Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Arabia Saudita

E Vicipaedia
(Redirectum de Arabia Saudiana)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Arabia Saudita
Res apud Vicidata repertae:
Arabia Saudita: insigne
Arabia Saudita: vexillum
Continens: Asia
Territoria finitima: Iordania, Cuvaitum, Quataria, Baharina, Emiratus Arabici Coniuncti, Omania, Iemenia, Iraca, Saudi–Kuwaiti Neutral Zone
Caput: Riad

Gubernium

Monarchia
Princeps: Salmān ibn ʿAbd al-ʿAzīz
Praefectus: Salmān ibn ʿAbd al-ʿAzīz
Consilium: Consultative Assembly of Saudi Arabia
Iudicium: Supreme Judicial Council of Saudi Arabia

Populus

Numerus: 28 828 870±0
Sermo publicus: Lingua Arabica
Zona horaria: UTC+3
Moneta: Saudi riyal

Commemoratio

Hymnus nationalis: National Anthem of Saudi Arabia

Sigla

ISO SA, SAU, 682; IOC KSA
Dominium interretiale: .sa
Praefixum telephonicum: +966

Tabula geographica

Arabia Saudita: situs

Arabia Saudita,[1] rite regnum Arabiae Sauditae[2] (Arabice: المملكة العربية السعودية, al-Mamlaka al-'Arabiya as-Sa'udiya), est civitas maxima in paeninsula Arabiana. Civitates Iordaniam, Iraquiam, Cuvaitum, Quatariam, Baharina, Phylarchiarum Arabicarum Confoederationem, Omaniam, Iemeniam, etiam Mare Rubrum Sinum Persicumque contingit. Praeter Lichtenstenum, Arabia Saudiana civitas est unica in orbe de nomine familiae regiae nominata esse. Caput est Riadum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Multae gentes paeninsulam incoluerunt amplius 5000 annorum. Cultura Tyli, iuxta Sinus litus, Sumericae et Antiquis Aegyptiis aequaeva erat, et pleraque Mundi Antiqui imperia commerciales mutationes cum paeninsularibus civitatibus statuerunt.

Religionis Islamicae conditus a Machometo anno 620 et insequens religiosum pondus Arabicarum urbium Meccae et Medinae istius territorii gubernatores considerabilem vim ultra paeninsulam concesserunt.

Civitas Saudiana Media in Arabia anno 1744 oritur. Loci dux, Machometus bin Saud, religionis Islamicae emendatori, Machometo Abd Al-Wahhab sociatus est ad novam politicam rem creandam. Moderna Civitas Saudiana ab ultimo rege Abdulo Aziz Al-Saud condita est (internationaliter Abdulo Aziz Ibn Saud noto). Anno 1902, Abdulus Aziz Ibn Saud Riadum, priscum dynastiae Saudianae caput, rivali familiae Rasidianae cepit. Perseverando in his occupationibus, Abdulus Aziz Alhasam (Arabice: لأحسا ) et reliqua Nedzdum (نجد ) et Hedzazum (الحجاز) inter annos 1913 et 1926 subegit. Die 29 Ianuarii anni 1927 titulum Regis Nedzdani cepit (suus prior Nedzdanus titulus Sultani erat). Cum Pacto Ieddano, die 20 Maii anni 1972 obsignato, Britanniarum Regnum regni Abduli Aziz libertatem (tunc Regni Hedzazi et Nedzdi noti) agnovit. Anno 1932, hae regiones Regnum Arabiae Saudianae coniunctae sunt. Petroleum die 3 Martii anni 1938 inventum civitatis formam vertit.

Conditor modernae Arabiae Saudianae, Abdulus Aziz Rex, conventu cum Franklino Roosevelt Praeside Civitatum Foederatarum anno 1945

Limites cum Iordania, Iraquia, et Cuvaito pactorum decennium 193 tractatorum serie statuti sunt, quae duas "neutras zonas"—aliam cum Iraquia et aliam cum Cuvaito— creaverunt. Saudocuvaitana neutra zona anno 1971 coniunctim administrata est, partita quaque civitate petroliferas zonae opes aequaliter.

Consensus conatus ad Saudiraquianam neutram zonam partiendam anno 1981 ad extremum venerunt et finiverunt anno 1983. Meridionalis limes cum Iemenia anno 1934 cum Pacto Taifensi, inter ambas civitates finitimum bellum conficiente, partim definita est. Addititium pactum Iunio anni 2000 obsignatum cum Iemenia limitis partes adumbravit. Inter Arabiam Saudianam et Phylarchiarum Arabicarum Confoederationem limitis locus statusque nondum confecti sunt; de facto limes consensum anni 1974 reflectit. Inter Arabiam Saudianam et Quatariam limes Martio anni 2001 definitus est. Limes cum Omania nondum terminatus est.

