Viti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Republic of the Fiji Islands (Anglice) Matanitu Tu-Vaka-i-koya ko Viti (Vitiane) फ़िजी (Hindi)
Vexillum Rei Publicae Insularum Vitiensium Insigne Rei Publicae Insularum Vitiensium
Vexillum Insigne
Sententia: ''Rerevaka na Kalou ka Doka na Tu (Deum metue et reginam honora)
Hymnus: 'God Bless Fiji'
Situs Rei Publicae Insularum Vitiensium
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales lingua Anglica, lingua Vitiana, et Hindi
Nomen incolarum {{{nomen_gent}}}
adiectivum {{{adiectivum}}}
Praeses Ratus Iosephus Iloilovatu
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Suva
Urbs maxima
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area a
km²
Numerus incolarum
(anno 2006)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia a

846 085
46/km²
PDB (anno 2006)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto a
 857  $
17  $ (a)
Nummus Dollarium Vitiense (FJD)
Libertas
(a Britannia)
 - Dies


10 Octobris 1970
Circulus temporalis
 - aestate ()
(UTC)
(UTC)
Praefixum telephonicum nationis ++679
Dominium interretiale [[.]]

Viti,[1] vel Insulae Vitienses,[2] sive Insulae Fisienses,[3] rite Res Publica Insularum Vitiensium (Anglice Republic of the Fiji Islands; Vitiane Matanitu Tu-Vaka-i-koya ko Viti; Hindi फ़िजी), est civitas sui iuris in Australi Oceano Pacifico sita, circulus 322 insularum, quorum 106 perpetuo incoluntur; praeter quas sunt circa 522 insulae minutae. Duo magnae insulae, Viti Levu et Vanua Levu, circa 87 centesimas totius civium numeri sustinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primi insularum Vitiensium incolae, Austronesii fortasse ex Vanuatu, venierunt valde antequam saeculum septimum decimum, cum Abel Tasman explorator insulas attigit.

Usque ad saeculum undevicensimum, Europaei has insulas non colonizaverant ut continenter occuparentur. Anno 1874, in insulas advenit Britannica dominatio. Libertas insulanis concessa est anno 1970. Democraticum regimen duabus seditionibus militaribus interruptum est, nam gubernatio ab Indica communitate dominata percepta est.

Constitutio anni 1990 autochtonis Vitiensium Melanesiis favit, sed Indicorum incolarum emigrationem gravem provocavit. Incolarum amissio consequentiam oeconomicas angustias habuit, sed maximam partem Melanesiis firmavit. Decretae emendationes anni 1997, constitutionem aequam fecerunt. Libera et tranquilla comitia anni 1999 ab Indovitiense ductam gubernationem constituere permiserunt. Insulae Vitienses saepe ponderis sodales in missionibus pacis sustentandae Consociationis Nationum in diversis mundi regionibus. Nova seditio militaris, die 5 Decembris 2006, imperium duci virium armatarum, contranavarcho Francisco Bainimarama dat et democratica instituta, a contione inepta deminuendo phyletico odio inter ethnicas communitates putata, abrogat.

Politia[recensere | fontem recensere]

Dux civitatis Insularum Vitiensium est praeses, magno consilio ducum per quinquennium electus. Praeses primum administrum et consilium conclavis repraesentantium, septuaginta et una scamna habens, nominat. Aliquae parlamenti scamna in principales ethnicos Vitiensium circulos seponuntur, dum reliquae aperiuntur. Senatus, superius parlamenti conclave, triginta quattuor scamna habet.

Ordinatio administrativa Vitiensis[recensere | fontem recensere]

Quamquam divisio administrativa archipelagi multum ordinatione sociali traditionali Vitiensi fundatur sic ut alia aliam crebro se secent, de duabus dissimillimis structuris agitur.

Regiones provinciaeque[recensere | fontem recensere]

Divisio in regiones archipelagi.

Insulae Vitienses in quattuor magnas regiones divisae est:

Insula Rotuma "dependentia" putata separatim classificatur.

Quaeque regio etiam in provincias (yasana), quorum sunt quattuordecim, subdividuntur. Singulis provinciis singula consilia provincialia sunt, singulis quibus singuli praesides consiliares (roko tui) praesunt.

