Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Guinea Aequinoctialis

E Vicipaedia
(Redirectum de Guinea Aequatoriensis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Guinea Aequinoctialis
Res apud Vicidata repertae:
Guinea Aequinoctialis: insigne
Guinea Aequinoctialis: vexillum
Continens: Africa
Territoria finitima: Cameronia, Gabonia
Caput: Malabo

Gubernium

Princeps: Theodorus Obiang Nguema Mbasogo
Praefectus: Vicente Ehate Tomi

Populus

Numerus: 757 014±0
Sermo publicus: Lingua Hispanica, lingua Francogallica, Lingua Lusitana
Zona horaria: UTC+1
Moneta: Central African CFA franc

Commemoratio

Hymnus nationalis: Caminemos pisando las sendas de nuestra inmensa felicidad

Sigla

ISO GQ, GNQ, 226; IOC GEQ
Dominium interretiale: .gq
Praefixum telephonicum: +240

Tabula geographica

Guinea Aequinoctialis: situs
Tabula Guineae Aequinoctialis.

Guinea Aequinoctialis[1] (Hispanice Guinea Ecuatorial; Francice Guinée équatoriale; Lusice Guiné Equatorial), officialiter Respublica Guinea Aequinoctialis (Hispanice República de Guinea Ecuatorial; Francice République de Guinée équatoriale; Lusice República da Guiné Equatorial), est civitas sui iuris in Africā Mediā sita, 28 000 chiliometra quadrata seu 11 000 milia passuum quadratorum lata. Olim colonia Guinea Hispanica, suum nomen post independentiam suam collocationem prope et Lineam Aequinoctialem et Sinum Guineensem evocat. Guinea Aequinoctialis unica suverena[2] Africana civitas est ubi lingua Hispanica officialis est. Anno 2015 natio aestimatam populositatem circiter 1,2 milliones habebat.[3]

Guinea Aequinoctialis duabus e partibus, insulari continentalique regione, consistit. Insularis regio ex insulis Biokone (Hispanice, Francice et Lusice Bioko), quondam Ferdinandus Pai[4] seu Insula de Fernando Poo[5] seu Ferdinandus Poo (Hispanice Fernando Poo, Francice Fernando Póo seu Fernando Pó, et Lusice Fernão do Pó), in Sinū Guineensi, et Annobonā (Hispanice et Francice Annobón et Lusice Ano-Bom), parvā vulcanicā insulā meridiē Lineae Aequinoctialis, consistit. Insula Bioko Septentrionallima Guineae Aequinoctialis pars et nationalis capitis Malabonis[6] (Hispanice, Francice et Lusice Malabo) situs est. Insularis natio Sanctus Thomas et Princeps inter Biokonem et Annobonam sita est. Continentalis regio, Rivus Muniensis[7] (Hispanice Río Muni, Francice Río Muni seu Mbini, Lusice Rio Muni, Fangice Mbini et Combice Rio Muné), finitima est Cammaruniae septentrione et Gaboni meridiē orientique. Quae est situs Batae[8] (Hispanice, Francice et Lusice Bata), maximae Aequinoctioguineensis urbis, et Oyalae (Hispanice Oyala seu Djibloho, Francice Oyala et Lusice Djibloho seu Oyalá), destinati futuri nationalis capitis. Rivus Muniensis aliquot parvas litorales insulas etiam includit, sicuti Insulam Coriscensem[9] (Hispanice Isla Corisco seu Mandyi, Francice Corisco seu Mandji Benga et Lusice Ilha de Corisco seu Mandj), Insulam Elobeyensem Magnam[10] (Hispanice, Francice et Lusice Elobey Grande) et Insula Elobeyensem Parvam[11] (Hispanice et Francice Elobey Chico et Lusice Elobey Pequeno). Natio sodalis est Unionis Africanae, Francophoniae et Communitatis Nationum Linguae Lusitanae (Lusice Comunidade dos Países de Língua Portuguesa; Lusico acronymo CPLP).

Mediis ex annis 1990, Guinea Aequinoctialis una apud eas Subsaharianas nationes quae maiorem petrolei quantitatem proferunt facta est. Opulentissima natio per capita est in Africā,[12] et eius proventus domesticus grossus (PDG) adaptus pari pecuniae vi (PPP) per capite ordine 43 in mundo collocatur;[13] Nihilominus, divitiae imparissime distribuuntur et pauci homines e petrolei abundantiā profecere. Natio ordine 144 secundum indicem progressūs humani a Nationibus Unitis anno 2014 collocatur. Nationes Unitae minus quam populositatis dimidium accessum ad aquam bibilem habere et 20% pueorum antequam quinque annos sint mori aiunt.

