Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Singapura

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Singapura
Res apud Vicidata repertae:
Singapura: insigne
Singapura: vexillum
Continens: Asia
Territoria finitima: Malaesia, Indonesia
Caput: Singapura
Nomen officiale: Republic of Singapore, Republik Singapura, 新加坡共和国, சிங்கப்பூர் குடியரசு

Gubernium

Res publica parlamentaria
Princeps: Halimah binti Yacob
Praefectus: Lee Hsien Loong
Consilium: Parlamentum Singapuranum

Populus

Numerus: 5 781 728
Sermo publicus: Lingua Anglica, Lingua Malayana, Lingua Mandarina, Lingua Tamulica
Zona horaria: UTC+8, Singapore Standard Time
Moneta: Singapore dollar

Commemoratio

Hymnus nationalis: Majulah Singapura

Sigla

ISO SG, SGP, 702; IOC SIN
Dominium interretiale: .sg
Praefixum telephonicum: +65
Siglum autoraedarum: SGP

Tabula geographica

Singapura: situs
Caeliscalpia regionis commercialis[en] Singapuranae sole occidenti a theatris litoralibus[en] picta
Forma Singapurae

Singapura[1] est civitas insularis Asiae austro-orientalis iuxta meridionalem Paeninsulae Malayanae oram iacens, a linea aequatoriali 137 chm boream versus distans, ex insula magna et insulis sexaginta minoribus constituta. Inter emporia mundialia negotiosissima celebratur. Regimen democraticum parlamentarium habet, sed restrictiori libertate civica. Quam civitatem a Malaesia paeninsulari fretum Johor sub septentrione, ab insulis Riau Indonesianis fretum Singapurense sub meridie separat. Incolarum circiter 5 milliones ibi habitant. Primus minister (qui est etiam dux huius civitatis), continuo ab anno 2004 merens, est Lee Hsien Loong.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Emporium antiquum hic positum nomen Iavanicum Tumasik[en] habuit, sed civitati insulari mediaevali nuncupatio Sanscritica सिङ्गापुर Siṅgāpura data est. Quod nomen Lusitane Singapura sonat, itidem Latine. Adiectiva Latina "Singapuranus",[1][2] "Singapurensis"[3] et "Singaporensis" reperiuntur.[4] Linguis quattuor huius civitatis publicis nomen sonat Anglice Singapore, Malayane Singapura, Tamulice சிங்கப்பூர் Siṅkappur, Sinice 新加坡.

Origo nominis controvertitur. In Annalibus Malayanis, chronicis traditionalibus, eo venisse asseveratur princeps origine Srivijayanus, qui nuper ad litora advectus leone in silva viso urbem condiderit Singapuramque nuncupaverit i.e. "urbem leonis"; quae fabula a Singapuranis fere omnibus recipitur. Eruditi autem, verbum Sanscriticum सिङ्ह siṅha "leonem" significare sed non सिङ्ग siṅga leonesque paeninsulam Malayanam nunquam frequentavisse monentes,[5] nomen Singapura "urbem morationis, mansionem" interpretant, e verbo Malayano singgah "morare".[6]

Origines et historia[recensere | fontem recensere]

In hac insula emporium modestum iam temporibus antiquis conditum esse confitetur, nomine Tumasik. Neque annum neque saeculum originis constat, quibusdam iam saeculo II p.C.n. conditum asseverantibus, aliis multo tardius. Medio saeculo XIV mercator Sinensis Wang Dayuan in opere cuius titulus est Daoyi zhilüe incolas huius insulae curiose describit, "indigenas Sinensesque coniuncte habitantes".[7]

Thomas Stamford Raffles, qui eo tempore gubernator vicarius oppidi Bencoolen pro Societate Britannica Indiae Orientalis meruit, die 29 Ianuarii 1819 meridianam insulae partem acquisivit, adnuente sultano Johorensi. Iuxta castelli antiqui ruinis emporium novum condidit. Urbs nova Singapura mox florens insulam totam replevit. Sub ditione imperii Britannici anno 1826 subiit. Secundo bello mundano saeviente exercitus Iaponensis Singapuram devicit die 15 Februarii 1942 et usque in 1945 retinuit. Britanni mense Septembri 1945 rediti libertatem Singapuranis anno 1959 concederunt. Singapura in Malaesiam a die 31 Augusti 1963 ad 9 Augusti 1965 comprehensa est; inde rursus civitas libera fit.

Eruditio[recensere | fontem recensere]

