Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Pakistania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Pakistania
Res apud Vicidata repertae:
Pakistania: insigne
Pakistania: vexillum
Continens: Asia
Territoria finitima: Afgania, India, Res publica popularis Sinarum, Irania
Caput: Islamabada

Gubernium

Res publica foederalis
Princeps: Mamnoon Hussain
Praefectus: Shahid Khaqan Abbasi
Consilium: Parliament of Pakistan
Situs interretialis

Populus

Numerus: 182 142 594±0
Sermo publicus: Lingua Anglica, Lingua Urdu, Punjabi
Zona horaria: UTC+05:00
Moneta: Pakistani rupee

Commemoratio

Hymnus nationalis: Qaumi Taranah
Praeceptum: Iman Ittihad Nazm

Sigla

ISO PK, PAK, 586; IOC PAK
Dominium interretiale: .pk
Praefixum telephonicum: +92
Siglum autoraedarum: PK

Pakistania[1][2] (Urdu پاکستان Pākistān) est res publica in Asia, prope terram antiquam cui nomen Latine 'Sindus' et Graece Sindhos fuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Mohenjo-daro

Millennio tertio a.C.n. floruit civilizatio Vallis Indi ubi Pakistania nunc stat. Usque ad saeculum vigesimum, nulla distinctio inter Pakistaniam, Indiam, aliasque civitates Asiae Australis obtinebat.

Pakistania est creata ex parte Indiae post 'pugnam pacalem' (ut dicitur) Mohandai Gandhi contra Britannos qui tunc Indiam regebant. Muhammad Ali Jinnah, dux Musulmanorum Indianorum (amicusque Mohandai Gandhi), aliique Musulmani putabant Musulmanos Indianos non satis securos futuros esse, ergo res publica propria, Pakistania, creata est quando Britanni regere cesserunt anno 1947. Jinnah ipsi, quia certamen civitatis pro libertate duxerat, agnomina 'Quaid-e-Azam' ('dux magnus') et 'Baba-e-Qaum' ('pater patriae') data sunt, et suus dies natalis, 25 Decembris, Pakistania colebatur.

Pakistania Indiaque quater inter se pugnaverunt: ter (annis 1947, 1965, 1999) quia ambae res publicae regionem Casmeriae regere volunt, et semel (anno 1971) quando Pakistania Orientalis (nunc Bangladesha) libera esse volebat. Et Pakistania et India arma atomica habent.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Alexandri Magni post occupationem, Sindus de Indiam separatum erat et in culturam Hellenicam classicam inclusum. Deinde geographia et toponymia classica Graeco-Latina plerumque cognitae sunt.

Finitimi Pakistaniae sunt Irania, in parte inter australem et occidentem; Afghania, in parte australe et in parte septentrionale; Res Publica Popularis Sinarum, in parte inter occidentem et septentrionalem; et India, in parte orientale. Pars australis Pakistaniae ad Oceanum Indicum spectat.

In parte septentrionale sunt montes alti; unus, K2 nomine, est cacumen altissimum terrae praeter Montem Everestem. Montes per partem occidentalem patent. Prope australem et orientalem partem est regio deserta Cholistan; planities in parte australe et occidentale quoque paene deserta est. Reliqua pars superficiei terram aptam ad agriculturam continet.

Clima maioris partis Pakistaniae est tropicale, cum pluviis monsoon dictis aestate usque ad mensem Septembrem. Plures species animalium et plantarum Pakistaniam habitant.

Montes maiores[recensere | fontem recensere]

  • M. Emaus (hodie Karakoram, 8611 m)
  • M. Emodus (hodie Himalayas, Indice antiquo Himavat)
  • M. Paropanisus (hodie Hindukush, 7890 m)
  • M. Parustus (hodie Sulayman, 4761 m)
  • M. Sindhus (hodie Kirthar, 3451 m)

Cacumina altissima[recensere | fontem recensere]

Nanga Parbat
  • K2
  • Nanga Parbat

Flumina maiora[recensere | fontem recensere]

Flumen Indus prope urbem Hyderabad
  • Acesines (hodie: Tsehinab)
  • Achesmius (hodie: Chenab)
  • Hydraspes (hodie: Djelum)
  • Hyphasis (hodie: Rawi)
  • Indus
  • Zadartes (hodie: Sutley)

Urbes antiquae[recensere | fontem recensere]

Imago saltatricis, e Mohenjo-daro (Civilizatio Vallis Indi)
  • Mallorum urbs (hodie: Multan)
  • Mansera (hodie: Shahbazar)
  • Masana (hodie: Gwadar)
  • Morostobia (hodie: Karachi)
  • Opiana (hodie: Alipur)
  • Pactala (hodie: Hyderabad)
  • Peuklotis (hodie: Peshawar)
  • Pura (hodie: Bangur)
  • Rhambakia (hodie: Shahbilwal)
  • Taxila (hodie: Sirkap)

Urbes maximae[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Index urbium Pakistaniae

Nomen Latinum Nomen Urdu Provincia aut territorium Numerus incolarum

(2017)[3]