Auctoritaria nationis gubernatio aliquae apud peiora acta de iuribus humanis in toto orbe terrarum habet, quod consistenter eam collocat apud peiora mundi secundum annuam recensionem politicis civilibusque de iuribus effectam a organizatione re publicā vacante Freedom House.[14] Relatores sine Finibus organizatio Praesidem Theodorum Obiang Nguema Mbasogo apud libertatis imprimendi "praedatores" collocat.[15] Mercatus hominum significativum problema est, Statunitensi Relatione de Mercatū Hominum anni 2012 affirmante Guineam Aequinoctialem fontem deestinationemque feminarum puerorumque subiectorum labori coacticio et commercio sexuali esse. Haec relatio Guineam Aequinoctialem "Tertii Gradūs" nationem, infimum (pessimum) locum, classificat: "Nationes quarum gubernationes haud omnino minimis normis obsequuntur neque operam dant ut ita faciant".[16]

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistoria[recensere | fontem recensere]

Insula Bioko e Cammaruniensi litore visa.

Nostra cognitio de Guineae Aequinoctialis praehistoriā geographicam divisionem sequitur: insulam Bioko ex unā parte et provinciam Litus inter Cammaruniam et Gabonem ex alterā.

Insula Bioko semper conexa continenti erat usque ad 8000 a.C.n. per "pontem" qui ex illo tempore lente submergeretur consequenti augmento aquarum Atlanticarum. Hoc aequoris maritimi incrementum circa 11000 a.C.n. coeperat propter climaticam exeuntis ultimae Aetatis Glacialis calefactionem. Quamobrem, certum est ut hoc territorium a nomadibus venatoribus collectoribusque hominibus habitatum esse deberet, sicuti quod cognitum est praesenti de continente.

Humanae praesentiae vestigia in excavatione in sitū Mossumū (in provinciā Litore) inventa et anno 30000 a.C.n. adscripta sunt. Agitur de industriā nuncupatā "Sangoensi", cognitissimā in illo tempore per Africam Mediam. Aliqui alii sitūs, superficiales aut stratographico in ortū, Medium Aevum Petrae in hac nationis parte bene repraesentari indicant. Exinde, alia vestigia, adhuc male adscripta, circum Batam[17] et Rivum Muniensem[18] praesentiam hominis nomadis, petras caelantis et venatoris collectorisque usque ad 3000 a.C.n. permansisse illustrant.

Super insulā Biokone, aliā de lectione agitur: quae certissime mutabitur sequentibus annis, inauguratis archaeologicae investigationis inceptis. Tres "praeneolithici" congestūs recensi sunt. Solum seminarii Banapae is, Malabonis meridiē, annis 1960 ab Hispanico anthropologo exploratus est. Omnia quae dici possunt eum ante Biokoënsem "Traditionem Timbabicam", e 2000 a.C.n adscriptam, esse est. Super insulā Elobeyensi Magnā petras ad instar Aetatis Recentis Petreae caelatas in superficiē inventas esse in promptū ponere oportet. Haec inventiones humanae praesentiae antiquitatem in omnibus Aequinoctialoguineensibus insulis antequam haec definitive a continenti disiungerentur ostendunt.

Denique, expansio modi vivendi opidulani in Africā Mediā, in suā accommodatione et appropinquatione datorum linguisticorum, in insulā Biokone oppidula e 3500 a.C.n. inaugurare implicat. In praesens, nihil inventum est quod hanc hypothesin probet. Archaeologica insulae series, exceptā praeneolithicā iam allatā, cum "Traditione Timbabicā", cognitā in tredecim litoris locis, forsitan e 2000 a.C.n. coepit. Occupationis continuitas hac in insulā dehinc bene recognita est usque ad historicam epocham. Post "Timbabicam" cognoscuntur Traditiones "Carbonerensis", "Bolaopiensis", "Buelaica" et denique "Balombica". Quae ultima historica est.

In continenti, inter Cammaruniam et Gabonem, investigationis data sine explicatione manent sed sunt satis ut firmetur completam seriem inveniendam intra magnas lineas fore ad instar eorum quae cognoscuntur Cammaruniae meridiē et in Liberopolitanā regione in Gabone.

