Khurram Dastgir Khan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Khurram Dastgir Khan
Res apud Vicidata repertae:
Khurram Dastgir Khan: imago
Nativitas: 3 Augusti 1970; Gujranwala
Patria: Pakistania

Officium

Officium: Member of the 14th National Assembly of Pakistan, Member of the National Assembly of Pakistan
Munus: politicus, Oeconomus

Consociatio

Factio: Pakistan Muslim League (N)
Religio: Islamus

Khurram Dastgir Khan seu litteris Perso-Arabicis خرم دستگیر خان (die 3 Augusti 1970 natus in urbe Gujranwala) est politicus Pakistaniae.

Khurram Dastgir Khan in urbe nativa et apud collegium iuvenum militum Hasan Abdal educatus est. Alumnus est collegii Bowdoin et instituti technologiae Californiensis. Adiutor merebat iuxta primum ministrum Nawaz Sharif antequam hic ab officio deiectus esset, novis rebus anno 1999 a Pervez Musharraf motis. Foederis Islamici Pakistanensis sodalis, ter ad conventum nationalem candidatus est, comitiis anno 2002 habitis vano, annis 2008 et 2013 bono eventu. Die 17 Ianuarii 2014, Nawaz Sharif iterum primo ministro merente, minister a commercio factus est. A die 4 Augusti 2017 minister a munitione, a die 11 Maii 2018 coniunctim minister a rebus externis meret.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ministri munitionis Pakistanenses
Ministri rerum externarum Pakistanenses