Granata (civitas Caribica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Commonwealth of Grenada
Vexillum Granatae Stemma Granatae
Vexillum
Ever Conscious of God We Aspire, Build and Advance as One People Latine: Semper Dei conscii, aspiramus, construimus et progredimur velut unus populus.
Locus Granatae

Lingua Anglica
Gentilicium Granatensis-e
Caput Urbs Sancti Georgii (Anglice: Saint George's)
Maxima urbs Grenvilla (Anglice: Grenville)
Modus civitatis Monarchia parlamentaria
Regina Elizabeth II
Gubernator Generalis Cécile La Grenade
Primus Minister Keith Mitchell
Area
 - Totalis
 - % aqua
locus 182
350 km²;
1.6%
Numerus incolarum
 - Totales (2002)
 - Spissitudo incolarum
locus 181
90 343
258/km²
Nummus Dollarium Caribici Orientalis
Zona horaria UTC UTC - 4
Hymnus nationalis Hail Grenada (Latine: "Ave, Granata")
Interretis dominium .gd
Praefixum telephonicum 649

Consortio Granatae (Anglice: Commonwealth of Grenada) sive communiter Granata (-ae, f.) (Anglice: Grenada) est Antillana insula et civitas in Mari Caribbaeo sita. Caput est Urbs Sancti Georgii.? Trinitatis et Tabaci septemtrione sita et 200 km ab Venetiolae septemtrione distans, 350 km² lata est cum circa 90 343 incolarum (anno 2008). Cuius incolae Granatenses appellantur.

Granata etiam "insula condimentorum" propter suas cinnamomi cannas, syzygia, curcumas longas, et praesertim nucem musatam et macidem appellata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ante Christophorum Columbum anno 1492 adventum, insulam Indi Caribi incolebant. Columbus eam "insulam Conceptionis" nominavit. Societas a Cardinale Richelieu condita insulam Anglis anno 1650 emit. Granata sub Francico dominio usque ad annum 1762 mansit. Granata Britannica anno 1763 per Foedus Parisiense Bello Septem Annorum finem habens facta est. Francogalli insulam anno 1779 denuo ceperunt, sed Britanni parum postea rursus recuperaverunt. Immo, duo adversarii Foedus Versaliense anno 1783 obsignavere. A Victor Hugues incitata, rebellatio pro Francia anno 1795 erupit, sed a Britannicis copiis repressa est.

Ab anno 1958 ad annum 1962, Granata Foederationis Indiarum Occidentalium provincia facta est quae rapide erupit.

Insula libertatem die 7 Februarii 1974, Erico Gairy primo ministro, consecuta est, sed cuius gubernatio progressive? auctoritariam se fecit, quod subitaneam conversionem rerum anno 1979 a populari charismaticoque populistico duce Mauritio Bishop causavit.? Mauritius Bishop non comitia organizavit,? et sua socialistica civilitas eum considerabiliter? Cubanis Communistis appropinquavit. Quod vicinas civitates, velut Trinitatem et Tabacum, Barbatam, Dominicam et praesertim Civitates Foederatas, pertubavit. Socialisticae gubernationis sinu, dissentiones inter factionem pro Sovieticis Moscuae fidelem et Bishop fautos ad huius ultimi comprehensionem duxerunt. Die 19 Octobris 1983, supplicio affectus est, et exercitus (a sodalibus pro Sovieticis rectus) potestatem ceperunt.

Civitatum Foederatarum interventio[recensere | fontem recensere]

Sex dies postquam exercitus potestatem Octobre anni 1983 caperet, in Granatam coalitio a Civitatibus Foederatis ducta in operatione "Furia Urgenti" (Anglice: Urgent Fury) nominata invasit. Haec interventio a Consociatione Civitatum Caribicarum Orientalium (Anglice: Organization of Eastern Caribbean States) requisita est; postulatio Vasingtoniae redacta est. Operatio magna CFA diductio de Bello Vietnamiensi fuit.

Rapidum bellum fuit, et Americana coalitio (700 (CFA militum et 300 Antiquanorum, Barbatensium, Dominicorum, Iamaicanorum, Sanctaluciensium, Sanctovicentinorum, qui proelia non participaverunt) rapide Granatiensibus viribus (1200 militorum, cum auxilio 784 Cubanorum et nonnullorum Sovieticorum aliarumque Communisticarum nationum praeceptorum vicit. Cubanorum praesentium pars reapse operarii erant qui in magni aeroportus constructione in insula laborabant et brevem militarem exercitationem acceperant. Hic aeroportus, (praesens Sanctigeorgianus Aeroportus Internationalis Mauritii Bishop), a CFA postea perfectus est.

