Syria
Territoria finitima: Turcia, Israel, Iracum, Iordania, Libanus
Caput: Damascus
Gubernium
Populus
Sermo publicus: Lingua Arabica
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Moneta: Syrian pound
Commemoratio
Sigla
Dominium interretiale: .sy
Praefixum telephonicum: +963
Syria (Arabice: سورية, Suriya) est civitas in Asia , cuius caput est urbs Damascus, quae duo aeroportus habet. Syria est etiam nomen antiquae provinciae Romanae.
Historia[recensere | fontem recensere]
Syria ad annum 1918 pars Imperii Ottomanici erat. Deinde incolis Arabicis invitis a Societate Civitatum Franciae mandata est. Inter secundum bellum mundanum a militibus Regni Uniti et copiis Caroli de Gaulle expugnata est. Mense Iulio 1941 res publica proclamata est, quae 1944 a Francia probata est. Anno 1945 Syria inter conditores Nationum Unitarum erat. Ad annum 1971 saepe milites Syriae rebus novis studebant atque praesides singuli breve tempus regnabant. Ab anno 1958 ad 1961 cum Aegypto in Rem Publicam Arabicam Foederatam consociata erat. Ab anno 1971 Hafiz al-Assad et post eius mortem anno 2000 eius filius Baschar al-Assad Syriam regnant et dictaturam solidam exstruxerunt. Sed a mense Ianuario 2011 multi homines contra dictaturam demonstrant, sed opressi sunt inhumaniter. Die 13 Decembris 2011 Curatorix suprema Consociationis Nationum pro Iuribus Humanis condemnavit homicidium cum plus 4000 victimis ac torturam ut crimen contra humanitatem. Deinde Concilium Salutis resolutionem ad Syriam condemnandum fecit, etiam de homicidio impuberium cum arma die 27 Maii 2012.
Res politicae[recensere | fontem recensere]
Factio Baath, quae nationi uniti Arabicae studet, ab Decennio 195 maxima et potentissima Syriae est. Cum aliis factionibus unita vitam publicam regit et secundum constitutionem maximam partem legatorum in parlamento habet. Re vera praeses quasi regnum Syriae habet. Anno 1963 status extraordinarius proclamata est et ad hunc diem non revocata est. ʿImād Ḫamīs primus minister ab anno 2016, Walīd al-Muʿallam ab anno 2006 minister a rebus externis merent.
Nexus interni
Nexus externus[recensere | fontem recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Syriam spectant. |
- "Human Development Reports: Syrian Arab Republic" apud UNDP
| Civitates | Atropatene · Afgania · Arabia Saudiana · Armenia · Baharina · Bangladesha · Birmania · Bruneium · Butania · Cambosia · Casachia · Chirgisia · Cuvaitum · Cyprus · Emiratus Arabi Uniti · Georgia · †Iaponia · Iemenia · India · †Indonesia · Iordania · Iraquia · Irania · Israël · Laotia · Libanus · Malaesia · Maldivae · Mogolia · Nepalia · Omania · Pakistania · †Philippinae · Quataria · Corea Meridionalis · Corea Septentrionalis · Respublica Populi Sinae · Russia · Singapura · Sri Lanca (Taprobane) · Syria · Tadzikistania · Thailandia · †Timoria Orientalis · Turcia · Turcomannia · Uzbecia · Vietnamia †Etiam membrum Oceaniae est. |
|---|---|
| Regiones | Territoria Palaestinensia · Respublica Sinae (Taivania) |