Primi contactūs cum Europaeis[recensere | fontem recensere]

Inter 1469 et 1474, Lusitani nautae in Sinū Guineensi insulas Sanctum Thomam, Principem, Annobonam et Ferdinandum Poo invenere: Kalendis Ianuariis anni 1471, Ioannes de Santarém et Petrus de Escobar insulam conspicati sunt quam Ilha do Ano Bom (sc. "Insulam Anni Boni") nominavere, unde praesens nomen "Annobona", e Lusitanicā phoneticā, ortum est. Anno 1474, alius Lusitanus explorator, Ferdinandus Poo, viam ad Indiam quaerens, insulam quae Formosa (sc. "Formosam") nominavit invenit, sed quae denique huius exploratoris nomen feret (hodie Bioko). Insulae Annobona et Ferdinandus Poo, iuxta cum insulis Coriscensi, Elobeyensibus et Mbanii, insularis Guineae Hispanicae pars anno 1778 et postea Guineae Aequinoctialis anno 1968 fient.

Colonizatio Lusitanica[recensere | fontem recensere]

Primis colonis (anno 1773) monumentum Lubae, in Biokone.

Primus conatus colonizandarum desertarum Sinūs insularum factus est in insulā Sancto Thomā anno 1485, sed defecit. Non fuit usque ad 1493 cum conatūs a Lusitanis effecti suos fructūs hac in insulā protulere. Insula Princeps non colonizabitur usque ad ineuns saeculum XV et Annobona medio eodem saeculo. Quod ad Ferdinandum Poo insulam, iam colonizata erat a Bubis et Lusitani, constructā fortalitiā, discedere coacti sunt. Haec duae insulae diu fuere in usū sicuti statio reparandarum navium.[19] Totum per saeculum XVII, haec territoria iterata impetūs Francicorum, sed imprimis Batavorum, passa sunt. Qui non solum huius sinūs insulas dissimilibus periodis occupavere: Sanctum Thomam anno 1641, Annobonam anno 1661, Insulam Coriscensem, etc...,[20] sed etiam incursiones praedationesque in continentale Rivi Muniensis litus perduxere. Numerosarum nationum naves quae emporia inaugurare conabantur captae et deletae sunt. Mirificum facinus Ioannis Dansaint, Francogallici nigritarum venditoris regi Lusitano primo saeculi XVIII dimidio laborantis, huius exemplum est.[21]

Primus colonizationis Hispanicae conatus[recensere | fontem recensere]

Cum Foedere Sancti Ildefonsi anno 1777 et Foedere Pardensi anno 1778, Lusitania Hispaniae insulas Ferdinandum Poo, Annobonam et Coriscensem cessit vice coloniae Sacramenti, in Americā Meridionali, et aliorum territoriorum limites Brasiliae corroborare permittentium.[22] Eodem tempore, Hispania se libera mercandi Guineensia apud litora e Delta Nigri usque ad Caput Lupi Gundisalvi[23] (Francice Cap Lopez), praesenti in Gabone situm, videbat. Hoc anno 1778, expeditio a comite Argeleiensi (Hispanice conde de Argelejos) ducta Urbe Montis Videi discessit ad veniendum in horum territoriorum possessionem. Sed insulae Annobonae homines rebellavere nec Lusitanicam nec Hispanicam dominationem agnoscentes;[24] itaque, Hispanis de navibus expositis, expeditionis sodales graves morbos passi sunt et impugnati sunt a Bubis, insulanis huius insulae, nec eos nec ullam peregrinam dominationem agnoscentibus. Hi ultimi eventūs seditionem et huius expeditionis calamitatem incitavere.[25] Numerosos per annos, Hispanica colonizatio effectiva non erit. Haec territoria solum stationes reparandarum navium esse perrexere. Et quamquam aliquae naves Bono Aëre aut Urbe Montis Videi illic consistebant, praesertim fuerunt Anglicae, Lusitanicae, Batavicae et Francicae naves eae quae illic frequentabant.

Occupatio Britannica (1827-1845)[recensere | fontem recensere]

Portūs Clarentii (Anglice Port Clarence) illustratio anno 1840.

