Insulae Bahamenses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Commonwealth of the Bahamas
Vexillum Nationale Insigne
Vexillum Nationale Insigne Bahamense
Sententiola nationalis: "Protinus, Sursum, Porro, Iunctim"
(Anglice: Forward, Upward, Onward, Together)
Locus.
Lingua Anglica
Caput Nassau
Praeses
 - Monarcha
 - Gubernator Generalis
Hubertus Ingraham
Elizabeth II
Sir Arcturus Foulkes
Area
 - Totalis
 - % aqua
Locus 160
13 878 km²
28%
Numerus incolarum
 - Totalis (aest. 2009)
 - Spissitudo incolarum
Locus 177
330 000
23,27 inc./km²
Moneta Dollarium Bahamense (BSD)
Zona temporalis
 - Aestate
UTC -5
UTC -4
Libertas
 - Declarata
a Britanniarum Regno
10 Iulii, 1973
Interretis abbreviatio .bs
Praefixum telephonicum +1-242
Litus in Sinu Smaragdo (Anglice Emerald Bay).

Insulae Bahamenses[1] sive Bahamae, rite Consortio Bahamensium (Anglice Commonwealth of the Bahamas), est civitas consistens in 29 insulis, 661 cayis et 2387 insululis sive scopulis. Sita est Mari Caribaeo in Oceano Atlantico, Cubae Hispaniolaeque (Reipublicae Dominicanae ac Haitiae) Septemtrione, Insularum Turcensium et Caicensium Boreoccidente, et Civitatum Foederatarum (proximae civitatis Floridae) Austroriente. Earum area 13 939 chiliometrorum quadratorum (5 382 milium passuum quadratorum) cum aestimato numero incolarum 330 000. Earum caput Nassau est. Geographice, Bahamae in eadem insularum catena iacet, velut Cuba, Hispaniola et Insulae Turcenses et Caicenses; Bahamarum designatio plerumque ad Consortionem refert et non ad geographicam catenam.

Secundum PDG, Bahamae sunt una opulentissimarum civitatnum in Americis (post Bermudam, CFA, Insulas Caimanenses, Canadam, et Britannicas Virginis Insulas) et una opulentissimarum in toto terrarum orbe cuius incolae praesertim ex Africa ortae sunt.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen Bahamae incertam originem habet. Ex Hispanico vocabulo baja mar 'emissum mare', aut e Lucayico vocabulo insula Magnae Bahamae, ba-ha-ma 'magna superior media terra').

Historia[recensere | fontem recensere]

In principio Lucayi, Aravacanophonorum Tainorum ramus, insulas incolebant. Bahamae locus erant ubi Christophorus Columbus se e navi in Mundo Novo anno 1492 primum exposuit. Quamquam Hispani nunquam Bahamas colonizavere,? autochthones Lucayos in naves imposuere servitudini in Hispaniola. Insulae relictae sunt inter 1513 et 1648, cum Britanni coloni e Bermuda se in insula Eleuthera conlocaverunt.

Bahamae Colonia Coronae (Anglice Crown Colony) anno 1718 factae sunt, cum Britanni fortes rationes inierunt contra piraticam. Post Res Novas Americanas, milia Legalistarum pro Britannis et Afrorum servorum factorum in Bahamas allata sunt et statuta est sationis oeconomia. Venaliciaria dissoluta sunt in Imperio Britannico anno 1807 et multi Afri ex venaliciis navibus a Regia Classi Britannica liberati Bahamas per saeculum XIX colonizaverunt.? Servitudine anno 1834 dissoluta, Africorum servorum manumissorum prognati maiorem praesentium Bahamensium partem formant.

Per medium Bellum Orbis Terrarum Secundum, Dux Vindesorii (antiquus Britannicus rex Eduardus VIII) Bahamarum Gubernatorem Generalem nominatus est, et iter fecit in has insulas cum Walli Simpson uxore, Ducissa Vindesorii, anno 1940, ad obeundum munus Gubernatoris Generalis usque ad 1945. Anno 1973, incolae Bahamenses libertati suffragati sunt, et se Britanniarum Regni liberi declaraverunt, licet intra Consortionem Populorum. De libertate, Bahamae valde propter periegesin, rem argentariam internationalem et conlocationum pecuniariarum gestionem prosperaverunt.

Geographia climaque[recensere | fontem recensere]

Civitas inter latitudines 20º et 28º Septemtrione et inter longitudines 72º et 80º Occidente iacet.

