Roman numeral 10000 CC DD.svg

Nauru

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ripublik Naoero (Nauruanice)
Republic of Nauru (Anglice)
Vexillum Insulae Naurunae Insigne Insulae Naurunae
Vexillum Insigne
Sententia: 'God's Will First¹
Hymnus: Nauru Bwiema²
Situs Insulae Naurunae
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Anglica et Lingua Nauruana
Nomen incolarum Naurunus-a-um sive Nauruanus-a-um
adiectivum Naurunus-a-um sive Nauruanus-a-um
Praeses Baron Divavesi Waqa
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Nullum
Urbs maxima Yaren
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 192.a
21 km²
0,2%
Numerus incolarum
(anno 2007 aest.)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 192a

13 248
631/km²
PDB (anno 2005 aest.)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 192a
$36.9 milliones
$2 500 (135.a)
Nummus Dollarium Australianum (AUD)
Libertas
ab Australia, Nova Zelandia, Britanniarum Regno et a Consociatione Nationis
31 Ianuarii 1968
Circulus temporalis
 - aestate ()
(UTC)
(UTC-12)
Praefixum telephonicum nationis +674
Dominium interretiale .nr
1. Latine: Dei Voluntas Prima.
2. Latine: Carmen Nauruense.

Nauru, vel Nauruna Insula,[1] rite Res Publica Nauru (Nauruanice Ripublik Naoero; Anglice Republic of Nauru), est civitas insularis in Oceania occidentali sita, una e minimis orbis terrarum civitatibus, post Civitatem Vaticanam et Monoecum et minima orbis terrarum respublica. Nauru est parva Micronesica insula, partim separata, antea Insula Placida appellata. Finitima territoria Kiribati ab oriente, Insulae Marsalienses a boreoriente, Insulae Salomonis ab austroccidente, Papua Nova Guinea ab austroccidenti, et Foederatae Micronesiae Civitates a boreoccidenti sunt.

Bellator Nauruensis, anno 1880.

Nauru est minima orbis terrarum civitas insularis, solum 21 chiliometra latum, minima libera res publica, et sola orbis terrarum civitas sine capite; Yaren, locus administrationis publicae, est urbs maxima.

Nauru insula saxo phosphatico abundans et sua oeconomia prima ex anno 1907 insularis phosphatis exportatio fuit. Exhaustis phosphatis depositis, circumiectis graviter ob fodinales res deminutis et fide administrandarum insulae opium significative? depreciata, gubernatio exceptionales rationes ad obtinendum reditum iussit. Decennio 200, Nauru, paucis verbis, fiscalis paradisus et lavationis pecuniariae sedes factum est. Ex anno 2001, Australianae gubernationis adiumentum accepit, pro quo insula hospitio custodiam hominum asyli ius in Australia quaerentium accipit, quod eius "Pacificae Solutionis" pars est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nauru anno 1888 a Germania annexum.

In principio, nationes Micronesicae Polynesicaeque insulam colebant. Primus Europaeus qui insulam visit fuit capitaneus Iohannes Fearn anno 1798. Nauru regnum liberum mansit usque ad annexionem ad Germaniam anno 1888, quae insulam suae coloniae Novae Guineae Germanicae coniunxit.

Nauru annectum et colonia a Germania usque ad saeculum undevicensimum exiens designatum est, ubi territorium mandatarium ab Australia, a Nova Zelandia et a Britanniarum Regno administratum factum est post primum bellum mundanum. Insula ab Iaponia per secundum bellum mundanum capta est, post quod tutela rursum statuta est.

Post primum bellum mundanum Nauru Societatis Civitatum protectoratus ab Australia ex anno 1920 administratus factum est, et ex anno 1947, Consociationis Nationum iussu. Consecutum est libertas anno 1968. Nauru Consortionis Populorum ex anno 1968 et Consociatio Nationum ex anno 1999 socium est.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Parlamentum duodeviginti legatos habet, et singulis tribus annis eligitur, quod praesidem inter suos legatos eligit, qui, vicissim, consilium ministrorum cum quinque aut sex sociis designat. Praeses dux civitatis et gubernationis est. Non politicarum factionum systema organizatum est, sed "Factio Democratica" et "Factio Nauruensis" (Anglice: Democratic Party et Nauru Party respective?) sunt.

Parlamentum Nauruense.

Praesens praeses, Ludovicus Scotty, die 26 Maii anni 2003 electus est et Kalendas Octobras anni 2004 statum periculi declaravit, parlamentum solvens cum hoc dispensationem oeconomicam civitati propositam probare noluit.

Kalendis Iuniis anni 2005, Nauru diplomaticas rationes cum Re Publica Populare Sinarum secuit, et rursus vincula cum Formosa statuit.