Regio Provincia (Nomen Latinizatum) Nomen Vitiane Praeses consiliaris Superficies (km²) Incolae anno 1996
Media Naitasirium Naitasiri Ratus Salomo Boserau 1666 126 641
Media Namosium Namosi Ratus Kiniviliame Taukeinikoro 570 5742
Media Reva Rewa Non est 272 101 547
Media Serua Serua 830 15 461
Media Taelevu Tailevu Iosepha Seruilagilagi 755 48 216
Septentrionalis Bua Bua Ratus Philemon Ralogaivau 2816 44 821
Septentrionalis Dacaudroveum Cakaudrove Sitivenius Rabuka 2816 44 821
Septentrionalis Macuata Macuata Ratus Aisea Katonivere 2004 80 207
Orientalis Cadavu Kadavu Ratus Josateki Nawalowalo 478 9535
Orientalis Lau Lau Ratus Iosepha Basulu 487 12 211
Orientalis Lomaevitium Lomaiviti Ratus Jo Lewanavanua 411 16 214
Occidentalis Ba Ba Ratus Ovini Bokini 2634 192 197
Occidentalis Nadroga Navosa Nadroga-Navosa Ratus Sakiusa Makutu 2385 54 083
Occidentalis Ra Ra Simon Naikarua 1341 30 904
Rotuma Rotuma Iniimus Managreve 46 2810

Urbes, districtus, pagi[recensere | fontem recensere]

Provinciae etiam in districtibus (Vitiane tikina cokavata) divisae sunt, excepta provincia Lau, uno aut duo districtis (tikina vou) composita. Hoc in plano? divisio administrativa et traditionalis se dividunt plus. Namque haec subdistricta secundum casus adhuc plurimos pagos (koro) glomerare possunt. Duces (ratu) semper his pagis praesunt qui oppidi praetoris (turanga ni koro) munere funguntur, inter quos generatim unus plano subdistricti? repraesentandorum eorum munus obit.

Urbana in zona, ordinatio sensibiliter differt. Iam coloniali in epocha,? auctoritates Britannicae systema municipale a consilio, ab oppidi praefectore, ab administratione compositum ad gerendas urbes instituerunt. Oppidi praefector? e maxima consilii municipalis parte per triennem periodum eligitur. Hae urbes quorum numerus se augere non desinit secundum demographicas exigentias hodie duodecim sunt (nominibus Latinizatis): Ba, Labasa, Lamium, Lautoka, Levuka, Nadi, Nasinu, Nausori, Savusavu, Sigatoka, Suva, et Tavua.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Archipelagus Vitiense in circa 322 insulis consistit, quarum tertia pars vacua est. Duae insulae praecipuissimae Viti Levu ('Viti Magni') et Vanua Levu ('Magna Terra') sunt. In Magna Vitiensi est Suva caput, et fere a tribus quartis partibus incolarum incolatur. Insulae montuosae sunt, cum verticibus 1200 metra altis et tropicis silvis oblitae.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Insulae Vitienses, cum silvis, metallis et opibus ichthycis, oeconomiarum expeditarum inter insulas Pacifici unam possident, quamquam adhuc magna pars oeconomia subsistentiae sit. Sacchari exportationes et periegetica industria crescens (circa 300 000 ad 400 000 periegetarum in singulos annos) principales externorum nummorum fontes sunt. Sacchari industria tertiam industrialis activitatis partem componit. Lomgae? morae problemata, inter alia, exigua pecuniariae collocationis fenora et sat incerta proprietatis iura sunt. Politica agitatio in insulis gravem impactum? habuit: oeconomia 2.8 centesimae anno 2000 minuta est et anno 2001 solum accrevit 1 centesimam. Grapheum periegeticum Vitiense adventus salutatorum planum aequum quam ante seditionem anni 2002 attecturos esse sperant. Gubernationis capacitas dominandae futurorum sumptuum existimationi (cuius augurium anno 2002 damnum nitidum 6 centesimae) e politicae stabilitatis regressu et e pecuniariorum collocatorum fide pendebit. Internationalis aeroportus in Nadis Vitienses communicat.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Evolutio demographiae inter annos 1961 et 2003 (ratio FAO, anno 2005). Milia incolarum.

Circuli ethnici[recensere | fontem recensere]

Vitienses praecipue formantur ab Vitiensibus autochthonibus, populo cum ascendentibus mixtis inter Polynesios (partim Tonganos) Melanesiosque (54.3%) et Indovitienses (38.1%), ex Indicis stipulatis operariis in insulas a Britannicis saeculo nono latis oriundos. Indicorum oriundorum percentatio? per ultima decennia migrationis causa ob varias rationes significative inclinavit. Etiam parvus sed significativus e stipulatis operariis ex Insulis Salomonicis oriundorum globus est.

