Seriphos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Seriphos
Δήμος Σερίφου (Σέριφος)
Seriphos (Greece)
Seriphos
Seriphos
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Melos
Area 75.207 km²
Numerus incolarum 1262
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 17 incolae per km²
Latitudo 37° 9' N
Longitudo 24° 29' E
Sedes administrativa Seriphos (Chora)
Pagina interretialis www.serifos.gr
2011 Dimos Serifou.png
Situs Seriphi in regione Aegaeo Australi

Seriphos (Graece: Σεριφóς) est insula Graeca in Mare Aegaeo sita, quae ad insulas Cycladum numeratur. Usque ad annum 2010 nomo vel praefecturae Cycladibus attributa nunc una cum quibusdam insulis minoribus non inhabitatis demus Callicratis est ad regionem Aegaei Australis pertinens.

Situs et loci natura[recensere | fontem recensere]

Seriphos est insula Cycladum occidentalium, a Siphno 14 km in boreo-occidentem, a Cythno 13 km in meridiem et fere 40 km a Melo in septentriones versus sita. Plures insulae parvae saxosae (Seriphopula, Piperium, Bus et aliae) Seriphum circumdant.

Longitudo insulae maxima a promunturio austro-occidentali Cyclopis (Ακροτιριο Κύκλωπας) usque ad boreo-orientem est 13 km, latituto maxima a boreo-occidente usque ad austro-orientem circiter 10 km. Litus numerosis sinibus parvis et - a meridie - tribus sinibus magnis nominibus Calon Ampelium ("Vinea pulchra", Καλό Αμπέλι), Cutalas (Κουταλάς) et Libadium ("Pratum", Λιβάδι) formatur. Ab austro-occidente usque ad boreo-orientem insulae montes patent, qui media in insula usque ad 585 m surgunt (mons Trulos, Τρούλος).

Mythologia[recensere | fontem recensere]

Secundum mythologiam Graecam arca, qua Danaë cum Perseo a patre Acrisio inclusa erat, hanc ad insulam appusa est. Cum Polydectes, qui tum insulam regebat, Danaen sibi poposcit uxorem, a Perseo, qui caput Medusae invenerat, in lapidem versus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Sic dictum "Idolon Cycladum"

Prima hominum vestigia iam ab Aetate Aenea (a sic dicta Cultura Cycladum) repetunt. Saeculo septimo Aeoles e Thessalia et Iones Athenis oriundi sedes collocaverunt. Bellis Persicis (saeculo quinto Seriphos inter paucas civitates erat, quae Xerxi regi Persiae se opposuerunt, bellis confectis Seriphos foedus Delium ingressa est. Postea Macedonibus et domui Ptolemaicae subiecta, denique pars Imperii Romani facta est (146 a.C.n..

Post quartam expeditionem sacram Seriphos anno 1207 a Marco Sanudo in Ducatum Archipelagum inserta est. Venetiani metallorum cupidi multa milia servorum in fodinis laboribus se frangere coegerunt.

Anno 1537 Chair ad-Din Barbarossa Seriphum occupavit. Metallorum opera finita sunt, insula cum Ducatu Archipelagi Ioseph Nasi, Iudeo converso Lusitanico, pro meritis a sultano Selimo II delata est. Annis 1770–1774 seditionis Orlovianae causa Russica, anno 1821 denuo Ottomanica, anno 1829 demum una cum aliis insulis Cycladum Graeca facta est.

Metallorum opera recentiora[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1861 in insula austro-occidentali prope Magnum Libadium et Cutalas metalla obtineri coepta sunt, numerus incolarum cito accrevit. Ultimae foderae anno 1965 clausae sunt. Ascensus metallis imponendis et casae eorum, qui opera fecerunt, monumentum culturale declarata sunt.

Monasterium archangelorum[recensere | fontem recensere]

Monasterium monachorum nomine Taxiarches ("Archangeli", Μονή των Ταξιαρχών) anno 1572 prope vicum Galanium conditum est. Cum monasterium fundo ac divitiis notum piratis obnoxium fuisset, moeniis quattuor metris instructum est, quibus sunt fenestrae ad tormenta mittenda et unicus aditus castro simile. Anno 1617 schola monasterii condita est. Usque ad saeculum undevicesimum exeuntem monasterium insulae locus medius rerum religiosarum, paedagogarum et oeconomicarum fuit. Monasterium archangelis (Graece Ταξιάρχες) Michaeli et Gabrieli dedicatum est, quorum icones e Cypro esse putantur quique insulae patroni sunt. Tectorium ecclesiae pugnam archangeli Michaelis contra draconem demonstrans partim statu originali conservatum est. Anno 1909 in monasterio bibliotheca condita est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)
Despectus in Seriphum: Portus Libadii et Chora, die 30 Iulii 2003


Demi regionis Aegaei Australis
Lesser coat of arms of Greece.svg
Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera