Arif Alvi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Arif Alvi
Res apud Vicidata repertae:
Arif Alvi: imago
Nativitas: 29 Augusti 1949; Karachi
Patria: Pakistania

Officium

Officium: Member of the 14th National Assembly of Pakistan, Member of the 15th National Assembly of Pakistan, President of Pakistan
Munus: Medicus dentarius, Politicus

Consociatio

Factio: Pakistan Tehreek-e-Insaf

Familia

Coniunx: Samina Alvi

Arif Alvi, plene عارف الرحمان علوی ʿĀrif al-Raḥmān ʿAlvī (Karachi in urbe natus die 29 Iulii 1949 aut apud alios 1947) est chirurgus dentalis et politicus Pakistaniae.

Filius odontologi Indiani qui in Pakistaniam anno 1947 migraverat, Arif Alvi in urbe nativa, deinde Lahorii educatus est ubi scholam odontologicam De'Montmorency frequentavit. Alumnus est insuper universitatum Michiganensis et Pacifici Californiensis. In patriam reditus nosocomium odontologicum condidit. Decanus apud collegium medicorum chirurgorumque Pakistanense[en] factus est. Iam multos annos in rebus politicis agens, anno 1996 inter conditores fuit motus iustitiae Pakistanensis[en], cui secretarius generalis ab anno 2006 meruit. Legatus est conventui nationali Pakistanensi ab anno 2013. Praeses patriae denuo electus, die 9 Septembris 2018 rite inductus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]