Henricus Martellus

E Vicipaedia
Wikidata Henricus Martellus
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Martellus: imago
Henricus Martellus: imago
Nativitas: 15. saeculum, 1440; Norimberga
Obitus: 1496;
Patria: Germania

Henricus Martellus Germanus (Theodisce Heinrich Hammer, Italice Enrico Martello, post annum 1496 mortuus) fuit geographus ac cartographus Germanicus et Italicus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Henrici Martelli tabula orbis terrarum in bibliotheca Yalensi.
Tabulae orbis terrarum inscriptio.

Norimbergae natus, Florentiae annis a 1480 ad 1496 laborabat. Circa annum 1490 tabulam orbis terrarum creavit. quae nunc in bibliotheca Universitatis Yalensis servatur. In angulo tabulae Martellus scripsit:

Etsi Strabo ac Ptolemeus et plerique veterum describendi orbis fuere studiosissimi novorum tamen diligentia quedam ab eis tanquam incognita pretermissa adinvenit que nos hoc picture ad veram locorum scientiam exprimendam studiose iunximus.

Aliud opus Martellianum est Insularium illustratum, cuius quattuor manuscripta exstant et quinta delineatio e Bibliotheca Laurentiana. Insulas maris Aegaei nec non alias insulas maris nostri Martellus describit et pingit, saepe Libro Insularum Archipelagi Christophori Bondelmontii fretus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie
Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Martellum Germanum spectant.