Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Indonesia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Indonesia
Res apud Vicidata repertae:
Indonesia: insigne
Indonesia: vexillum
Terra continens: Asia, Oceania
Territoria finitima: Timora Orientalis, Malaesia, Papua Nova Guinea, Singapura, Philippinae, Australia, Thailandia, India, Palau, Vietnamia
Locus: 2°0′0″S 118°0′0″E
Caput: Jakarta
Nomen officiale: Republik Indonesia, Indonesia, Indonésia, République d’Indonésie, Republik Indonesia, Indonesia, جمهورية إندونيسيا, إندونيسيا

Gestio

res publica
Princeps: Joko Widodo
Praefectus: Joko Widodo
Consilium: People's Consultative Assembly
Iudicium: Supreme Court of Indonesia
Situs interretialis

Populus

Numerus: 270 625 568
Sermo publicus: lingua Indonesia, lingua Iavensis
Zona horaria: Indonesia Western Standard Time, Indonesia Central Standard Time, Indonesia Central Standard Time, Asia/Jakarta, Asia/Pontianak, Asia/Makassar, Asia/Jayapura
Moneta: rupiah

Commemoratio

Paean: Indonesia Raya
Praeceptum: Bhinneka Tunggal Ika

Sigla

ISO ID, IDN, 360; IOC INA
Dominium interretiale: .id
Praefixum telephonicum: +62
Siglum autoraedarum: RI

Indonesia,[1] rite Republik Indonesia,[2] est civitas sui iuris in Asia Australi et Orientali et Oceania inter oceanos Indicum et Pacificum sita. ​In plus quam 17 000 insulis consistit, inter quas Sumatra, Iava, Sulavesia, et partes Bornei et Novae Guineae. ​Indonesia est maxima orbis terrarum civitas insularis et quarta decima a maxima orbis terrarum civitate per aream digesta, quae 1 904 569 chiliometra quadrata est. Circa 270 milliones incolarum habens, quarta a maxima orbis terrarum civitas est, atque maxima civitas in qua maior civium pars sunt Musulmani. In Iava, insula orbis terrarum maxime culta, plus quam dimidium multitudinis civium habitant.

Indonesia est res publica praesidentialis in parlamento a civibus electo condita. ​Civitas triginta quattuor provincias comprehendit, ex quibus quinque praecipuum statum administrativum habent. Caput est Jakarta, cuius regio urbana est secunda a maxime orbis terrarum frequentissima. Indonesia fines terrestres cum Papua Nova Guinea, Timoria Orientali, et orientali Malaesiae parte ac fines maritimos cum Singapura, Vietnamia, Thailandia, Philippinis, Australia, Belavia, et India (Insulis Andamanensibus et Nicobarensibus) partitur. Contra numerum civium regionesque creberrimas, Indonesiae sunt vasta loca deserta, quae unum ex maximis biodiversitatis gradibus in orbe terrarum sustinent.

Indonesia est una ex conditoribus Societatis Civitatum Asiae Meridionalis et Orientalis et socius Gregis 20 magnarum oeconomia civitatum. Eius nominalis proventus domesticus grossus est septimus decimus a maximo orbis terrarum.

Insulis Indonesicis est regio commercialis magni momenti saltem ex saeculo septimo, cum Srivijaya et Majapahit mercatus cum Sinis Indiaque facerent.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula geographica Indonesiae.
Sukarno (laeva) et Hatta (dextra), conditores Indonesiae, ac proprie primus praeses et vice praeses.

Indonesia ex multis insulis constat, inter oceanos Indicum et Pacificum sitis. Maximae insulae sunt Borneum, Sumatra, Iava, Celebis, et occidentalis Novae Guineae pars. Inter insulas minores, Balya celebratur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vide rem principalis Historia Indonesiae. Etiam: Iuramentum iuvenum

Saeculo undevicesimo, Indonesia erat colonia Nederlandica (nomine Latino India Batava Orientalis),[3] sed anno 1945 libertatem capessivit.

Sermones[recensere | fontem recensere]

Plures linguae civitati sunt, sed lingua Indonesia est lingua publica; lingua alicuius globus capitis Linguae Austronesiae est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok,ed. secunda (2009).
  2. Republic of Indonesia, nomen publicum Anglicum, usitate in tabulariis rectionis, sed nomen Negara Kesatuan Republik Indonesia (Civitas Unitaria Reipublicae Indonesicae) in aliquot documentis publicis etiam adhibetur.
  3. Confer titulum operis Plantae Indiae Batavae Orientalis quas, in itinere per insulas Archipelagi Indici Javam, Amboinam, Celebem, Ternatam, aliasque, annis 1815-1821 exploravit Casp. Georg. Carol. Reinwardt (Lugduni Batavorum, 1856) Textus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Indonesiam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 2°0′0″S 118°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Indonesia : politica