Civitatibus Foederatis proxima insula Bimina[2] (Anglice; Bimini) est, quoque "aditus in Bahamas" appellata. Abacoa[3] (Anglice Abaco Islands) Magnae Bahamae (Anglice Grand Bahama) Oriente est. Austrorientalissima insula Inagua est. Maxima insula Andros est. Inter alias habitatas insulas Eleuthera, Insula Catti (Anglice Cat Island), Insula Longa (Anglice Long Island), Sanctus Salvator (Anglice San Salvador Island), Acclines (Anglice; Acklins), Insula Curva (Anglice; Crooked Island), Exuma et Mayaguana sunt. Nassau, Bahamensium caput, in insula Nova Providentia (Anglice; New Providence) situm est.

Bahamae e spatio, secundum Nasani Aquae satellitis imaginem, anno 2009.

Omnes insulae planae demissaeque sunt, cum iugis quae 15 aut 20 metra (49 aut 66 pedes) non superare solent. Altissimus locus in civitate Mons Alvernia, antique Collis Comensis nuncupatus, 63 metra (207 pedes) altus, in Insula Catti est.

Versus Austrorientem, Insulae Turcenses et Caicenses et tres latiores submarini characteres Syrtis Mucinnii (Anglice Mouchoir Bank), Syrtis Argentea (Anglice Silver Bank) et Syrtis Christi Natalis (Anglice Navidad Bank) nuncupati geographica Bahamarum continuatio, sed non Consortionis Bahamensium pars sunt.

Clima[recensere | fontem recensere]

Bahamarum clima inter subtropicale et tropicale est, significative Fluenti Sinus aquis, praesertim hieme, temperatum. Quod, conversim, crebro aestate autumnoque periculosissimum est, cum huracana prope aut per insulas veniunt. Huracanum Andrew Septemtrionales insulas per tempus huracanorum Atlaticorum anni 1992 et Huracanum Floyd plerasque insulas per tempus huracanorum Atlaticorum anni 1999 percussit.

Quamquam nunquam pruina fuit in Bahamis relata, temperatura usque ad 2 aut 3 °C (35,6 aut 37,4 °F) per Arcticas eruptiones Floridae vicinitates afficientes cadere potest. Nix relata est mixta cum aqua in Porto Libere (Anglice Freeport) Ianuario 1977, cum simul in Miamiae area ninguebat, cum temperatura cicirter 4,5 °C (40,1 °F) eodem tempore.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Parlamentum Bahamarum, in Nassau.

Bahamae independens civitas sunt, sed sub politica Corona Britannicae tutela pergit et Consotionis Populorum pars faciunt. Politicae iuridicaeque mores Britannicis similes sunt.

Regina Elizabeth II dux Civitatis est, a Gubernatore Generali repraesentata. Primus minister dux Gubernationis, duxque factionis cum maiore scamnorum numero in Parlamento est. Praesens Gubernator Generalis Arcturus Foulkes et praesens primus minister Hubertus Ingraham. Senatores nominantur. Potestate exsecutiva fungitur consilium ministrorum, dum potestate legisfera duo Parlamenti membra.

Res militares[recensere | fontem recensere]

Bahamae nec exercitum nec vim aëriam habent. Quarum res militares a Regia Vi Defensionis Bahamensi (Anglice Royal Bahamas Defence Force, RBDF), Bahamarum classe, constituuntur. Secundum Legem Defensionis (Anglice The Defence Act), Regia Vis Defensionis Bahamensis Bahamas defendere, earum territorialem integritatem protegere, excubias per earum aquas agere, auxilium levamenque in calamitatis tempore praebere, ordinem iuxta cum legum exsequendarum agenturis Bahamensibus servare et quodlibet munus a Concilio Salutis Nationali decretum praestare iussa est. Vis Defensionis quoque Communitatis Caribicae Vis Regionalis Muneris Defendendi (Anglice Caricom's Regional Security Task Force) membrum est.

Regia Vis Defensionis Bahamensis officialiter pridie Kalendas Aprilis 1980 exsistere coepit. Inter cuius munera Bahamas defendere, drogarum subintroductionem, illegalem immigrationem ac venationem fraudulentam inhibire et auxilium nautis praebere quandocumque et ubicumque possit sunt. Vis Defensionis 26 navium circumspectoriarum litoralium classem iuxta cum duabus aëronavibus et circiter 850 operariorum habet, inter quos 65 officiales et 74 feminae.

Symbola nationalia[recensere | fontem recensere]

Vexillum nationale[recensere | fontem recensere]

Vexillum Bahamarum.