Anno 1827, Hispania ut Britanni insulam Biokonem colonizent auctorizat. Sancta Isabella[26] (Hispanice Santa Isabel), insulae Biokonis portus praecipuaque urbs, tunc nomen Portum Clarentium (Anglice Port Clarence) sumit. Illic est ubi constitutum est tribunal ad reprimendum servorum commercium.

Clima morbique numerosos Hispanos, sodales successivarum expeditionum illic e 1830 missarum, decimavere.

E 1832 complures Hispani, viatores, scientifici aut officiales hanc insulam visitant, quae denique sibi denuo ab Hispaniā anno 1845 vindicata est, cum Nicolaus de Manterola de navi illic primum missionarium exposuit.

Reditus ad Hispaniam[recensere | fontem recensere]

Anno 1856, Hispania Guineam Hispanicam officialiter condidit, initio reductam ad Guineensium litorum et praeciouae insulae dominium. Anno 1858 missus est primus gubernator generalis insulae, quae annum postea statuto Hispanicae coloniae frueretur.

Homines e missā exeuntes in insulā Coriscensi anno 1910.

Nihilominus, dominium amplius 800 000 chiliometrorum quadratorum cessum in Guineā a Lusitaniā Hispaniae per foedera Sancti Ildefonsi anno 1777 et Pardense anno 1778 plus minusve relictum est et Hispania magnas difficultates oppetivit ut admitterentur eius iura proprietatis ab aliis Europaeis potentiis quae veniebant statutum se illic: Francia in Gabonem, Germania in Cammaruniam et Britanniarum Regnum in Nigeriam. Hispania geographum Manuelem Iradier y Bulfy misit, qui e 1884 ad annectenda rursus Rivi Muniensis territoria se dedidit, foederibus pangendis cum localibus ducibus. Conferentia Berolinensis annorum 1884 et 1885 de distributione Africae Hispaniae incommodum fuit, cui solum concessa sunt 180 000 chiliometra quadrata, sine computandis possessionibus privatis quae tulit vice Franciae. De quibus Hispaniā questā, Franco-Hispanica commissio creata est, quae bene successit in Foedere Lutetiae diē 27 Iunii anni 1900 tribuente Hispaniae territorium 26 000 chiliometra quadrata latum correspondens ad Rivum Muniensem, continentalem praesentis Reipublicae Guineae Aequinoctialis partem.

Per Bellum Hispano-Americanum anni 1898, Statunitensis militaris occupatio coloniae Hispanicae relativa est, quia Statunitenses curam habebant de coloniis Hispaniae, victae, extra Africam: Philippinis, Guamā, Cubā, Portorico. Anno 1899, Statunitenses definitive Hispanicam Sinūs Guineensis coloniam renuntiavere, quoniam coloniae erant malae infrastructurae, viae callium similes, endemici tropici morbi, etc...

Inter annos 1926 et 1959, colonia nomine Guineae Hispanicae unificatur. Per Franquisticam periodum, e 1936 ad 1968, colonia Hispanica insulata fuit, Francicis coloniis circumdata. Commutationes cum Francicis rara fuit, et Francici milites, e quibus nonnulli ut Germania Nazistica Franciam inter 1940 et 1944 occuparet cognoscebant, Hispanicos milites perperam intellexere. Inter 1939 1944, duabus resumptionibus, colonia Hispanica fere capta est ab viribus Franciae Liberae, sed, quia Hispania neutra manebat, occupatio non fuit. Ceterum, portus Sanctae Isabellae (Malabonis) portui commutationis seu quietis prodesse perrexit Britannicis navibus quae ex Africā Australi aut Asiā discebant, adhuc post 1944. Anno 1958 creata est illic gubernatio autonoma.

Independentia[recensere | fontem recensere]

Franciscus Macías Nguema, primus Guineae Aequinoctialis praeses ab anno 1968 usque ad diem 3 Augusti 1979.

