Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Everestius mons

E Vicipaedia
(Redirectum de Mons Everestis)
Jump to navigation Jump to search
Everestius mons
Sagarmatha ck Oct18 2002.jpg
Everestius mons a monte Kala Pattar visus
Altitudo (m) 8844,43
Coordinatae
Locus NepaliaTibetum ora
Typus Himalaia
Ascensus primus 29 Maii 1953, ab Edmundo Hillary et Tenzing Norgay
Via

Everestius mons,[1] Thibetice ཇོ་མོ་གླང་མ zo mo klang ma, est altissimus Telluris mons, cuius cacumen 8848 metrorum supra maris aequor attingit. In sectione Mahalangur Himalaiarum patet. Finis internationalis inter Rem Publicam Popularem Sinarum et Nepaliam trans exactum montis apicem transit. Massif Lhotse (8516 m), Nuptse (7855 m), et Changtse (7580 m), cacumina propinqua, comprehendit.

Everestius mons (Thibeti)
Everestius mons
Everestius mons
Situs Everestii montis ad fines Nepaliae et Thibeti

Die 3 Aprilis 1933 aëronaves duae expeditionis Houston supra montem Everestium volitaverunt.[2][3][4][5] Primus usque ad summum montem ascensus ab homine factus est ab Edmundo Hillary die 29 Maii anno 1953.

De nominibus montis[recensere | fontem recensere]

  • Thibetanice jo mo glang ma vel Chomolungma[6][7][8] 'sancta mater' aut 'dea mater nivium'.
  • Mandarinice 珠穆朗玛峰, pinyin Zhūmùlǎngmǎ Fēng.
  • Nepalice सगरमाथा, Sagarmāthā[9] 'culmen caeli'.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Everestius mons": cf. nomen biologicum Carex montis-everestii; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. 2a. Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009.
  2. George Kerevan, "Remembering the Scots who flew over Everest some 80 years ago" in The Scotsman (25 Mar. 2013)
  3. "From the archive, 4 April 1933: Everest conquered from the air" in The Guardian (3 Apr. 2013)
  4. "Everest Air Expedition" (pellicula nuntiorum brevis 1933)
  5. Wings Over Everest (pellicula documentaria 1934)
  6. "Everest". 8000ers.com. 13 Februarii 2008 .
  7. "Mount Everest". about.com. 2 Martii 2011 
  8. "Everest Photo Gallery". mountainsoftravelphotos.com. Maio 2010 .
  9. http://www.nepalresearch.org/dictionaries/nep_eng/nep_eng.pdf

Bibliographia[recensere | fontem recensere]