Universitas Singapurana anno 1962 creata est (Anglice ab anno 1980 National University of Singapore nuncupata) e divisione Universitatis Malayanae, quae originem habuit in collegio medico Singapurano anno 1905 et collegio Raffles anno 1928 constitutis. Universitas Technologica Nanyang, sub forma collegii anno 1981 constituta, anno 1991 in universitatem conversa est. Nomen habet universitatis Nanyang anterioris, quae ab anno 1956 floruit sed anno 1980 in universitatem nationalem coniuncta est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Singapurae clima est tropicum silvarum pluvialium per enumerationem Köppen–Geiger, hippalo inter Novembrem et Ianuarium, statione calidissima mensibus Aprili et Maio; temperatura aëris media inter 26° et 28°, minima inter 23° et 25°, maxima inter 30° et 32°, sed minima extrema usque hodie nota 19.4°, maxima extrema 36°; pluviis mense Iunio ad 162 mm tantum, mense Decembri 287 mm, anno toto non minus quam 2 342 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 178 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 83% et 87% reperta, horis solis fulgentis mense Novembri 130, mense Martio 193, per annum totum 2 022 repertis.[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Cf. nomen biologicum Ketumala singapurana
  3. "ex horto Oxleyano Singapurensi ...": fons. Cf. nomen biologicum Kopsia singapurensis
  4. "Archidioecesis Singaporensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); cf. nomen biologicum Diospyros singaporensis
  5. Parmer (1983)
  6. Flower (1984)
  7. Colless (1969) p. 2
  8. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Commentaria
De historia
  • Kevin Tan, Peng Er Lam, Lee's Lieutenants: Singapore's Old Guard. Londinii: Allen & Unwin, 1999. ISBN 978-1-86448-639-1
  • Richard O. Winstedt, A History of Malaya. Editio recensa/ Singapurae: Marican and Sons, 1962
  • Richard O. Winstedt, "A Note on the Founding of Singapore" in Journal of Southeast Asian History vol. 5 (1964) pp. 15-16 JSTOR
De populis
De re politica
De re oeconomica
  • Rodney King, The Singapore Miracle: Myth and Reality. Insight Press. 2008.. ISBN 0-9775567-0-0
  • Geoffrey Murray, Audrey Perera, Singapore: The Global City-state. Londinii: St. Martin's Press, 1996. ISBN 978-0-312-12959-0
  • Garry Rodan, Singapore's Second Industrial Revolution: State Intervention and Foreign Investment. ASEAN-Australia Joint Research Project, 1985
  • Kenneth Paul Tan,. Renaissance Singapore? Economy, Culture, and Politics. NUS Press. 2007. ISBN 9971-69-377-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Singapuram spectant.
Civitas Singapura : contextus
Urbs Singapura : contextus
Asiae urbes milies milium incolarum (urbibus Indicis et Sinicis exceptis)
Adana • Ahvaz • Almata • Ancyra • Attalea • Bacua • Bagdatum • Bancocum • Bandung • Basra • Bekasi • Berytus • Cabura • Caesarea in Cappadocia • Caloocan • Cần Thơ • Celiabinsca • Chittagong • Cuala Lumpuria • Dacca • Daegu • Daejeon • Damascus • Urbs Davaensis • Depok • Dubai • Emesa • Erevanum • Faisalabad • Fukuoka • Gaziantep • Gedda • Ghom • Goyang • Gujranwala • Hải Phòng • Halapia • Hanoi • Hirosima • Hochiminhopolis • Hyderabad • Iconium • Incheon • Isfahanum • Jakarta • Johor Bahru • Karachi • Karadsch • Kawasaki • Khulna • Klang • Kōbe • Kyotum • Lahorium • Makassar • Mandale • Manila • Mexatum • Mecca • Medan • Medina • Mausilium • Multanum • Nagoya • Novosibirscum • Omium • Osaka • Palembang • Peshawar • Philadelphia • Phnom Penh • Prusa • Pusanum • Pyeongyang • Quansua • Quezon • Rawalpindi • Riad • Saitama • Sana • Sapporum • Sirasium • Semarang • Sendai • Seongnam • Seulum • Singapura • Smyrna • Sulaimaniyya • Surabaya • Suwon • Tangerang • Tangerang Selatan • Tashkent • Tauris • Teheranum • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Ulsan • Yangon • Yokohama
Urbes Asiae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAbu Dhabi • Ancyra • Aşgabat • Astana • Bacua • Cuala Lumpuria • Bagdatum • Bancocum • Bandar Seri Begawan • Berytus • Biškek • Cabura • Catmandum • Cuvaitum • Dacca • Damascus • Dellium Novum • Dili • Doha • Dušanbe • Erevanum • Hanoi • Hierosolyma • Islamabada • Jakarta • Leucosia • Malé • Manama • Manila • Mascate • Naypyidaw • Pechinum • Philadelphia • Phnom Penh • Pyeongyang • Riad • Sana • Seulum • Singapura • Sri Jayawardenapura Kotte • Taipeia • Tashkent • Teheranum • Thimphu • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Vientiane

Sub civitatum nominibus annexaeAegyptus • Afgania • Arabia Saudiana • Armenia • Atropatene • Baharina • Bangladesa • Birmania • Bruneium • Butania • Cambosia • Chirgisia • res publica Coreana • res publica popularis democratica Coreana • Cuvaitum • Cyprus • Georgia • Iaponia • Iemenia • India • Indonesia • Iordania • Iracum • Irania • Israël • Kazachstania • Laotia • Libanus • Malaesia • insulae Maldivae • Mongolia • Nepalia • Omania • Pakistania • Philippinae • Emiratus Arabici Coniuncti • Quataria • Russia • res publica popularis Sinarum • res publica Sinarum • Singapura • Syria • Tadzikistania • Taprobane • Thailandia • Timoria Orientalis • Turcia • Turcomannia • Uzbecia • Vietnamia