Vis Defensivae? Caribi Orientalis sodales per Irruptionem Granatensem.

Ronaldus Reagan, CFA praeses, impetum fecit praesertim ut CFA studentium qui in insula erant securitas firmaretur. Hodie plerique observatores nihil revera studentes comminatum et obsidum Teherani captorum trauma hanc CFA fortem reactionem causavisse putant. Aeque duos dies postea, die 23 Octobris anni 1983, cruentum attentatum Beryti contra Statunitensia castra stativa (simul cum attentato Drakkarensi) Civitates Foederatas laesisse animadvertendum. Civitas Foederatae novae Communismi stabilitioni in Americis nom favebant. Ronaldus Reagan aeroportus Puncti Salinarum (Anglice: Point Salines airport, in hodiernam Mauritii Bishop) aedificationem, Cuba adiuvante, apprime detulerat eum propositum militarem habere asseverans.

Regina Elizabeth II, dux civitatis Granatensis, vehementer interruptionem detulit velut Consociatio Nationum (Civitas Foederatae Concilio Salutis intercessit et fuerunt centum octo contra novem in Conventu Generali). Interruptionis resultatio undevicensimorum CFA militum, quadraginta quinque Granatensium militum et viginti quinque Cubanorum militum interfectorum fuit. Numerosi civiles quoque interfecti sunt (saltem viginti quattuor secundum censum, fortasse centum amplius reapse). Exempli gratia, nosocomium psychiatricum militaris generalis stationis loco pyrobolis verberatum est. Comitia anno 1984 facta sunt ubi CFA faventes vicerunt.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Granata multifactionistica monarchia parlamentaria est ubi primus minister dux gubernationis est. Potestas exsecutiva a gubernatione tenetur dum potestas legisfera inter gubernationem et parlamentum dividitur. Potestas iudicialis a duabus primis libera est. Politica Iudicialiumque instituta magna ex parte Britannica iure consuetudinario (Anglice: common law) inspirantur.

Potestas exsecutiva[recensere | fontem recensere]

Munus Nomen Factio De
Regina Elizabeth II 6 Februarii 1952
Gubernator generalis Daniel Williams 9 Augusti 1996
Primus minister Tilmanus Thomas CDN 9 Iulii 2008

Granatensis regina, officialis dux civitatis, a gubernatore generali super consilio Primi Ministri et super consilio ministrorum agente repraesentatur. Gubernator generalis Tribunalis Supremi praesidem nominat postquam primum ministrum et oppositionis caput consuluerit. Concors cum commissione iudiciaria alios iudices nominat.

Primus minister maioris partis factionis caput est. Qui et sua gubernatio politice Parlamento ad suas actiones secundum Systema Vestmonasteriense respondent.

Potestas legifera[recensere | fontem recensere]

Parlamentum duabus cameris componitur. Camera Repraesentantium quindecim sodales per quinquennium electos in unius sedis circumscriptionibus habet. Senatus decem sodales a gubernatione et tres ab oppositione nominatos habet.

Potestas iudicialis[recensere | fontem recensere]

Suprema iudicialis instantia Britanniarum Regni Concilium Privatum (Anglice: Privy Council) est. Granata Tribunalis Supremi Caribici Orientalis socia quoque est.

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Granatensium parochiarum tabula.

Insula ipsa Granata in parochias sex dividitur: quattuor e Britannicarum Nationum Domesticarum (Anglice: Home Nations) patronis sanctis nominantur, dum reliquae duae ex Evangelistis nominantur.

Carriacuvia et Parva Martinica (Anglice: Carriacou and Petite Martinique), Granatinarum (Anglice: Grenadines) duae, dependentiae (Anglice: dependency) statum habent.

Nomen parochiae Latine Nomen parochiae Anglice Nomen capitis sive praecipua urbs Latine Nomen capitis sive praecipua urbs Anglice
Sancta Andreas Saint Andrew Grenvilla Grenville
Sanctus David Saint David
Sanctus Georgius Saint George Urbs Sancti Georgii Saint George's
Sanctus Iohannes Saint John Guaiavapolis Gouyave
Sanctus Marcus Saint Mark Victoria Victoria
Sanctus Patricius Saint Patrick Pedetapolis Sauteurs

Carriacuvia et Parva Martinica (Anglice: Carriacou and Petite Martinique), duae Granatinarum (Anglice: Grenadines), dependentiae (Anglice: dependency) statum habent. Quarum caput Collisburgum (Anglice: Hillsborough) est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Insulae tabula
Photographema Granatae e spatio siderali.

Granata natio praecipua insula, Granata et aliquibus Granatinarum insulis componitur. Haec insulae in Antillis Trinitatis et Tabaci Septemtrione circa 200 chiliometra a Venetiolano litore sitae sunt.