Per Bellum Arabico-Israelianum anni 1973, Arabia Saudiana Arabici petrolei boycottationem? Civitatibus Foederatis et Bataviae participavit.? Consociationis Nationum Exportatoriarum Petrolei sodalis, Arabia Saudiana aliis civitatibus sodalibus iuncta est ut modice petrolei pretium anno 1971 elevaretur.

Annis 1990 et 1991, rex Fahdus decretorium munus obivit ante et per Bellum Sinus: Arabia Saudiana Cuvaitanam regiam familiam praeter 400 000 refugitorum accepit et Occidentalium copiarum Cuvaitum postero anno liberaturarum introitum in suum territorium simul permisit.

Tunc rege Fahdo infarctu Novembre anni 1995 passo, eius successor Princeps Heres Abdŭlla operariarum responsalitatum multas adsumpsit. Mortuo rege Fahdo Kalendis Augustis anni 2005, Abdulla ei successit, se praesens rex Arabiae Saudianae reddens.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula Arabiae Saudianae

Regnum Arabiae Saudianae 80% Paeninsulae Arabicae occupat. Maxima limitum pars cum Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione, Omania et Iemenia nondum definita est, ergo exacta reipublicae magnitudo nec definita est. Saudiana gubernatio eam aestimat 2 217 949 chiliometrorum quadratorum latam, sed fide dignae aestimationes aliae inter 2 149 690 et 2 240 000 chiliometrorum quadratorum variant. Minor quam 1% est area apta culturae, et ineunte decennio 200 incolae inter Orientalium Occidentaliumque litoralium arearum urbes intestinasque oases, dense habitatos, et vasta deserta, paene vacua, multo variabant.

Clima durum est, siccorum desertorum cum magnis temperaturae extremis, et territorium praecipue arenosa deserta inhabitata est. Arabia Saudita quindecim civitatum nominatas "cunas humanitatis" amplexarum una esse putatur.

In maxima civitatis parte, gignentia herbis fruticibusque se continent. Silvestria animalia, velut oryx, Saudianis venatoriis societatibus exterminata sunt quia ballistariis utuntur. Litoralis Maris Rubri regio, et praesertim scopuli curalii, marinam faunam exuberantem habent.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Maximae urbes secundum incolas (2007) miliones
Riadum 4.7
Iedda 3.6
Mecca 1.7
Medina 1.3
Dammam 1.3
Taifum 0.7
Buraeda 0.6
Tabucum 0.5
Chamis Musaetum 0.4
Hofufum 0.3

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Arabia Saudiana in tredecim provincias sive regiones (Arabice: مناطق, in singulare منطقة) divisa est:

Provincia Arabiae Saudianae
Provincia Provincia Arabice Caput Caput Arabice
1 Albaha الباحة Albaha الباحة
2 Septemtrionalis Margo الحدود الشمالية Ararum عرعر
3 Aldzaufum الجوف Aldzaufum الجوف
4 Medina المدينة Medina المدينة
5 Alquassimum القصيم Buraeda بريدة
9 Haelum حائل Haelum حائل
8 Asirum عسير Abha أبها
7 Orientalis Provincia الشرقية Dammam الدمام
6 Riadum الرياض Riadum الرياض
14 Taifum الطائف Taifum الطائف
13 Tabucum تبوك Tabucum تبوك
12 Nadzranum نجران Nadzranum نجران
11 Mecca مكة Mecca مكة
10 Dzizanum جيزان Dzizanum جيزان

Demographia[recensere | fontem recensere]

Demographia Arabiae Saudianae

Arabiae Saudianae incolae anno 2003 circiter 24,3 miliones esse aestimantur, inclusis circiter 6,4 milionibus advenarum sessoribus. Usque ad decennium 197 plerique incolae nomades aut seminomades erant sed propter rapidum oeconomicum urbanumque incrementum, amplius 95% incolarum nunc sedentarium est. Aliquae urbes oasesque spissitudines incolarum amplius 1000 incolarum pro chiliometro quadrato habent.

Plerique Saudiani ethnice Arabes sunt. Aliqui ethnicae originis mixtae sunt et a Turcis, Iranianis, Indis, Afris, et aliis orti sunt, quorum plerique in rempublicam modo peregrinorum venerunt et regionem Hedzazi, iuxta Maris Rubri litus, incolunt. Multi finitimarum rerum publicarum Arabes in regno laborant. Sunt etiam significativi Asiaticorum exulum, praecipue ex India, Pakistania, Bangladesia, Indonesia et Philippinis profectorum, numeri. Minus quam 100.000 Occidentalium civium in Arabia Saudiana sunt.

