Territoria Palaestinensia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Territoria Palaestinensia comprehendunt regionem dicioni Auctoritatis Palaestinianae subditam Palaestinaeque in finibus sitam, quae divisa est in partes duas: Cisiordaniam et Laciniam Gazeticam.[1] Pars regionis a militibus civitatis Israel occupata est; pars autem a libera auctoritate Palaestinensi gubernatur. Factio Hamasiana[1] in Lacinia Gazetica dominatur.

Caput territoriorum est Ramalla in Cisiordania. Inter politicas organizationes Palaestinenses insignes sunt Fatah et Factio Hamasiana.

Ad homines in exsilio protegendos, Procuratio Auxilii Operumque pro Profugis Palaestinis in Oriente Propinquo Consociationis Nationum decreta est anno 1949.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Territoria Palaestinensia spectant (Palestinian territories, Palestine).