Insula Granatae[recensere | fontem recensere]

Insula circa 34 chiliometra longa et 18 chiliometra ampla est. Vulcanicae originis est quod eius territorii prominentias explicat. Insulare culmen Mons Sanctae Catharinae, 840 metra altus, est. Notanda est lacus crateris, 500 metra alti, Magni Stagni (Francice: Grand Étang), praesentia velut in Dominicae insula.

Aliae insulae[recensere | fontem recensere]

Praeter praecipuam insulam Granatam, insulae cum incolis sunt:

Aeque aliae minoris ponderis sine incolis insulae sunt:

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima tropicale est, sicco tempore e Ianuario in Aprilem et imbrifero tempore ex Iunio in Novembrem designatur. Per imbriferum tempus, viginti duo dierum media cum imbribus pro mense in urbe Sancti Georgii, capite (12 tempore sicco).

Temperaturae inter 24 et 29 °C Ianuario et inter 25 et 30 °C Iunio sunt.

Oeconomia et periegesis[recensere | fontem recensere]

Agricultura circa 24% PDG repraesentat. Nux muscata, nationale vexillum ornans, archipelagi fortunam fecit: usque ad annum 2004, Granata secunda productoria in mundo post Indonesiam erat et tota eius condimenta vivere amplius 3 000 agricolarum faciunt. Isto anno, huracanum Ivan, "terribile" appellatum, 60% satorum devastavit. Itaque nux muscata suum locum ante annum 2012 non recuperabit, tempus in quo myristicarum denuo insertarum milia maturitatem consecuta sunt.

Devastatio? huracano Ivan in Granata causata.

Die 7 Septembris anni 2004, huracanum Ivan Granatam devastavit. 90% domiciliorum aut aedificiorum destructum est. Amplius 90% navium assidue anchoratarum aut refugium in Granata petentium ad huracanum Ivan vitandum demersum aut damnatum est. Ivan, vis 5 typhon ("catastrophicum" maximum in systemate Saffir-Simpson) 37 mortuorum, 500 vulneratorum causavit et 60 000 hominum sine domo reliquit. Terribillimum huracanum fuit quod Caribbaea in saeculi dimidio percussisset. Die 14 Septembris anni 2004, Commissio Europaea auxilium 1.5 millionum euronum pro Granatensibus victimis decrevit.

Granata velut septem aliae regionis nationes eadem argentaria centrali et eadem moneta, Dollario Caribbaei Orientalis, utitur.

Periegesis Granatensis praecipua oeconomica vis est. Conventionalia litora et aquaticorum ludorum athleticorum periegesis magna ex parte in Austroccidentali regione circum Urbem Sancti Georgii, aeroportum et litoralem laciniam attenduntur; nihilominus, periegesis oecologica in significantia crescit. Pleraque oecologophila hospitia in parochiis Sancti Davidis et Sancti Iohannis sita sunt. Periegetica industria spectaculariter crescit cum amplae navium oras circumvectantium crepidinis et cursus maritimi constructione. Usque ad quattuor naves oras circumvectantes pro die urbem Sancti Georgii annis 2007 et 2008 per navium circumvectantium tempus viserunt.

Insula in organici cacaonis cultione antesignana fuit qui in perfectis regulis a Societas Socolatae Granatensis (Anglice: Grenada Chocolate Company) elaboratur.

Periegesis insulari Austroccidente circum Urbem Sancti Georgii, Magnam Ansam, Lanceam in Spinis et Punctum Salinarum (Anglice: Saint George's, Grand Anse, Lance Aux Épines et Point Salines, respective) densatur. Granata multa idyllica litora balnearia circum litoralem lineam, incluso tres chilometra longo Magnae Ansae litore balneari in urbe Sancti Georgii quod bellissimorum litorum balnearium unum in mundo putatur et in apice decem litorum optimorum mundanorum semper apparet.

Granata mundo per Aeroportum Internationalem Mauritii Bishop et urbis Sancti Georgii portum conectitur. Internationales volatus aliis Caribicis insulis, Civitatibus Foederatis, et Europae coniungunt. Etiam quotidiana rapida pontonis diaconia inter urbem Sancti Georgii et Collisburgum (Anglice: Hillsborough) est.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Plerique cives ex Africis servis ab Europaeis adlatis prognati sunt; pauci Caribici et Aravacici indigenae Francicae purgationi in Pedetapole (Anglice: Sauteurs) supervixerunt. Parva ex Orientalibus Indis, indenturatis operariis, prognatorum percentatio est qui in Granatam praecipue e Septemtrionalibus Indicis Biharis et Boreali civitatibus inter Kalendas Maias anni 1857 et diem 10 Ianuarii anni 1885 adlati sunt. Quoque parva Francogallicorum et Anglicorum prognatorum communitas est. Reliquae incolae mixti prognati sunt.