Difficile numeros exactos de religionibus professis in Arabia Saudiana calculare est, quia Gubernatio 100% civium Musulmanum esse affirmat.

Lingua Arabica exemplaris sollemnis lingua est. Incolae huius linguae duabus colloquialibus varietatibus loquuntur: Arabica Hedzazi loquitur civitatis Occidentalis zona (42% incolarum) et Arabica Nedzdi Orientalis zona (56%).

Cultura[recensere | fontem recensere]

Arabiae Sauditae cultura paene tota Religione Islamica fundatur. Duo loci sacrissimi in civitate sunt, quae religionis cunae se considerat. Islamica est religio monotheistica, cuius liber sacer est Alcoranus.

Unum sollemniorum popularium notissimorum Arabiae Saudianae ardha, popularis saltatio, est. Haec saltatio gladii antiquis Beduinis traditionibus fundatur: tympana concentu resonant, dum poetae versibus canentis vocem comitantur et homines cum gladio in pugno saltant ex utraque parte.

Civilis ratio[recensere | fontem recensere]

Abdulla rex Arabiae Saudianae annis 2005 ad 2015.

Arabia Saudiana Monarchia hereditaria est, ergo rex non solum dux civitatis sed etiam gubernationis est. Basica lex anno 1992 adoptata Arabiam monarchiam a regis Abdi Al Aziz Al Saud filiis et nepotibus gubernatam declaravit.

Respublica ingentem contemptionem iurum humanorum ostendit. Attamen, propter internationales pressiones eius regiminis absolutistici rigor deminuit. Anno 2005 prima municipalia comitia in illa civitate, perturbata comitia re vera, sed magnus gradus tam rigidae traditionis nationi fuit.

Quamquam regimen absolutisticum habeat, Arabia Saudiana praecipua Civitatum Foederatarum socia musulmana in regione est.

Nec potestas legisfera nec constitutio nec partes politicae sunt. Rex secundum Sariam, Islamicae religionis sacram legem, gubernat. Arabia Saudiana pertinet ad secutas consociationes: ad Argentariam Mundanam, ad Aerarium Monetarium Internationale, ad Consociationem Nationum et ad Consociationem Nationum Exportatoriarum Petrolei.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Area residentialis Dhahrani

Petrolei extractio exportatioque oeconomicam activitatem praecipuam constituit, cum Arabia Saudiana Consociationis Nationum Exportatoriarum Petrolei secunda productoria natio. Etiam significativas? gasii naturalis quantitates producuntur.

Usque ad nuper, agriculturae productio aquae inexsistentia et solo salinitate circumscribebatur. Nunc, inrigationis opera, Arabia Saudiana magna tritici productoria natio facta est. Datylus, lycopersicum, Citrullus lanatus, hordeum, uva, Cucumis sativus, abobra, melongena, tuberosolanum, carota, et cepa etiam ponderis culturae sunt.

Praecipuae commerciales sociae nationes Arabiae Saudianae Civitates Foederatae Americae, Iaponia, Britanniarum Regnum, Germania, Francogallia, et Respublica Coreae sunt.

Arabia Saudiana magnus immigrationis e Meridionali Orientali Asia et Orientali Africa profectae locus est, praesertim haud exercitatorum operariorum.

Religio[recensere | fontem recensere]

Arabia Saudiana Religionis Islamicae ortus locus fuit. In praesenti, sua constitutio Alcorano fundatur. Praevalens inclinatio Sunnitum Islamismum. Permittit aliis faciunt fidem, sed non communis libertatis religiosae excelsum campester.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Loci esca conditissima est. Usitatae carnes gallinacea et vervecina sunt, suilla lege vetata. Inventissimae escae oryza, lentes, hummus (Arabice: حُمُّص, ciceris massa), cultra (gallinae aut vervecinae veru), cebabum (کباب, cum sorbitione et leguminibus appositum), mezes (مزة, variata cupedia) et mihallabia (oryzae scriblita) sunt. Alcohol tota in civitate vetatur; ebrium inveni gravium problematum causa potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Discipulae Arabiae Sauditae Universitatis rebellaverunt": Ephemeris (7 Iunii 2017)
  2. "... Regnum Arabiae Sauditae tum etiam Status Qatarensis, Bahreinensis, Emiratorum [sic] Unitorum Arabicorum, Omanensis et Yemenitae ...": Litterae Apostolicae
Arabia Saudita : geographica
Urbes Arabiae Sauditae maximae