Colores in Bahamense vexillo incorporati populi Bahamensis imaginem appetitionesque symbolizant; designatio naturalis ambitus (solis, harenae marisque) et oeconomicae socialisque evolutionis aspectus reddit. Vexillum nigrum triangulum aequilaterum contra palum est, superpositum in horizontali fundo duobus coloribus in tribus aequis clavis aquae marinae, aurei et aquae marinae constituto.

Vexilli symbolismus ita est: Niger, fortis color, iuncti populi vigorem et vim repraesentat, triangulum intentum ad vexilli corpus Bahamensis populi conamen pertinaciam ad evolvendas et possidendas locupletes solis marisque opes aureo et aquae marinae respective symbolizatas repraesentat. Circa Nigritarum repraesentationem, aliqui Albi Bahamenses iocati sunt dicentes se in titulo "habe id totum iunctim" aiente repraesentari.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Bahamense insigne.

Bahamense insigne clipeum cum symbolis civitatis velut puncto focali? continet. Clipeus istiophorida et phoenicopteriforme sustinetur, qui sunt praecipua Bahamarum animalia; phoenicopteroformis in terra et istiophorida in mari situs est, quod insularum geographiam indicat.

Super clipeo cochleis, variatam marinam insularis catenae vitam repraesentans, est. Cochlis in casside posita est. Infra quam idem clipeus est, cuius praecipuum symbolum navem Christophori Columbi Sanctam Mariam, sub sole navigantem ostensam, repraesentantem est. Trans fundum, infra clipeum, apparet titulus super quo scripta est sententiola civitatis, Anglice Forward, Upward, Onward Together, scilicet "Protinus, Sursum, Porro, Iunctim."

Flos civitatis[recensere | fontem recensere]

Tecoma stans flos nationalis Bahamarum electum est quia autochthonicum Insularum Bahamarum est et per annum totum efflorit. Tecomatis stantis selectio inter multas alias flores per combinatum populare suffragium inter membra omnium quattuor societatum horticarum? Novae Providentiae per decennium 198 facta est, quae sunt Societas Hortica Nassavensis, Societas Hortica Carveriana, Societas Hortica Internationalis, et Societas Hortica YWCA.

Rationati sunt sic, ut aliae flores ibi crescentes, velut bougainvillea, hibiscus et Caesalpinia pulcherrima, aliarum civitatum flores civitatum iam electae sint. Tecoma stans, e contra, postulata non erat ab aliis civitatibus (quamquam nunc etiam flos civitatis Virginum Insularum Americanarum).

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Districtuum tabula.

Districtus Bahamenses administrativa huius Boreamericanae civitatis divisio sunt, omnium territorium, excepta Nova Providentia (ubi est caput Nassau et a Gubernatione Centrali administratur), tegentes. Praesens divisionis systema in annum 1996 regreditur, cum creatione 23 districtuum quibus additi sunt alii octo anno 1999. Hic infra catalogus districtuum est:

Districtus Latine Districtus Anglice Caput sive praecipua urbs Latine Caput sive praecipua urbs Anglice
Abacoa Centralis Central Abaco Portus Paludis Marsh Harbour
Abacoa Meridionalis South Abaco Punctum Harenosum Sandy Point
Abacoa Septemtrionalis North Abaco Cooperpolis Coppers Town
Acclines Acklins Punctum Fontis Spring Point
Andros Medius Central Andros Rivus Vegetus Fresh Creek
Andros Meridionalis South Andros Congopolis Congotown
Andros Septemtrionalis North Andros Nichollopolis Nicholl's Town
Berryenses Berry Islands Cayum Magni Portus Great Harbour Cay
Bimina[4] Bimini Aliciapolis Alice Town
Cayum Mangrovia Mangrove Cay Moxeypolis Moxey Town
Cayum Rhomium Rum Cay Portus Nelsonianus Port Nelson
Cayum Testudinis Viridis Green Turtle Cay
Eleuthera Centralis Central Eleuthera Portus Gubernatoris Governor's Harbour
Eleuthera Meridionalis South Eleuthera Sinus Tarpum Tarpum Bay
Eleuthera Septemtrionalis North Eleuthera]] Bugia Superior Upper Bouge
Elpidopolis Hope Town Elpidopolis Hope Town
Exuma Exuma Georgiopolis George Town
Inagua Inagua Matthaeopolis Matthew Town
Insula Catti Cat Island Arcturopolis Arthur's Town
Insula Curva Crooked Island Collis Colonelli Colonel Hill
Insula Fragosa Ragged Island Duncanopolis Duncan Town
Insula Longa Long Island Clarentiapolis Clarence Town
Insula Morensis Moore's Island Hardbargain Hard Bargain
Insula Portus Harbour Island Dunmorepolis Dunmore Town
Magna Bahama Occidentalis West Grand Bahama Finis Occidentalis West End
Magna Bahama Orientalis East Grand Bahama Macleanspolis McLeans Town
Magnum Cayum Grand Cay Magnum Cayum Grand Cay
Mayaguana Mayaguana Sinus Abrahae Abraham's Bay
Portus Liber Freeport Portus Liber Freeport
Punctum Nigrum Black Point Punctum Nigrum Black Point
Putei Hispanici Spanish Wells Putei Hispanici Spanish Wells
Sanctus Salvator San Salvador Cockburnopolis Cockburn Town

