Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Baharina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Baharina
Res apud Vicidata repertae:
Baharina: insigne
Baharina: vexillum
Continens: Asia
Territoria finitima: Arabia Saudiana
Caput: Manama

Gubernium

Princeps: Ḥamad ibn ʿĪsā ibn Salmān Āl Ḫalīfa
Praefectus: Khalifa bin Salman Al Khalifa
Consilium: National Assembly of Bahrain
Situs interretialis

Populus

Numerus: 1 332 171±0
Sermo publicus: Lingua Arabica
Zona horaria: UTC+3
Moneta: Bahraini dinar

Commemoratio

Hymnus nationalis: Bahrainona

Sigla

ISO BH, BHR, 048; IOC BRN
Dominium interretiale: .bh
Praefixum telephonicum: +973

Tabula geographica

Baharina: situs

Baharina,[1] publice Regnum Baharinae (Arabice: مملكة البحرين), est civitas in Asia, cuius terra antiqua nomine Graeco-Latino classico Tylus vel etiam Arachus cognita est.

Insula est in Sinu Persico, propter paeninsulam Arabicam. Regnum infinitum est, a rege Hamado bin Isa Al Khalifa rectum, sed nuper parlamentum creatum est et popularior facta est administratio civitatis. Non habet terrestres, sed maritimos fines cum Irania Boreoriente, cum Quataria Oriente et cum Arabia Saudiana Austroccidente quam pons Fachdi (de Fachdo, rege demortuo Arabiae Saudianae nominatus) adiungit insulam.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Civitatis nomen ex Arabica voce 'duo maria' significante venit. Exacta ad haec maria referentia adhuc res disputanda est. Alii "duo maria" cum sinus aquis utriusque lateris insulae agnoscunt; alii nomen ad civitatis locum velut Sinus Persici insulam, "duobus maribus" separatam, ad Arabiam Meridie et ad Iraniam Septemtrione referre credunt. Etiam alii primum mare Baharinam circumdare et secundum mare naturales aquarum thermalium opes super insulam ipsam metaphorice repraesentare suggerunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Baharinenses insulae semper cupitae sunt ex Antiquitate propter suum geostrategicum locum privilegiatum? in regione Sinus Persici, qui insulas stationem obligatoriam commercialibus in tramitibus primum inter Sumerios (qui insulas Dilmun nominabant) et Vallem Indi abhinc tribus millenniis et postea inter omnes commerciales tramites qui illuc ire debebant faciebat, sed etiam quod haec insulae naturales opes magni ponderis semper habuerunt. Quae sunt suae magnae silvae (deserticis terris circumdata in area), suae margaritae (multum cupitae et circum archipelagi insulas pulvinis productae), et nuperrime petrolei causa.

A Graecis, Baharina Tylos appellabatur.

Barahinenses se in Islamismum saeculo septimo coverterunt, qui plerique antea Christiani cum ponderis religioso Iudaico allophyllo erant.

Anno 685, Nadzadae (Arabice: نجادات), Charidzitarum (Arabice: خوارج) quae moderatum Azraquitarum (Arabice: أزارقة) circulum constituebant et quae media in Arabia (politicam occissionem repellentes) oriuntur, et Baharinam et Iemeniae partem occupant et in Omaniam penetrant.

Ineuns Islamica aera voce Baharinae utebatur ad designandam aream quam nunc Sinum Persicum appellamus, quae solum sic nominata est postquam Imperium Persarum in eam dominaretur circa 150 annorum. Usque ad illum tempus insulae solum Avaliam (Arabice: أوال) nominabantur.

Ex anno 1521 ad 1602, Baharina a Lusis capta est post valde expansionisticam politiam ex anno 1510 a gubernatore generali Alphonso de Albuquerque gestam in Imperio Lusitano Orientali, periodo a qua Castellum Baharinae (Arabice: قلعة البحرين) aedificatio originem trahit, quod in praesenti Patrimonium Mundanum Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum classificatum.

Anno 1602, Anglis adiuvantibus, Imperium Persarum insulas cepit quae maximi ponderis strategica militarisque basis factae sunt.

Ahmadus ibn Khalifa princeps ex Arabia Saudiana oriundus insulas subegit et earum libertatem ab Imperio Persarum anno 1783 consecutus est, fructu capiendo e Dynastiae Safavidae debilitatione, quae continuis irruptionibus et bellis cum Russia et Imperio Ottomanico exagitabatur, et dynastiam usque ad hodiernum diem nationem regnantem statuit.