Karachi کراچی Sindh 14 916 456
Lahorium لاہور Pengabum 11 126 285
Faisalabad فیصل آباد Pengabum 3 204 726
Rawalpindi راولپنڈی Pengabum 2 098 231
Gujranwala گوجرانوالہ Pengabum 2 027 001
Peshawar پشاور Khyber Pakhtunkhwa 1 970 042
Multan ملتان Pengabum 1 871 843
Hyderabad حیدرآباد Sindh 1 734 309
Islamabada اسلام آباد Territorium capitale Islamabadense 1 009 832
Quetta کوئٹہ Balochistan 1 001 205

Homines[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 7
  2. Typis Polyglottis Vaticanis, Latinitas (1953), p.258
  3. Census anni 2017 apud Citypopulation.de.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ahmed, Mukhtar. 2014. Ancient Pakistan: an Archaeological History. Amazon. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Azam, Ikram. 2004. Pakistan and the Future. Islamabad: Pakistan Futuristics Foundation and Institute.
  • Beaugé, Florence. 2007. Pakistan. Comprendre, exporter, vivre. Lutetiae: Mission économique d'Islamabad, Ed. Ubifrance. ISBN 978-2-279-41660-7.
  • Blood, Peter R., ed. 1995 Pakistan: A Country Study. Vasingtoniae: Federal Research Division, Library of Congress. ISBN 0-8444-0834-4.
  • Boivin, Michel. 1996. Le Pakistan. Lutetiae: Presses universitaires de France. ISBN 2-13-047562-0.
  • Burkart, Jürgen. 2010. Pakistan – Ein Bildband. Rostock: Baltic Sea Press. ISBN 978-3-942129-41-1.
  • Chaudry, Aminullah 2011. Political Administrators: The Story of the Civil Service of Pakistan. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-906171-6.
  • Chiari, Bernhard, et Conrad Schetter, edd. 2010. Wegweiser zur Geschichte. Pakistan. Paderborn: Verlag Ferdinand Schoeningh. ISBN 978-3-506-76908-4.
  • Cohen, Stephen P. 2004. The Idea of Pakistan. Vasingtoniae: Brookings Institute Press. ISBN 0-8157-1502-1.
  • Garaude, Pauline. 2008. Faut-il avoir peur du Pakistan? Lutetiae: Larousse. ISBN 978-2-03-584312-8.
  • Hippler, Jochen. 2007 Das gefährlichste Land der Welt? Pakistan zwischen Militärherrschaft, Extremismus und Demokratie. Coloniae: Kiepenheuer & Witsch. ISBN 3-462-04011-1.
  • Jaffrelot, Christophe, ed. 2002. Le Pakistan: carrefour de tensions régionales. Bruxelles: Ed. Complexe, Bruxelles.ISBN 2-87027-921-3.
  • Jettmar, Karl. 2002. Beyond the Gorges of the Indus: Archaeology before Excavation. Karachi et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-577979-7.
  • Kāẓmī, Muḥammad Raz̤ā. 2012. A Concise History of Pakistan. Karachi: Oxford University Press.
  • Ladurner, Ulrich. 2001 Islamabadblues. Briefe aus Pakistan. Hamburgi: Zeitverlag Gerd Bucerius. ISBN 3-9808211-0-2.
  • Lieven, Anatol. 2011. Pakistan: A Hard Country. Novi Eboraci: Public Affairs. ISBN 978-1-61039-021-7.
  • Malik, Iftikhar Haider. 2008. The History of Pakistan. Westport: Greenwood Press. ISBN 978-0-313-34137-3.
  • Mumtaz, Khawar, et Yameema Mitha. 2003. Pakistan: Tradition and Change. Oxonii: Oxfam. ISBN 0-85598-496-1.
  • Nadiem, Ihsan H. 2002. Built Heritage of Pakistan: a compendium of architectural legacy, important archaeological sites, historic monuments. Lahore: Sang-e-Meel Publications. ISBN 978-969-35-1329-5
  • Nordio, Mario. 2006. Sguardo a Oriente: Asia Centrale, Pakistan, Afghanistan, Turchia. Venetiae: Marsillo. ISBN 978-88-317-9092-5.
  • Rosiny, Tonny. 1990 Pakistan. Drei Hochkulturen am Indus: Harappa – Gandhara – Die Moguln. (DuMont Kunst-Reiseführer). Ostfildern: DuMont Reiseverlag. ISBN 3-7701-1304-7.
  • Samad, Rafi U. 2002. The Greeks in Pakistan. Karachi: Indus Publications. ISBN 978-969-529-001-9.
  • Schoettli, Urs. 1991. Fünfmal Pakistan. Monaci: R. Piper. ISBN 3-492-15139-6.
  • Scholz, Jorge 2008. Der Pakistan-Komplex. Ein Land zwischen Niedergang und Nuklearwaffen. Monaci: Pendo Verlag. ISBN 978-3-86612-176-8.
  • Thränert, Oliver, et Christian Wagner 2009. Atommacht Pakistan. Nukleare Risiken, regionale Konflikte und die dominante Rolle des Militärs. Berolini: SWP-Studie 3/2009. ISSN 1611-6372.
  • Voykowitsch, Brigitte. 2003 Allah, Ram und Kricket. Indisch-Pakistanische Konfrontationen. Vindobonae: Picus Verlag. ISBN 3-85452-773-X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pakistaniam spectant.
Pakistania : politica
Ministri rerum externarum Pakistanenses