Shehbaz Sharif

E Vicipaedia
Wikidata Shehbaz Sharif
Res apud Vicidata repertae:
Shehbaz Sharif: imago
Nativitas: 23 Septembris 1951; Lahorium
Patria: Pakistania

Officium

Officium: Chief Minister of Punjab, Chief Minister of Punjab, Chief Minister of Punjab, President of the Pakistan Muslim League (N), President of the Pakistan Muslim League (N), Member of the 15th National Assembly of Pakistan, Prime Minister of Pakistan
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Pakistan Muslim League (N)
Religio: secta Sunnitica

Familia

Genitores: Muhammad Sharif;
Coniunx: Tehmina Durrani
Proles: Muhammad Hamza Shahbaz Sharif
Familia: Sharif family

Mian Mahometus Shehbaz Sharif, litteris Arabicis میاں محمد شہباز شریف (Lahorii in urbe die 23 Septembris 1951 natus) est politicus Pakistaniae et a die 11 Aprilis 2022 primus minister. Frater est natu minor Nawaz Sharif, qui ter primus minister meruit atque anno 2018, documentorum "Panamensium" gratia, aere alieno damnatus est.

Proavis Casmiriensibus ordinis Bhaṭṭa, matre etiam Casmiriensi, patre Mian Muhammad Sharif mercatore, alumnus est scholae Sancti Antonii et Collegii regiminis Lahorensis. Apud societatem commercialem paternalem operam dedit: praeses Camerae commercii et industriae Lahorensis anno 1985 electus est. Legatus multoties ab anno 1988 congressu provinciali Pengabensi et congressu nationali, dux contrariorum provincialium anno 1993 electus est sed mox Angliam petivit ad curam medicam perficiendam.

Inde reditus anno 1997 primus minister provinciae Pengabensis electus est, quo officio ter functus est, primum usque in annum 1999. Hoc anno, novis rebus in Pakistania[en] motis, caedis accusatus, breviter incarceratus, in exsilium in Arabiam (petente Fahd rege Saudita) missus est sicut frater aliique cognati. Unde post sex annos reditus, innocens denuo recognitus, rursus primus minister provincialis functus est a die 8 Iunii 2008 ad 26 Martii 2013, iterum ab 8 Iunii 2013 ad eundem diem anni 2018. Quo anno legatus congressu nationali, officium primi ministri nationalis petens, ab Imran Khan devictus est. Inde dux factionum contrariorum meruit, sed, Imran Khan post tres fere annos fiduciam legatorum vano petente, Shehbaz Sharif die 11 Aprilis 2022 primus minister acclamatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]