Auschwitz (castra carceralia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Auschwitz

Aditus in KZ Auschwitz-Birkenau paulo post liberationem anno 1945

Auschwitz sive KZ Auschwitz sunt plura castra carceralia inter se coniuncta, iuxta Osvecimiam sita: maxima castra internecionis KZ Auschwitz-Birkenau et duo alia castra carceralia in Polonia tum (1939–1945) a Germania occupata. Haec tria castra carceralia inter annos 1940 - 1945 tempore nazismi prope Cracoviam in margine occidentali urbis Osvecimiae (Theodisce Auschwitz) erecta sunt. Ad castra primaria multa alia minora in regione sita pertinebant, in quibus omnibus plus quam 1.1 miliones hominum necati sunt. Post secundum bellum mundanum Auschwitz exemplar Soa factum est.

Castrorum carceralium dux fuit Rudolphus Höß.

Partes castrorum adhuc exstantes prope Oświęcim ab anno 1947 sunt musea sive monumenta publica. A die 27 Iunii 2007 KZ Auschwitz-Birkenau est UNESCO Mundi Hereditas nomine „Auschwitz-Birkenau – deutsches nationalsozialistisches Konzentrations- und Vernichtungslager“, quo demonstretur nazistas Germaniae criminum ibi perpetratorum obnoxios fuisse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Waclaw Dlugoborski, Franciszek Piper, edd., Auschwitz, 1940–1945: Central Issues in the History of the Camp. 5 voll. Osvecimiae: Auschwitz-Birkenau State Museum, 2000. ISBN 83-85047-87-5

Nexus externi[recensere | fontem recensere]