Roman numeral 10000 CC DD.svg

Antiqua et Barbuda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Antiqua et Barbuda
Res apud Vicidata repertae:
Antiqua et Barbuda: insigne
Antiqua et Barbuda: vexillum
Continens: Q664609
Caput: Urbs Sancti Iohannis

Gubernium

Princeps: Elizabeth II
Praefectus: Q57602
Consilium: Q1280751
Situs interretialis

Populus

Sermo publicus: Lingua Anglica
Zona horaria: Q5762
Moneta: Q26365

Commemoratio

Paean: Q322631, Q40807

Sigla

ISO AG, ATG, 028; IOC ANT
Dominium interretiale: Q37539
Antiqua et Barbuda: situs

Antiqua et Barbuda[1] est Caribici maris natio, insulis Antiquae, Barbudae, Redondaeque. Proximi vicini Guadalupia (meridie) et dependentiae (Occidentali Septemtrione), Mons Serratus Orientali Meridie, et Sanctus Christophorus et Nives Occidente sunt. Caput: Sancti Iohannis urbs (Anglice; Saint John's)

Historia[recensere | fontem recensere]

Siboneyi primi Insularum Antiquae et Barbudae incolae anno 2400 a.C.n., sed tribus Amerindorum Aravacorum et Caribiorum erant cum Christophorus Columbus in secundo itinere anno 1493 exposuit. Primis urbes condentibus Hispanis et Gallis Angli successere qui coloniam anno 1667 condidere. Servitus, ut sacchari plantationibus operis vis daretur Antiquae instituta, anno 1834 abrogata est. Insulae independens in Communitate Britannica (Commowealth, Anglice) civitas anno 1981 transformatae sunt.

Politia Antiquae et Barbudae[recensere | fontem recensere]

Antiqua et Barbuda Communitatis Britannicae Regnum est, cuius civitatis dux Regina Elizabeth II est, Antiquae et Barbudae a gubernatore generali repraeentata. Exsecutivum imperium in praesidis manibus, etiam gubernationis dux est. Generatim praeses dux et partium electiones Camerae Repraesentantium (17 deputatorum), quinto quoque anno factas vincentium est. Altera parlamenti camera, senatus, 17 membra habet, a gubernatore generali nominata. Hodiernus praeses Balduinus Spencer (die 24 Martii anni 2004). Antigua et Barbuda est sodalis Civitatum provectibilium insulanarum.

Subdivisiones Antiquae et Barbudae[recensere | fontem recensere]

Antiqua et Barbuda in sex parochias (Anglice: parishes) divisa est et duas dependentias.

Parochiae

Parochiae Antiquae

Dependentiae

Geographia Antiquae et Barbudae[recensere | fontem recensere]

Tabula Antiquae et Barbudae

Antiqua et Barbuda in aliquis insulis consistit, maxima et incolatissima quarum Antiqua est. Barbuda, Antiquae Septemtrione sita, altera praecipua insula est. Insulae tropicale clima habent, cum satis permanentibus temperaturis per totum annum.

Insulae generatim parvae sunt. Altissimum punctum est Acumen Boggy, 402 m altum. Praecipua huius parvæ civitatis urbs est caput, Sancti Johannis urbs (Anglice: Saint John's), Antiquae. Maxima urbs Barbudae est Codrington.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Incolarium incrementum de anno 1961 (in miliis incolarum)

Antiquam et Barbudam 68.722 incolarum incolunt (anno 2005), quorum tertia pars maximam urbem, Sanctus Johannes incolit. Plerique incolae a servis qui in sacchari satis laborabant originem trahunt, sed etiam globi Europaeorum, praecipue Hiberniorum, Britannicorum, Lusitanorum sunt. Quamquam lingua officialis Anglica est, plerique autochthones Anglicam dialecton loquuntur. Fere omnes Antiquani Christiani sunt, Anglicana fides (circa 50%) maximum fidelium numerum habet. Multi Catholici et etiam Animisticas religiones aut locales credentes sunt. Fere 90% incolarum alphabetizatum est. Ethnice distribuitur inter Afros (82,4%), Albos haud Anglos (12%), Mulatos (3,5%), Anglos (1,3%) et alios (0,8%). 68% incolarum oeconomice activum est et natum est inter 15 annos et 64 annos (anno 2003)

Noteae[recensere | fontem recensere]

  1. Verba "Antiquae et Barbudae" reperis hic