Demographia[recensere | fontem recensere]

Exstinctis saeculis abhinc autochthonibus incolis, Aravacis, archipelagi incolae praesertim a Nigritis et Mulatis (85% omnium incolarum) constituuntur, dum reliqui incolae Europaeae originis sunt. Censu anni 2000 attacti erant circiter 303 000 incolarum, qui crevere usque ad 315 000 secundum ultimam aestimationem effectam. Annui incrementi rhythmus, qui praecedentibus annis altus manebat, ultime inferior quam 1% factus est. Altera ex parte, immigratorius fluxus, olim consistens, hodie numerice supervacaneus est, dum, e 1994, Gubernatio in patriam remissionem coactivam Haitianorum et Cubanorum illegalium immigrantium perfecit, quod nihilominus non paucas tensiones in rationes cum oiginis nationibus creavit. In recentibus annis, sidae diffunsio progressus quos infantilis mortalitatis reminutio revera consecuta erat delevit.

Demographica Bahamarum data secundum FAO, anno 2005; numerus incolarum in milibus datus.

Hodierna territorialis incolarum distributio valde dispar est, et praeterea urbani incolae 88.8% omnium incolarum repraesentant; ergo solum praecipuae insulae incolas habent cum amplius dimidio Bahamensium Novam Providentiam (Anglice New Providence) incolenti; inter alias ponderis zonas sunt Portus Liber (Anglice Freeport), Magna Bahama (Anglice Grand Bahama) et Sinus Kempianus (Anglice Kemp's Bay) ac Nichollopolis (Anglice Nicholl's Town) Andro in uinsula.

Religio[recensere | fontem recensere]

Praecipua religio (circiter 70% incolarum) Christiana est, in variis Protestantibus confessionibus. Inter religiones cultissimas in Bahamis sunt Baptista (35.1%), Anglicana (15.1%), Catholica (13.4%), Pentecostalis (8.1%), Ecclesiae Dei (4,8%), Methodista (4%), aliae Christianae (15.2%), athei aut inspecificatae (1,6%), Buddhismus (2%) et aliae (0,7%), secundum censum 2000.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Lingua publica est Anglica, quamquam Bahamenses etiam Anglico creolo Bahamensi utuntur.

Liber Factorum Mundanorum CIA (Anglice CIA World Factbook) inter creolum Haitianum et Bahamensem non discriminat, quos simpliciter "dialectos" 400 000 locutoribus appellat. Praeterea Hispanice loquuntur Cubani et Dominicani immigrantes.

Ethnē[recensere | fontem recensere]

Pyramis incolaria Bahamarum.

Afrobahamenses[recensere | fontem recensere]

Afrobahamenses sunt Africae, praesertim Afroccidentalis, originis Bahamenses. Primi Afri in Bahamas e Bermuda cum Erratoribus Eleutheranis (Anglice; Eleutheran Adventurers) velut liberti novam vitam quaerentes advenerunt. Afrobahamenses maximus ethnicus circulus in Bahamis hodie sunt, 85% Bahamensium contituens.

Europaei[recensere | fontem recensere]

Eurobahamenses sive Europaeae originis Bahamenses, circiter 38 000, praesertim e Britannicis Puritanis et Statunitensibus Legalistis? descendentes sunt, qui annis 1649 et 1783 respective advenerunt. Qui maximum circulum minoritarium in Bahamis circiter 12% incolarum constituentem formant.

Parva Eurobahamensium pars e Graecis operariis orta est qui venerunt iuvatum evolvere spongiariam industriam in decennio 191. Quamquam minus quam 1% Bahamensium constituunt, fuere capaces servatu suam distinctam Graecam culturam.

Unus curiosissimorum? et aliquandum perplexorum Bahamensis genealogiae characterum? est plerasque familias ramos habere et adhuc immediata familiaria membra, comprehendentes integrum spectrum inter "album", "aquilum," et "sine dubio obscurum."

