Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Ovis aries

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ovis aries
Grex apud U.S. Sheep Experiment Station prope Dubois Idahi
Conservationis status
Domesticatum
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Artiodactyla
Familia: Bovidae
Subfamilia: Caprinae
Genus: Ovis
Species: O. aries
Binomen
Ovis aries
Linnaeus, 1758

Ovis aries est species mammalium quadrupedum subfamiliae Caprinarum familiae Bovidarum, usitate ut animal domesticum conservatum. Oves, sicut omnia ruminantia, sunt membra ordinis Artiodactylorum, ungulatorum aequis digitis. Nomen ovis, etsi ad multas species pertinet, in usu quotidiano ad Ovem arietem paene semper spectat. Quoniam plusquam quinquies centum milia millionum ovium domesticarum vivunt, ei sunt numerosissimae suorum generis species.

Mares atque feminae cornua habent, sed cornua feminarum minuta sunt; marum autem longa atque spiralia sunt. Feminae omnino pullum unum habent, quamquam parire possunt usque ad tres, postquam esse in gestatione in qua plus minusve 146 dies manet.

Prosunt caro ac lac sua valde hominibus. Lacte elimari possunt et iogurtum caseusque inter alia multa. Vellere (lana) diversa elaborantur praesertim vestes. Corium alia subfabricatio est, plane usum. Eae sunt 18–20 annos vitae utiles, 7–10 annos fertilitatis.

Ovium pulli agnos agnasve se habent. Qui Oves arietes custodiat pastor vel opilio (ex ovipilio) appellatur.

Oves in orbe[recensere | fontem recensere]

Exstant in orbe terrarum plusquam 800 species ovium, locis tam diversis quam montibus desertisque.

In Australia saeculo vicensimo, pecus ovinum pervenit in gradibus haud antea adsecutis; hoc pernotandi est quia ovis non ingenua huius terrae, continentis Oceaniae sed praevioribus saeculis, sua sub occupatione, introducta est, cumque aliis animalibus.

Cetera imagines[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ovies aries supra herbas Aedium Albarum circa annum 1918 pascuntur.
  • Budiansky, Stephen. 1999. The Covenant of the Wild: Why animals chose domestication. Yale University Press. ISBN 0-300-07993-1.
  • Ensminger, M. E., et R. O. Parker. 1986. Sheep and Goat Science. Ed. 5a. Danville, Illinoesiae: The Interstate Printers and Publishers Inc. ISBN 0-8134-2464-X.
  • Simmons, Paula, et Carol Ekarius. 2001. Storey's Guide to Raising Sheep. North Adams, Massachusettae: Storey Publishing LLC. ISBN 978-1-58017-262-2.
  • Smith M. S. Barbara, Mark Aseltine, et Gerald Kennedy. 1997. Beginning Shepherd's Manual. Ed. 2a. Ames Iovae: Iowa State University Press. ISBN 0-8138-2799-X.
  • Weaver, Sue. 2005. Sheep: small-scale sheep keeping for pleasure and profit. Irvine, Californiae: Hobby Farm Press, impressio BowTie Press, divisionis BowTie Inc. ISBN 1-931993-49-1.
  • Wooster, Chuck, et Geoff Hansen (photographus). 2005. Living with Sheep: Everything You Need to Know to Raise Your Own Flock. Guilford Connecticutae: The Lyons Press. ISBN 1-59228-531-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:
Wikispecies-logo.svg Vide Ovem arietem apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ovem arietem spectant (Ovis aries, Sheep).