Granata, velut multae Caribicae insulae, magnae migrationis quantitati obnoxia est, cum magno iuvenum numero insulam relinquere volentium ad quarendam vitam alibi. Cum 110 000 Granatensium, aestimationes et census saltem istum numerum in Granata natorum in aliis Caribici partibus (velut in Barbata et Trinitate) et saltem rursus istum numerum in Primi Mundi nationibus esse suggerunt. Inter populares longiqui Septemtrionis locos Granatensibus sunt Urbs Novum Eboracum, Torontum, Britanniarum Regnum (praesertim Londinium et Isuria) et aliquando Mons Regius, aut in longiqua meridie, Australia. Quod probabiliter circa tertiam in Ganata natorum partem adhuc ibi vivere significat.

Lingua publica est Anglica, qua gubernatio utitur, sed creolus Granatensis insularis lingua franca putatur. Sermone plebeio Francico (Creolo Antillano) adhuc circa 10%–20% incolarum loquitur. Aliquibus Hindicis/Bhoepuricis verbis utuntur ex Indorum prognati, praesertim pertinentibus ad culinam velut aloo, geera, karela, seim, chownkay, baylay. Verbum bhai, 'fratrem' aut 'collegam' Hindice significans, communis salutationis forma inter Indo-Granatenses aequalis status viros est. Praeter marginalem Rastafarianorum Granatam incolentium communitatem, fere omnes praecipue Christiani sunt, quorum dimidium Romanum Catholicum est; Anglicanismus maxima Protestantica denominatio cum Presbyterianismo et Ecclesia Adventistica Septimi Diei reliquos capientibus. Pleraeque Ecclesiae scholas in denominatione fudatas habent sed omnibus apertae sunt. Parvae Musulmanorum quantitas, praesertim Guiaratensium Indorum immigrantium, est qui annis abhinc venerunt et aliquas macellarias tabernas condiderunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Quamquam Francicum pondus in Granata valde minus visibile quam in aliis Caribicis insulis, cognomina et toponyma Francogallice manent, et quotidianus sermo Francicorum et localis dialecti sive sermonis plebeii verborum plenus est. Fortius Francicum pondus in conditissimo cibo et modis coquendi similibus Novae Aureliae inventorum invenitur et Francicae architecturae aliquod e saeculo duodevicensimo supervixit. Insularis cultura Africis plerorumque Granatensium radicibus multum affecta est, sed Indicum pondus quoque videtur cum dalo sive leguminibus sine pelle, purio sive Indico pane, Indicis bellariis et curriis, Indicis condimentis, in culina.

Oildaunum (Anglice: oildown) civitatis cibus habetur. Verbum oildauni refert ad cibum in latice ex nuce coco coctum donec totus latex absorbeatur, relicto coci olei pauco in ollae fundo. Primigenia praescripta deposcunt salitae suinae caudae, suinorum pedum, salitae bubulae et gallinaceae, globulorum e farina factorum mixturam, cuius provisio Artocarpus altilis, Musa paradisiaca, patatae dulcis et patatarum est. Calalous (Anglice: callaloo) foliis aliquando utuntur ut vapor retineatur et additicius sapor habeatur. Hic cibus communis traditio in familia et in aliis conviviis litoralibus est. Modesta de huius cibi origine disceptatio in Antillis est, quam aliqui periti ad alias insulas velut Barbatam aut Trinitatem et Tabacum attribuunt.

Cibus unus ponderis aspectus Granatiensis culturae non est. Musica, saltatio, et sollemnia ludicra quoque extreme ponderis sunt. Soca, calypso, et reggae bonum animum carnelevariis activitatibus? ponunt. Musica zucica (Anglice: zouk) etiam paulatim in insulam introducta est. Insulanorum Africum legatum ponderis munere in multis Granatensis culturae aspectibus fungitur.

Velut in aliis Caribicis insulis, criccetius lusus est populo gratissimus ludus athleticus et intrinseca Granatensis culturae pars.

Ponderis Granatensis culturae aspectus narratio fabularum est, cum laographicis fabulis Africis et Francogallicis onderibus affectis. Persona, Anancia (Anglice: Anancy), araneiformis deus qui trixterus sive praestigiator (Anglice: trickster), in Africa Occidentali ortus et quoque in aliis Caribicis insulis praevalens, est. Francicum pondus in "Diabola" (Francogallice: La Diablesse), pulcherrime induta diabola, et in "Lycanthopo" (Anglice: Ligaroo, Francogallice: Loup Garou), lycanthropo, videri potest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Granatam spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!