Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Irania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Irania
Res apud Vicidata repertae:
Irania: insigne
Irania: vexillum
Continens: Asia
Territoria finitima: Afgania, Pakistania, Turcia, Iracum, Atropatene, Armenia, Turcomannia, Foedus Arabicum, Nakhchivan Autonomous Republic, Unio Sovietica
Caput: Teheranum

Gubernium

Res Publica Islamica
Princeps: Ali Khamenei
Praefectus: Ḥasan Rūḥānī
Consilium: Islamic Consultative Assembly, Assembly of Experts, city council

Populus

Numerus: 77 447 168±0
Sermo publicus: Lingua Persica
Zona horaria: UTC+03:30
Moneta: Iranian rial

Commemoratio

Paean: National Anthem of the Islamic Republic of Iran

Sigla

ISO IR, IRN, 364; IOC IRI
Dominium interretiale: .ir, ایران.
Praefixum telephonicum: +98
Irania: situs
Tabula geographica Iraniae

Irania[1][2] (Persice: ايران, API: [iːˈɾɑn]), etiam usitatissime ante annum 1935 Persia,[3][4][5] ac rite appellata Respublica Islamica Iraniae (Persice جمهوری اسلامی ایران Jomhuri ye Eslāmi ye Irān), est civitas sui iuris in Asia Occidentali sita. Caput est Teheranum, Persice recentius Tehran, nomine Latino antiquo Rhagae. Iraniae territorium praecox ante Alexandrum Magnum, praecipue in scriptis cuneiformibus Accadicis et Babylonicis protonymo antiquissimo Arran et Erran indicatum est, ac deinde huius nomen recens, Irania, etiam continuatur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Maria et lacus[recensere | fontem recensere]

Nomina classica (et hodierna):

  • Mare Erythraeum (Mare Arabicum)
  • Mare Hyrcanum (Mare Caspium)
  • Sinus Persicus
  • Arius Lacus (Sistan)
  • Martianus Lacus (Orumieh)

Flumina maiora[recensere | fontem recensere]

  • Arius (Hari Rud / Tejen)
  • Chonspes (Karkeh)
  • Etymander (Helmand)
  • Pasitigris (Khersan)
  • Sarnius (Atrak)
  • Sitacus (Mend)

Urbes et oppida[recensere | fontem recensere]

  • Alexandria Elymaea (Abadan)
  • Aspadana (Isfahan)
  • Artacana (Yazd)
  • Bagistane (Behistun)
  • Callone (Ravansar)
  • Carmana (Kerman)
  • Ecbatana (Hamadan)
  • Gazaca (Mahabad)
  • Gogana (Kangan)
  • Harmosia (Bandar-e-Abbas)
  • Hecatompylus (Emamrud)
  • Hyrcanis (Gonbade-Kavus)
  • Isatis (Bafq)
  • Pasargadae (Saadatabad)
  • Persepolis (Tahte-Jamshad)
  • Piranshahr
  • Pura (Iranshahr)
  • Rhagae (Rai)
  • Sidodone (Bandar-e-Lengh)
  • Siraca (Sarakhs)
  • Susa (Shushtar)
  • Susia (Tūs vel Ṭūs)
  • Tabae (Tabas)
  • Teheranum (Teheran), Persiae metropolis
  • Zadracarta (Gorgan)

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Irania est civitas theocratica. Die 14 Iunii 2013, Hassan Rohani praeses electus[6] et die 3 Augusti 2013 creatus est. Minister rerum externarum est Mahometus Javād Zarīf. Schirin Ebadi ad iura humana et democratiam agit.

Religio[recensere | fontem recensere]

Quasi omnes Iraniae incolae se Islamicos fractionis Siit profitentur. Sed Iran erat cunabulum religionarum Zoroastrismi et Baha'ismi.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Olim ex Irania ortum est potentissimum Imperium Persarum, adversarium Graeciae; postea etiam regna Parthorum et Sassanidarum, imperii Romani contemporanea. Vide etiam: Seleucidae; Arsacidae; Sassanidae.

Ab anno 1979, cum ultimus imperator Machometus Reza Pahlavi e Irania propter rerum eversionem fugere debuit, haec civitas est res publica Islamica.

Ab anno 1980 usque ad annum 1988, Ruhullah Khumayni duce, bellum ardebat cruentum inter Iraniam et Iraquiam.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Karl Hoeck, Veteris Mediae et Persiae monumenta (1818), p. 125.
  2. "Concordia de programmate nucleari iraniae," Nuntii Latini, 29 Novembris 2013.
  3. "Communication", Iranian Studies, Ianuario 1989, 22(1), Ehsan Yarshater, pp. 62–65.
  4. "Persia". www.historyfiles.co.uk. 
  5. D. N. Mackenzie (15 December 1998). "Ērān, Ērānšahr". Encyclopaedia Iranica. iranicaonline.org .
  6. http://it.euronews.com.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iraniam spectant.


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!