Varia foedera coacta saeculo undevicensimo facta archipelagum in Britannicum militarem commercialemque protectoratum se convertere decreverunt.

Baharina denuo libertatem consecuta est (relicto suo protectoratus militariter occupati coloniali statu) anno 1971 et se in phylarchiam convertit.

Anno 1973, nova constitutio, quae usitatum regimen monarchicum statuit et systema bicamerale conciliorum, concilii consultivi, et concilii repraesentantium, creavit, promulgata est.

Politia[recensere | fontem recensere]

Baharina absolutistica monarchia cum primo ministro et consilio ministrorum, quae omnino a monarcha eleguntur.

Praesens primus minister (qui munus ex anno 1971 manet) velut omnes consilii sodales regalis familiae sunt.

Haec civitas bicameralia organa a concilio consultivo (quadraginta sociorum a monarcha electorum) et a concilio repraesentantium (quadraginta legatorum electorum qui quadrienni legislaturam habent) composita habet. In theoria, haec duo concilia aliud cum alio se compensant, sed in praxe primum totum secundum submittit et concilium repraesentantium solum potestates limitatas proponendae legislationis habet, quamquam hae leges pleraeque a cocilio consultivo non probantur, quod aliquas tensiones inter plerosque incolas monarchiae gubernanti et minoritati eam defendenti adversatas generat.

Plerorumque religio Musulmana est, cuius sectas Siiticam et Sunniticam Baharinenses profitentur. Plerique incolae Arabes Sunnitae sunt qui classem dominantem domus civitatem gubernanti ligatam constituunt, dum Siitae generatim prognati e Persis qui insulam in praeterito occupaverunt sunt.

In civitate cuius principales humanae necessitates explentur, socialis instabilitatis fontes praesertim immigrantium operariorum praesertia maior maiorque et allophyli Siitici pressio sunt qui se a Sunnitis submissus putat.

Decembre anni 1981, unum mensem post secundam Consilii Cooperationis Sinus congressionem Riadi, Siitae in Irania exercitati subitaneam conversionem rerum conati sunt. Inter seditiosos, quorum multi capti sunt, erant Siitae Cuvaitenses et Arabo-Saudiani. Propter hos eventus, creare pontem temptatum est qui Baharinam Saudiano territorio ligaret, anno 1986 inauguratus, et cum pecuniaria collocatione Saudianorum qui credebant, similis militaris emergentiae casu quem Baharina reprimere nequiret, Saudianos civitatis custodes hanc viam usuros esse ad auxiliandam Baharinam.

Hi conflictus Siitas, qui huius parvi sultanatus a Sunnitica dynastia gubernati incolarum dimidium sunt, seditiones facere attulerunt, violente a monarchis repressas.

Hoc factum in praesenti Concilii Repraesentatium parlamentaria repraesentatione Februario anni 2007 effecta demonstratur, adhuc cum democraticis restrictionibus quas oppositionis factiones in natione a monarchia absoluta gubernata habent, oppositio (a Siitici usitatae oppositionisticae? factionis al Wifaq circuli septemdecim et ab uno adligato libertate Sunnitico composita) octodecim repraesentantes habet, dum circulus gubernans solum septem repraesentantibus (inter quos quattuor factionis al Mustaqbal, moderatae et pro monarchia, Sunnitae et tres Sunnitae homines sui potentiae sunt) confidere potest.

Caeteri inter factionis al Asala octo repraesentantes (Sunnitas Salafistas, vel 'Prisci') et inter factionis al Minbar septem (quae Baharinenssis ramus Fratrum Musulmanorum est) dividuntur, qui nec circulo regnanti oppositionem nec favorem demonstrant et proprios ordines tractandorum sequuntur, primi de apertione Occidenti et de socialibus corruptionibus ab Occidentalibus promotis critici sunt, cum quibus omnibus negotiis et commercialibus foederibus adversantur, dum secundi suo ordine tractandorum peculiarrimo quem prope pro Occidente Baharinam gubernantium politias putare nequimus favent.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Ante diem 3 Iulii anni 2002, Baharina in duodecim communia divisa erat, quae e capite Manama administrabantur et postea muhafazae facta sunt quae sunt: Muhafazae Baharinenses

Numero in tabula Nomen Latine Nomen Arabice
1 Muhafaza Capitalis محافظة العاصمة
2 Muhafaza Media المحافظة الوسطى
3 Muhafaza Cinerea محافظة المحرق
4 Muhafaza Septemtrionalis المحافظة الشمالية
5 Muhafaza Meridionalis المحافظة الجنوبية

Signa civitatis[recensere | fontem recensere]

Nationale vexillum rubro panno cum verticali fascia alba laterali formatur. Albus color indutias factas vicinis cum nationibus significat. Huius fasciae ora colores separans serrata est cum quinque aculeis columina religionis Islamicae significantibus.

