 25 Martii in festo Annuntiationis Domini et die 15 Augusti in festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis multi peregrini, qui in ecclesiam Panagiae Evangelistriae (Παναγία Ευαγγελίστρια sive Παναγία της Τήνου) Teni insulae sitam confluunt, Syri pernoctant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aevum Praehistoricum[recensere | fontem recensere]

Singula reperta insulam iam Aetate Ferrea posteriore habitatam fuisse demonstrant, sedes antiquissimae repertae ab Aetate Aenea repetunt. Prope Chalandrianam (Χαλανδριανή) campus sepulcralis Culturae Cycladum 600 sepultos comprehendens repertus est, in insulae litore boreo-orientali castellum eiusdem culturae nomine Castrium (Καστρί) anno 1898 a Chresto Tsounta effossum est.

Antiquitas et Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Syros olim a Phoenicibus inhabitata esse videtur. In Homeri Odyssea Syros Eumaei subulci patria fuisse dicitur copioseque describitur[2]. Saeculo sexto a.C.n. ibi mythographus et cosmologus Pherecydes vivebat, qui Pythagorae magister habebatur. Quamvis a multis hominibus inhabitata tamen antiquitate nihil maioris egit.

Medio Aevo incolae piratis vexati in insulam orientalem se receperunt et in colle meridiano portui hodiernae Hermupoleos imminente Ano Syrum exstruxerunt. Postquam Constantinopolis anno 1204 quarta expeditione sacra ab equitibus Europaeis occupata est, ab anno 1207 usque ad annum 1522 ad Ducatum Archipelagi pertinebat. A gentibus nobilibus Venetis recta insula mercaturae Reipublicae Venetae optimum portum praesidiumque praebebat.

Novum Aevum[recensere | fontem recensere]

Anno 1522 Ariadenus Barbarussa cursarius expugnata Syros anno 1566 sub dicionem Imperii Ottomanici venit. Tamen Syro una cum Cycladibus privilegia sicut vectigalia reducta et libertas religiosa data sunt. Cum Ludovicus XIII (1610-1643) rex Franciae praesidium insulae suscepisset, anno 1633 Capuccini conventum in insula collacaverunt. Ludovico XV regnante Iesuitae anno 1747 monasterium aedificaverunt, alii ordines religiosi secuti sunt. Saeculo duodevicesimo solae 12 familiae Orthodoxae in insula vivebant.

Dioecesis Syrensis, iam a Venetis erecta, erat dioecesis Latina, quae tum Syrum insulam amplexa est. A tempore Ottomanico usque ad hunc diem Archidioecesi Naxiensi est suffraganea.

Bello rerum novarum Graeco insula neutralis fuit, ab anno 1821 autem plurimos profugos ex Asia Minore, Chio et Psara venientes accepit. Hermupoli anno 1834 condita multi filiorum "Francorum" vetere in urbe ("Palaeopolis") nomine Ano Syros manebant, locupletiores autem in novam urbem descenderunt.

Situ ac sedulitate incolarum fortunata Syros saeculo undevicesimo mercatura ac navibus construendis florebat. Ab anno 1923 post Bellum Graeco-Turcicum autem negotia cessaverunt. Proximis decenniis agri novis methodis culti et navale denuo conditum quendam progressum effecerunt.[3]

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Syros olera, oleas, frumentum et vinum effundit. Societas maximi momenti autem est navale nomine „Neorion“ (Νεώριο), quod naves curat reficitque. Quod rebus oeconomicis navalis in peius mutatis minore operariorum numero res adversas superare conatur. A Graecis insula valde frequentatur, sive recreandi causa, sive ut magistratus regionis adeant, periegesis autem peregrinorum minoris momenti est. Piscatio, non aliter ac alibi in Graecia, ut genus quaestus quasi periit.

Alimenta typica[recensere | fontem recensere]

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vox Syros, in: Siegfried Lauffer (Ed. / 1999): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Augustae Vindelicorum, p. 646-647

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
  2. Hom. Od. XV, 403 ss.
  3. Historia Aevi Novi Siegfried Lauffer (p. 646-647) sequitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium | Amorgos | Anaphe | Andros | Antiparos | Astypalaea | Calymnos | Carpathos | Casos | Cea | Chalce | Cimolos | Cos | Cythnos | Ios | Leros | Lipsi | Megiste | Melos | Myconos | Naxos | Nisyros | Paros | Patmos | Pholegandros | Rhodos | Seriphos | Sicinos | Siphnos | Syme | Syros | Telos | Tenos | Thera


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!