Civitas adhuc in acta legitima involuta? est, quae Australia contra Civitates Foederatas Americae ad secretum foedus habita interposuit. Nauru adseverat emissarios Civitatum Foederatarum gubernationem repraesentantes billiones dollariorum ad recuperandam oeconomice insulam obtulisse pro nova legislatione lavationem pecuniariam et occultionem fiscalem limitante et praeterquam Nauruna legationem diplomaticam "servam" in Sina statuere proposuisse, quae sub Civitatum Foederatarum dominio laboraret ad hospitio accipiendos Boreocoreanos scientistas et rectores qui ex illa natione effugere vellent, inter quos Cyongus Vonha (Coreanice: 경원하 sive 慶元河), scientista putative obnoxius de nucleari Pyeongyangi programmate, in proposito "Operatione Mustela" (Anglice: Operation Weasel) appellata. Cum invenitur ut Nauru reapse suam legislationem reformaret et res praeliminares ad condendam legationem (quae Sinae suspicionem attraxit, quia toti operarii (Occidentales erant) incepisset, Civitates Foederatae emissarios qui oblationem fecissent respectivam? auctoritatem non habere responderunt et Naurui promissum auxilium negavere. Casus adhuc non clausus est et praeliminaria iudicia Naurui favere.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Nauru in photographemate ex satellite facto visum.

Nauru parva insula phosphatica scopulo curalii circumdata est, qui expositus cum accesso aestu Oceani Pacifici Septemtrione, Insularum Marsaliensium Meridie, manet. Plerique incolae angustam litoralem zonam incolunt. Media planities circa 45 centesimas terrae, circiter 65 metra super aequor maris alta, tegit. Parvam lacunam austroccidente insulae possidet, Lacunam Buadam nominatam.

Intentiva phosphatis extractio a Britannicis societatibus valde Nauruense oecosystema adfecit, 90 centesimas insularis mediae partis cum planitie incultivabili? relinquens, quod praeterea praesentes civitatis opes limitat.

Nauru una trium magnarum insularum phosphaticarum in Oceano Pacifico erat (aliae Banaba in Kiribatis et Makatea in Polynesia Francica sunt); nihilominus, phosphatis suppletoria fere exhauriuntur postquam 80 centesimae insulae devastatum sit, relicta sterili terra pinaculorum calcinorum adhuc 15 metra altorum. Fodinales res etiam vitam marinam, cuius numerus specierum adhuc 40 centesimis deminutus est, adfecit.

Clima[recensere | fontem recensere]

Propter Lineae Aequatorialis vicinitatem, clima Naurunum est tropicum, cum adsiduis pluviis et hippalis? inter menses Novembrem et Februarium. Aquae dulcis est suppeditatio exigua; ergo, communia cisternas ad aquam conligendam et desalinatris utere debent.

Fauna floraque[recensere | fontem recensere]

Curalia sub litore Nauruensi.

Solum sexaginta species adscripticiae? tracheophytorum sunt in insula, quarum nulla sunt endemica. Industria humana repercussiones? graves? super vitam loci habuit. Non propria mammalia sunt in insula, sed passeriformes, praeter insecta et mollusca adsunt. Species velut ratti, feles, canes, sues, et gallinae nuper in insulam introductae sunt.

Vegetatio tropica litus et Lacunae Buadae circumiecta frequentat, sed medio insulari causa rerum fodinalium abest.

Nonnullae species endemicae in Nauru sunt, quarum superviventia in periculum earum biochoris naturalis? eversione e rebus fodinalibus, contaminatione et specierum invasivarum (canum, felium, gallinarum, rattorum, etc.) introductione vocatur.

Ambitus marinus (praesertim cingulum curalii insulam circumdans) ab exploratoribus, phosphatis fossoribus, et urbanitate factus pollutus est.

Partium terrestrium tabula.
Tabula insulae (Anglcie signata).

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Insula est divisa in quattuordecim districtus:

Vectura[recensere | fontem recensere]

Parva viarum reticulatio insulare perimetron percurrunt. Maxima via 41 chiliometra longa est et litoralem laciniam percurrit. Ad iter faciendum insulares per districtus promptae duae taxiraedae sunt. Naurunorum autocinetorum notae flavae cum una littera et tribus numeris, omnibus caeruleis sunt.

Adest in insula aeroportus, Aeroportus Internationalis Naurunus (Anglice: Nauru International Airport, cum aerodromo longissimo. Una societas aeronautica prompta Our Airline est, cum volatibus solum diebus Iovis et Veneris discedentibus et destinatis ad Honiaram (in Insulis Salomonis) et in Brisbanam (in Australia).

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Naurunae opes, e colonizationis tempore, in phosphatis productione fundantur, sed suppletoria paene exhausta sunt, et praeterea traditionales? huius subfructus mercatus etiam defluxerunt. Nihilominus, illius subfructus exportationes Naurunis, per aliquod temporis, unum maximorum redituum per capita in Mundo Tertio dedere.

Decennio 200, Nauru paradisi fiscalis systema introduxit et Russicae mafiae pecuniae nigrae rapide praedilectorum locorum unum factum est, cum circiter 70 billiones dollariorum adhuc, secundum valorem approximativum argentariae mediae Foederationis Russicae, consecutum est. Quod fecit ut Consociatio Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum Nauru velut unum quindecim paradisorum fiscalium contra lavationem pecuniae non cooperantibus definiret. Internationali legislatione contra has operationes corroborata, etiam his redituum fons dies numeratos habet.