Insigne decennio 194 a Consiliario Britannico Regis Baharinensis (tunc amiralis? adumbratum est. Insigne eandem imaginem civitatis in vexillo inventam continet medio cum clipeo qui in rubro heraldico campo cum serrata argentea fascia (cum sex aculeis) in capite sita consistit. Circum clipeum heraldica rubra et argentea lambrequina ostenduntur quae eum ornant.

Nostra Baharina Baharinensis hymnus nationalis est qui anno 1971 adoptatur. Scriptus est a Machometo Sudqi Ayyash (nato anno 1925, sed musicae auctor ignoratur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula Baharinae

Barahina triginta et quinque insularum et parvarum insularum archipelagus in Sinu Persico, oriente Arabiae Saudianae et boreoccidente Quatariae, quarum solum tres incolas habent quae sunt Insula Baharina (Arabice: جزيرة البحرين‎), Mater Naasani (ام النعسان‎), et Insula Cinerea (جزيرة المحرق‎). Maxima insula est Baharina, 16 km ex oriente in occidentem et 48 km e septemtrione in meridiem lata. Praecipua insula parvis Cinereae et Sitrae (سترة) insulis per viam adunitur. Anno 1986 pons Baharinam Arabiae Saudianae coniungens inauguratus est. Tota nationis superficies 692 km² est.

Maxima altitudo Baharinensi in archipelago collis Mons Fumi (Arabice: جبل الدخان‎), 130 m altus, et praecipua in insula est. Clima est aridum, magnis temperaturis aestate, medietatem 28 °C superantibus, et moderatis hieme cum medietate 21 °C. Pluviarum praecipitationes octoginta millimetra quotannia non excedunt et hieme densantur. Aqua carentia insulas aliquas immigrationis culturas circum septemtrionales litorales civitatis fontes habere non impedivit. Archipelagus circa ducentas plantarum species possidet. Fauna mammalibus velut gazella, lepore, et herpestida formatur.

Climatica graphica[recensere | fontem recensere]

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Petrolei productio purgatioque circa 60% exportationum, 60% gubernationis localis redituum et 30% PDG constituunt. Cum evoluto transvectionis communicationisque rete, Baharina hospitio diversas multinationales societates cum negotiis in Sinu accipit.

Anno 1932, petroleum Avaliae, media in insula Baharinensi inventum est. Petrolei extractio Septemtrionalis Americae petroleariis societatibus gerebatur, sed magna pars Societatis Baharinensis Petroleariae (Arabice: شركة نفط البحرين‎) administrationi cessa est. Gasii naturalis petroleique extractio fundamentale pondus nationi adquisivit. Archipelagus olei crudi e Arabia Saudiana venti productorium centrum et purgatorius et ascensorius locus factus est, quod per submarinum oleiductum mittit.

Cum petrolei reditibus, diversa industrialia proposita in aliis campis progrediuntur, inter quae in concreti, aluminii et navalis constructionis campis. Antiquae autochthonum piraticae activitates pro modernae mercatoriae classis transitu substitutae sunt. Argentariarum et diaconiarum activitatum evolutio Baharinam praecipuorum pecuniariorum commercialiumque centrorum unum in Oriente Medio fecit. Huius status exempla modernum communicationum rete et internationalis aeroportus in insula Cinerea situs sunt.

Subterranearum aquarum usus possibilem horticulturae praxin facit, nihilominus, in insufficienti quantitate quae omnibus incolis assistat. Usitata margaritaeferarum ostrearum collectio fere evanuit ob minorem rentabilitatem quam earum cultura offert ante cultarum margaritarum competitionem.

Interea, operis vacatio, praesertim inter iuvenes, et subterraneorum aquae stratorum deterioratio praecipuae curae civitatis diuturnae sunt.