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Naves commeantes in Portu Nassavensi.

Bahamae nationem stabilem et evolutam cum oeconomia valde dependentem et e periegesi et ex argentariis exochoriis formant. Solum periegesis 60% PDG constituit et directe aut indirecte dimidium numeri incolarum aetate laborandi in archipelago utitur. Bahamae praesertim salutatores ex Civitatibus Foederatis ventos accipiunt. 700 insularum archipelagus componentium proxima Miamiae 75 chiliometra versus Orientem distat. Permanens accipiendi capacitatis incrementum et novorum deversoriorum, feriarum centrorum sediumque construendorum ascensus bonum PDG incrementum ultimis annis permisit. Bahamae vexillorum convenientiae partem faciunt.

Industria (paucum evoluta) et agricultura iunctae decimam partem ad PDG contribuunt et vix progrediunt, licet gubernativi stimuli dati his campis ad palliandam periegeseos ex Civitatibus Foederatis provenientis dependentiam. Inter horum camporum praecipuas activitates? sunt:

Anno 1998, PDG 13.3 milliarda dollariorum Civitatum Foederatarum attigit, 11 380 dollariorum Statunitensium pro incola.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Collegii Bahamarum Frontalis aditus.

Educatio in Bahamis obligatoria inter 5 et 16 annos natos est. Anno 2003, index praesentiae in schola 92% et index alphabetismi 95.5% erat. Gubernatio 158 e 210 primariarum et secundariarum scholarum in Bahamis omnino gerit. Aliae 52 scholae private geruntur. Matriculatio in civitatis primariis et secundariis scholis 50 332 erat, cum amplius 16 000 discipulis privatas scholas frequentantibus. Aliquae scholae publicae fundamentalibus educativis materiis carent et hiperpleres? sunt. Collegium Bahamarum (Anglice College of The Bahamas), Nassau in insula anno 1974 condito, curricula baccalaureatuum et diplomatum et graduum offert. Aliquot non Bahamensia collegia etiam curricula educationis in Bahamis praebent.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Dzuncanus celebratio in Nassau.

Bahamensis cultura hybridica est ex Africa, Europaea et aliis culturis. Per ultimos triginta annos cultura Statunitensi Hiphopica cultura affecta est.

Bahamensis cultura aliis creolicis culturis trans Sinum Caribicum conexa est, sed etiam Gullicae (Anglice Gullah) culturae in Statunitensia Carolinae Meridionalis et Georgiae litora. Multi Gullae in Bahamas post Res Novas Americanas ducti sunt.

In minus evolutis externis insulis, inter opera manualis calathoplectica ex arecacea fronde facta excellit. Haec materies vulgo Anglice straw 'stramentum' in petasis et saccis quae populares periegeticas res sunt texitur. Alius usus sic nuncupatis "pupulis Vuduismi" est, quamquam tales pupuli Americanae imaginationis resultatio sunt et fundantur in nullo historico facto.

Licet ab autochthonibus Bahamensibus non culta, vulgaris magicae obeae (Anglice obeah) forma, ex Africa Occidentali orta, in Bahamensibus nonnullis externis Insulis Familiaribus (Anglice Family Island) ab Haitianis immigrantibus colitur. Obeae cultus nihilominus in Bahamis contra leges et secundum legem punibilis? est. Dzuncanu (Anglice Junkanoo) traditionalis? Africa semitaria musicae, saltationis, artisque pompa, in Nassau (et in aliis paucis sedibus) quoque Die Capsarum (Anglice Boxing Day) et Anno Novo (Anglice New Year's Day) celebrata, est. Dzuncanu etiam in usu est ad celebrandos alias ferias et eventus velut Diem Emancipationis (Anglice Emancipation Day).

Certamina navigatoria ponderis sociales eventus in multis Insularum Familiarium sedibus sunt. Unum aut duos dies in obsoletis navibus operariis navigare solent non minus quam participare festivalia in terra.

Aliquae sedes festivalia sociata cum traditionali istius areae cultu aut cibo habent, inter quae Festivalia Ananae (Anglice Pineapple Fest) in Gregoriopoli (Anglice Gregory Town) Eleutherana aut Festivalia Cancri (Anglice Crab Fest) in Andro. Inter alias traditiones significativas aphegetica excellit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 21
  2. [1] Lexicon Universale Hofmann
  3. [2] Lexicon Universale Hofmann
  4. [3] Lexicon Universale Hofmann.