Phosphatis congestus circum Lacunam Buadam.

Alius redituum fons locaria? constituta in Domus Nauruna (Anglice Nauru House), unum aedificiorum altissimorum Melburni, erant, quae cum pecunia per phosphatorum venditionem assecuta aedificata est. Infeliciter, despicatae coactiones et corruptio politica decennii 200 eam ruerunt. Novembro anni 2004, conatu solvendorum creditores Naurunos, credita quae respublica Melburni possidebat, inclusa Domo Nauruna, venditata sunt.

Nauru casui contra Civitates Foederatas de infelici foedere implicatum est. Ut dicitur, Civitatum Foederatarum repraesentantes billiones dollariorum ad oeconomice recuperandam insulam obtulerunt. Pro quo, Nauru legislationem lavationis pecuniae ultramarinae et fugae fiscalis effectum limitantem promulgavit. Simul, legationem diplomaticam Naurunam in Sina condiderunt, quae reapse sub Civitatum Foederatarum dominio laborabant et quae Boreocoreanorum scientistarum functionariorumque desertionem per fines iuvabat. Putative? Cyongus Vonha (Coreanice 경원하, sive 慶元河) ex illo loco discessit, scientista ut plerique putant obnoxius de nucleari Pyeongyangi programmate. Haec initiativa? "Operatio Mustela" (Anglice Operation Weasel) appellata est.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Nauru 13 048 incolarum habet, secundum censum annu 2005, quorum 58 centesimae autochthones Nauruni, 28 centesimae aliarum Oceani Pacifici insularum, 8 centesimae Seres, et circa 8 centesimae Europaei sunt. Lingua officialis Nauruana est. Nauruni etiam Anglice loquuntur quia Anglica commercii administrationisque publicae lingua. Nauruni quoque Gilbertine loquuntur. Praecipua religio Christianismus est, qui in Protestantes (66%) et Catholicos (34%) dividitur.

Annuum incrementum incolarium valorem circa 2.7 centesimas habet. Anno 2015 aestimatur numerus incolarum 17 000 consecuturus esse cum annuo incremento leviter minore, 2.2%. Mortalitas infantilis viginti quinque pro mille puerorum attingit et ad triginta pro mille puerorum quinquennium crescit. Medicorum quantitas 157 pro 100 000 hominum (anno 1995) est.

Alphabetismi index 95 centesimas—93 centesimas inter viros et 96 centesimas inter mulieres—attingit. Primariae scholaris inscriptionis index 98 centesimas—99 centesimas viris et 97 centesimas feminis—anno 2000 attigit.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Ultimum pediludii Australiani certamen.

Nauruna cultura nonnullas mores tribuum indigenarum servat, sed Occidentalis ponderis introductio patet.

Nauruenses suam originem e Polynesiis et Micronesiis trahit, qui deam Eidzebongam (Anglice Eijebong) et spiritum terrae Buitanium (Anglice Buitani) nominatum credebant. Duodecim originalium tribuum duae saeculo vicensimo exstinctae sunt; in praesenti, dies 26 Octobris velut Dies Iubilationis (Nauruane Angam, Anglice Angam Day) celebratur, qui Naurunae insulae incolarum recuperationem post duo bella mundana quae indigenarum numerum usque ad minus quam 1500 incolarum minuere memorat.

Diurni nuntii non sunt, sed satis editionum et actorum singulos quindecim diem est. Televisifica statio Televisio Nauruna (Anglice NTV) nominata quae denuo Neo-Zelandensem programmationem emittit et radiophonica non commercialis civitaria statio est. Nauru radiophonicam programmationem Australiae et Britannicae Radiodiffusionis Corporationi emittit. Ambae civitariae proprietatis sunt.

Ludus athleticus populo gratissimus est pediludium Australianum. Liga? civitatis cum septem turmae et omnia certamina in uno insulae stadio, Ovali Linkbelt (Anglice Linkbelt Oval), luduntur. Alii ludi athletici populares mollipila, criccetius, pillamalleus, velificium, teniludium, et pediludium sunt.

Feriae et diei festi[recensere | fontem recensere]

Feriae et diei festi
Dies Nomen Latine Nomen Anglice
Kalendas Ianuarias Annus Novus New Year's Day
Pridie Kalendas Februarias Dies Libertatis Independence Day
17 Maii Dies Constitutionis Constitution Day
25 Septembris Dies Nationalis Iuventutis National Youth Day
26 Octobris Dies Iubilationis Angam Day
Kalendas Novembras Sollemnitas Omnium Sanctorum All Saints
25 Decembris Christi Natalis Christmas Day
26 Decembris Dies Capsarum Boxing Day

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ellis, Albert Fuller. 1935. Ocean Island and Nauru: Their Story. Sydneioe, Australiae: Angus & Robertson.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nauru spectant.