Religio et demographia[recensere | fontem recensere]

Religio in Baharina
religio percentatio
Islamismus
  
81.2%
Religio Christiana
  
9%
Aliae
  
9.8%

Rita Baharinae religio est Islamismus, quem plerique Baharinenses colunt. Nihilominus, propter ex haud Musulmanis civitatibus velut India, Philippinis, et Taprobana immigrantium et adventiciorum operariorum influxum, tota Musulmanorum percentatio? in civitate recentibus annis declinavit. Secundum anni 2001 censum, 80% Baharinensium Musulmanum, 10% Christianum erat, dum 10% alias religiones colit. Riti numeri Siitarum Sunnitarumque proportioni inter Musulmanos in Baharina non sunt. Haud officiales fontes, velut Ministerium Consortionis et Rerum Externarum (Anglice: Foreign and Commonwealth Office), circa 33% Sunniticum et 66% Siiticum esse aestimat. Politica incolarum reformatio, inclusa mercenariorum naturalizatione, imminuentem Siitarum numerum adfecit. Baharina se cosmopoliticam societatem cum mixtis communitatibus fecit; duae tertiae Baharinensium partes in Arabibus consistunt et magnus circulus Persae est. Communitas immigrantes et adventicios operarios ex Asia Meridionali et ex Asia Austrorientali includit. Financial Times diarium die 31 Maii anni 1983 editum dicit: "Baharina polyglotta civitas est, et religiose et phyletice. Exceptis temporariis ultimorum decem annorum immigrantibus, saltem octo aut novem communitates in insula sunt." Haec sunt praesentes communitates:

Communitas Descriptio
Afrarabes Ex Africae Orientalis Africis Nigritis servis prognati.
Adzami Ethnice Persae cum Siitica et Sunnitica fide.
Baharinenses Siitae Arabes insularum autochthones.
Baharinenses Iudaei Parva Iudaica communitas; et heterogeneus circulus.
Vanicae Indi qui commercium cum Baharina faciebant et se considunt ante petrolei aetatem.
Tribus Sunniticae Arabicae Beduinicae tribus familiae Al Khalifa sociae, inclusis Utuborum, Davasirorum, Nuaemorum, Mannaeorum tribibus etc.
Huvalae E Sunniticis Arabibus qui in Persida migraverunt et postea rediverunt, quamquam aliqui originaliter Persae sunt.
Nedzdenses Haud tribales urbani Sunnitici Arabes e Nedzdo in media Arabia. Familiae sunt quarum proavi margaritarum collectores, mercatores, etc erant. Exemplum Al Gosaibi familia est.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Baharina "tenuis Oriens Medius" aliquando describitur quia modernam infrastructuram Sinus Arabici identitati coniungit et dissimiliter aliarum regionis nationum, eius prosperitas non solum petroleariarum opium magnitudinis reflectio est, sed etiam autochthonis ordinis medii creationi conexa. Haec una socioeconomica evolutio in Sinu Persico Baharinam generatim liberaliorem suis vicinis esse significavit. Dum Religio Islamica praecipua religio est, Baharinenses noti sunt propter suam tolerantiam, et ecclesiae, mandira Hinduistica, Sichisticae gurduarae et Iudaicae synagogae secus meschitas inveni possunt. Natio domus variis communitatibus est quae alibi insectationem oppetiverunt.

Nimius praematurum est dicere si politica Regis Hamadi bin Isa Al Khalifa liberalizatio usitatum pluralismum auxit aut suffodit. Novum politicum spatium Siiticis et Sunniticis Islamicis Fundamentalistis significavit ut programmata sequi nunc possit quae nonnunquam hunc pluralismum directe oppetere quaerant, sed politicae reformationes oppositum motum societati hortantur ut autocriticior fiat cum maiore benevolentia ad examinanda priora nefas socialia. Nunc commune publica colloquia de olim inauditis rebus velut de coniugalibus problematibus, de sexu aut de infantili abusu invenire est. Alius novae apertionis aspectus Baharinensis status maximi prolifici librorum editorii in mundo Arabico est cum 132 librorum editorum anno 2005 incolarum numero 700 000. Comparative, toti mundo Arabico medietas septem libri editi pro millione incolarum anno 2005 est, secundum Programma Evolutionis Consociationis Nationum. Alius Bahar (Arabice: علي بحر) notissimus cantor in Baharina. Qui suam musicam cum suo grege Al Ekhwa "Fratres" significante dat.