Circa 1.2 centesimae Rotumani—Rotumae Insulae autochtones, quorum cultura Tonganae aut Samoanae similior quam Vitiensis reliquae est—sunt.? Etiam parvus Europaeorum circulus, sed oeconomice significans,? Sinenses et alii allophyli sunt.

Relationes inter ethnicos Vitienses et Indovitienses politico plano crebro "tensae fuerunt," et intentio? inter duas communitates politiam in insulis per praeteritas generationes dominatus est. Intentionis planum? inter dissimiles nationis regiones variat. Etiam bonae indicationes? phyleticae harmoniae cum culturalium religiosarumque feriarum agnitione ab omnibus phylis in Insulis Vitiensibus sunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Religio una praecipuarum dissimilitudinum inter Vitienses indigenas et Indovitienses, aliis obruenter Christianis (97.2% secundum censum anni 1996), et aliis praesertim Hinduistis (70.7%) et Muslimis (17.9%).

Principalis Christiana fides Ecclesia Methodista Vitiensis et Rotumana est. Cum 36.2% omnium incolarum (inclusis fere duabus tertiis partibus ethnicorum Vitiensium), sua ratio incolarum maior in Insulis Vitiensibus quam in aliavis natione mundi. Catholici Romani (8.9%), Concilia Dei (4%), et Adventistae Septimi Diei (2.9%) significantes etiam sunt. Insulae Vitienses sunt etiam basis? Anglicanae Dioecesi Polynesiae (Ecclesiae Anglicanae in Aotearoa et Polynesia pars). Quae et aliae fides etiam parvum Indovitiensium fidelium numerum habent; omnium generum Christiani Indovitiensium 6,1% comprehendunt. Principalis Romana Catholica missionaria activitas? per Vicariatum Apostolicum Vitiensem conducitur.

Hinduistae praesertim ad sectam Sanātana Dharma (Sanscritice सनातन धर्म) (74.3% omnium Indorum) pertinent si non incerti (22%). Secta Ārya Samāj (Sanscritice आर्य समाज्) congregationem circa 3.7% omnium Indorum in Insulis Vitiensibus firmat.

Muslimi praecipue Sunnitae (59.7%) et Siitae (36.7%) sunt cum Ahmadico allophylo (3.6%) haeretico a orthodoxioribus Muslimis putato. Religio Sichica 0.9% Indovitiensium hominum, aut 0.4% nationalium hominum in Vitiensibus insulis amplectitur. Quorum antecessores ex Aquae Quinque, Indica regione, venerunt. Religio Bahāīa? circa 21 localia Concilia Spiritualia per insulas Vitienses et Bahaii amplius 80 locos incolant. Primus Bahaius in insulis Neozelandiensis anno 1924 ventus fuit.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Universa ars athletica Vitiensis esse unio ludi follis ovati (Anglice rugby union) putatur, quamquam societas ludi follis ovati (Anglice rugby league) etiam passim luditur. Turma nationalis valde exitosa est quantitati hominum civitatis, et in quattuor Copis Mundanis Follis Ovati contendit, primum anno 1987, ubi quadrantes finis attigit. Vitiensis turma publica rem gestam usque ad Copam Mundanam Follis Ovati anni 2007 non iteravit ubi Cambriam 38–34 vicerunt, et progressa est in quadrantes finis. Insulae Vitienses in Copa Trium Nationum Pacifici (Anglice Pacific Tri-Nations) et Copa Nationum Pacifici etiam contendunt. Ludus Unione Ludi Follis Ovati Vitiensi (Anglice Fiji Rugby Union) gubernatur quae Societatis Ludi Follis Ovati Insularum Pacifici (Anglice Pacific Islands Rugby Alliance) sodalis est, et turmae foederatae ludi follis ovati Insularium Pacifici contribuit. In sodalicio plano? Copa Colonialis et Copa Ludi Follis Ovati Pacifici sunt. Fiji sevens team exitosissima follis oblati septem turma in mundo et titulos coparios et ultimorum annorum Series Directorii Ludi Follis Oblatae Internationalis (Anglice IRB Series) consecuta est.

Sequitur index insignium Vitiensium in ludis:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen in Lingua Vitiana usitatum, in insulis commune.
  2. Adiectivum Latinum Vitiensis, quod usum habet apud biologos, ex vulgo verbo Viti (Latinizatum Viti, Vitiorum, m. pl.) deducitur.
  3. Ita apud Egger Lexicon Nominum Locorum. Forma Fisiensis et similes quae linguis vernaculis inveniuntur proveniunt de Tongana nominis forma.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]