Die 20 Octobris anni 2005, Michael Jackson Civitates Foederatas perpetuo relinquere conari nuntiatus est ut novam vitam in Baharina quaereret. Michael Jackson relate suis amicis se "augentiter Baharinensem" sentire narravit, postquam antiquam villam Sanadi (Arabice: سند) emeret et nunc aliam proprietatem secus litus quaerit. Michael Jackson relate Campos in Nivata anno 2006 reddidit. Alii celebres homines Regno connexa Shakira et Magni Praemii autocinetistes Ioannes Button qui proprietatem ibi possidet sunt. Manamae vicus Dzuffaeri (Arabice: الجفير) in terris mare ablatis constructus invenitur. Hic Activitatis Auxiliaris Navalis Statunitensis locus est quae hospitio Iussus Centralis Virum Navalium Statunitensium (Anglice: U.S. Naval Forces Central Command) et Quintae Classis Navalis Statunitensis (Anglice: U.S. Fifth Fleet) praetoria accipit. Cauponarum, thermopoliorum, et vitae nocturnae densatio hanc aream magnetem Civitatus Foederatis diaconiae operariis et Saudianis finis hebdomadis salutatoribus facit.

Lingua et religio[recensere | fontem recensere]

Lingua Arabica est in Baharina publica, sed Anglicae usus valde extensissimus est. Baharina principalis religio Islamismus est.

Formula Unus et alii ludi motri[recensere | fontem recensere]

Baharina Formulae Unius curriculum hospitio primum Magnum Praemium aeronauticae Gulf Air, Arabicae nationi primum, die 4 Aprilis anni 2004 accipiens habet. Quod Magnum Praemium Baharinae anno 2005 secutum est. Baharina prospere hospitio ineuns Magnum Praemium temporis anni 2006 die 12 Martii accepit. Ambo cursus a Ferdinando Alonso societatis Renault victi sunt. Anni 2007 eventus diebus 13, 14 et 15 Aprilis accidit.

Anno 2006, Baharina etiam hospitio inauguralem? eventum Australianum V8 Supercars "400 Desertorum" appellatum accepit. Eventus V8 Supercars omnibus Novembribus circuitum Sachiri (Arabice: الصخير) redibit. Circuitus Internationalis Baharinae (حلبة البحرين الدولية) maximae longitudinis curriculum acceleratorium (Anglice: drag strip) etiam offert et Sodalitas Certaminis Acceleratorii Baharinensis invitatorios eventus organizavit in quibus certaminis acceleratorii (Anglice: drag racing) optimi Europaei greges participaverunt ut huius ludi modus in Oriente Medio probaretur et augeretur.

Festa[recensere | fontem recensere]

Kalendis Ianuariis anni 2006 Baharina finem hebdomadis dierum Iovis et Veneris pro alio dierum Veneris et Saturni mutavit ad habendum finis hebdomadis diem communem cum reliquo mundo. Alia festa non regularia sunt:

Dies nomen Latinum Locale (Arabicum) nomen Descriptio
Kalendis Ianuariis Annus Novus رأس السنة الميلادية Gregorianus dies Anni Novi, celebratus in plerisque mundi partibus.
Kalendis Maiis Dies Laboris يوم العمال  
16 Decembris Dies Nationalis اليوم الوطني Nationalis Dies, Accessionis Dies ultimi Amiralis Iesu Bin Salman Al Khalifa
17 Decembris Dies Accessionis يوم الجلوس  
Kalendis Muharrami Annus Novus Islamicus رأس السنة الهجرية Islamicus Annus Novus (etiam appellatus "Novus Annus Hegirae").
9, 10 Muharrami Dies Asurae عاشوراء Imami Husseini martyrium commemorat.
12 Rabii Primi Prophetae Machometi dies natalicius المولد النبوي Prophetae Machometi diem natalicium commemorat, celebratum in plerisque Musulmani mundi partibus.
1, 2, 3 Savali Eidulfitrum عيد الفطر Ramadani finem commemorat.
9 Zus Hegirae Dies Arafati يوم عرفة  
10, 11, 12 Zus Hegirae Festum Sacrificii عيد الأضحى Abrahae voluntatem sui filii sacrificandi commemorat. Etiam appellatum "Magnum Festum" (celebratum e die 10 ad 13).

Res militaris[recensere | fontem recensere]

Regnum parvam sed bene instructam militiam Vim Militarem Baharinae appellatam habet. Vis Militaris Baharinae ante omnia Statunitensi apparatu instruitur, velut F16 Fighting Falcon, F5 Freedom Fighter, UH60 Blackhawk, autocurris armatis M60A3 et antiqua USS Jack Williams (FFG-24), fregata classis Oliver Hazard Perry denuo nominata RBNS Sabha. Baharinensis Gubernatio cooperativum foedus cum Civitatum Foederatarum Viribus Armatis habet et Civitatibus Foederatis stationem Dzuffaeri (Arabice: الجفير) e decennio 200 suppeditat. Quae Iussus Centralis Virum Navalium Statunitensium et Quintae Classis Navalis Statunitensis praetoriarum sedes et circa 1500 Statunitensium et coalitionis militarium operariorum domus est.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Studentes in Universitas Baharinae.

Ineunte saeculo vicensimo, scholae Alcoranicae seu mactaba unus educationis modus in Baharina erant. Quae usitatas scholas ut Alcorani lectio pueros et iuvenes doceretur erant. Post primum bellum mundanum, Baharina Occidentalibus ponderibus aperta est et modernorum educativorum institutorum quaesitum apparuit. Anno 1919, modernum publicum scholare systema in Baharina coepit cum Schola Al-Hidaya Al-Khalifia Cinereae (Arabice: المحرق) pueris aperta est. Anno 1926 Consilium Educationis secundam publicam scholam pueris Manamae aperuit et anno 1928 prima publica schola puellis Cinereae aperta est. Anno 2004 Rex Hamadus bin Isa Al Khalifa propositum introduxit quod Technologia Communicationis Informationis utitur ut educatio e nepiagogio usque ad duodecimum gradum et quod Scholae Futuri Regis Hamadi nominatur. Huius propositi finis omnes Regni scholas Interreti conectere est. Insuper Britannicas intermedias scholas, Schola Baharinae (Anglice: Bahrain School) insulae servit quae Ministerii Defensionis Statunitensis schola e nepiagogio in duodecimum gradum curriculum, incluso Baccalaureatu Internationali, suppeditans est. Etiam privatae scholae sunt seu Progamma Diplomatis Baccalaureatus Internationalis seu Britannica Altissima Plana (Anglice: Advanced Level) offerentes.

Anno 2007 Schola Sancti Christophori Baharinae prima schola fuit quae electionem inter diploma Baccalaureatus Internationalis et Altissimum Planum studentibus offerebat. Numerosa internationalia educativa instituta et scholae vincula cum Baharina statuerunt. Aliquae pauca prominentia instituta sunt Universitas a Paulo, Universitas Bentleyana, Institutum Exercitationis Ernst et Young, Institutum Technologiae Novi Eboraci, et Centrum Internationale Instituti Technologiae Birlani. Scholarizatio? a gubernatione solvetur. In primariam et secundariam praesentia magna est, quamquam non obligatoria.

Baharina etiam supremae educationis instituta hortatur utendo expatriatis talentis et crescente apotheca Baharinensium qui e aliis civitatibus cum educativis altissimis planis redeunt. Universitas Baharinae nomalibus? praegradus? et gradus studiis statuta est et Collegium Scientarum Valetudinariarum, quod Ministerium Salutis Publicae moderatur, medicos, infirmarios, pharmacopolas, et paramedicos edocet. Lex actionis? civitatis, promulgata anno 2001, ad privatas universitates formandas viam fecit. Prima privata universitas Ahlia, Manamae sita, fuit. Anno 2005, Universitas Regia Feminarum condita est. Universitas Regia Feminarum prima privata internationalis universitas in Regno Baharinensi cum uno solum educandarum feminarum scopo. Universitatis Londiniensis Externum Systema MCG regionis repraesentativum institutum in Baharina disciplinae programmatibus a distantia nominavit. MCG est unum antiquissimorum in civitate privatorum institutorum. Instituta Asianos studentes educantia etiam aperta sunt, velut Schola Urdica Pakistaniae in Baharina et Schola Indica Baharinae.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Baharina periegeticus destinatus locus cum circa octo millionibus periegetarum quotannibus. Plerique salutatores e circumdantibus Arabicis nationibus sunt sed extraregionalium periegetarum numerus propter augescentem Regni patrimonii conscientiam et propter meliorem imaginem quae ad Circuitum Internationalis Formulae Unius Baharinae pertinet crescit. Itinerarium Lonely Planet Baharinam velut "excellentem introductionem in Sinum Persicum" ob authenticum Arabicum legatum et liberalis modernaeque civitatis famam describit. Regnum Arabicam et Sini culturam cum patrimonio quinque milium annorum civilizationis combinat. Insula castella hospitio accipit, Castello Baharinae incluso, quod in Patrimonii Mundani catalogum a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum redactum est. Museum Nationale Baharinae res e civitatis historia, quae abhinc annorum 9000 originem trahunt habet.

Iconotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 46
Baharina : politica
Principes et primi ministri Baharinae