Die 12 Octobris anni 1968, antiqua dependentia autonoma Guinea Hispanica plenam integramque ad independentiam accessit et cepit nomen "Reipublicae Guineae Aequinoctialis", dum Franciscus Macías Nguema praeses electus est.[27]

Iulio anni 1970, Franciscus Macías Nguema unius factionis civitatem creavit et se praeses perpetuus anno 1972 fecit. Ab Hispaniā et Occidente se abalienavit. Cum Marxismum condemnavisset, quem recte "neocolonialisticum" putavit, tamen Guinea Aequinoctialis multo speciales rationes mansit socialisticis cum nationibus, praesertim Sinis, Cubā et Unione Sovieticā. Praeferentiale commerciale foedus et navalis missionis foedus cum Unione Sovieticā obsignavit. Sovietici etiam pecuniam mutuam Guineae Aequinoctiali concessere.[28]

Navalis missionis foedus Sovieticis permissionem concessit ut statuerent inceptum probatorium elaborandae rei piscatoriae et etiam stationem navalem Lubae. Vice, Unio Sovietica pscibus Guineae Aequinoctiali suppeditanda erat. Sinae et Cuba etiam dissimiles formas pecuniarii, militaris technicique auxilii Guineae Aequinoctiali dedit, quae dedit his nationibus mensuras influxūs illic. Unioni Sovieticae, contemptis ingratis Francisci Macías Nguema circumstantiis, fuit commoditas acquisita in Bello Civili Angoliano ut accessum ad Lubae stationem et postea ad Aëroportum Internationalem Malaboënsem haberet.[29]

Circa medios annos 1970, Francisci Macías Nguema regimen accusationes stragis vidit. Anno 1974 Consilium Oecumenicum Ecclesiarum magnos hominum numeros e 1968 in "terroris regno" pergente occisos esse firmavit. Idem consilium quartam omnium incolarum partem peregre effugisse, dum carceres excedebant et omnibus propositis scopisque immensum campum concentrationis formabant asseruit. Die Christi Natalis anni 1975, Franciscus Macías Nguema 150 coniuratiores subitaneae conversionis supplicio affecisse allegavit.[30] E 300 000 incolarum, aestimati 80 000 interfecti sunt.[31][32] Praeter allegate commissum genocidium contra ethnicum allophylum Bubicam gentem, is milia suspectorum adversariorum necari iussit, ecclesias clausit et praefuit per oeconomicam collapsionem dum docti cives et advenae e natione fugiebant.[33]

Theodorus Obiang Franciscum Macías Nguema die 3 Augusti anni 1979 demisit; Cruentā in subitaneā conversione, Franciscus Macías Nguema iudicatus et supplicio mox postea affectus est.[34]

Anno 1995, Statunitensis societas petrolearia Mobile petroleum in Guineā Aequinoctiali invenit et natio subsequenter citum oeconomcum incrementum experta est. Verumtamen, quaestūs ex nationali petroleariā opulentiā incolas non attigerunt et natio demissa in Nationum Unitarum indice progressūs humani collocatur; 20% puerorum ante aetatem quinque annorum et amplius 50% incolarum accessū ad puram bibilem aquam carent.[35] [[Praeses Theodorus Obiang late suspectus est utendi nationali petroleariā opulentiā ut se et suos socios locupletet.[36] Commentarii Forbes personales eus divitias 600 millionum dollariorum Statunitensium esse aestimant.[37]

Anno 2011, gubernatio novum caput nationi, Oyalam nuncupatum, excogitari nuntiavit.[38][39][40]

E Februario anni 2016, Theodorus Obiang diuturnissimus dictator in munere in Africā est.[41]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Satellitalis Guineae Aequinoctialis imago

Guinea Aequinoctialis in Africā Mediā occidentali est. Natio consistit e continentali territorio Rivo Muniensi[42] (Hispanice Río Muni, Francice Río Muni seu Mbini, Lusice Rio Muni, Fangice Mbini et Combice Rio Muné),, quod cum Cammaruniā ad borealem partem et Gabone ad orientalem meridianamque confinitur; et parvis insulis quinque, Biokone[43] (Hispanice et Francice Bioko, Lusice Bioko seu Bioco, Bubice Otcho), Insulā Coriscensi[44] (Hispanice Isla Corisco seu Mandyi, Francice Corisco seu Mandji Benga et Lusice Ilha de Corisco seu Mandj), Annobonā[45] (Hispanice et Francice Annobón et Lusice Ano-Bom), Insulā Elobeyensi Parvā[46] (Hispanice et Francice Elobey Chico et Lusice Elobey Pequeno), Insulā Elobeyensi Magnā[47] (Hispanice, Francice et Lusice Elobey Grande). Bioko, situs capitis Malabonis, circa 40 chiliometra seu 25 milia passuum a Cammaruniae litoribus iacet. Insula Annobona circa 350 chiliometra seu 220 milia passuum ad occidentem et austroccidentem a Capite Lupi Gundisalvi[48] (Francice Cap Lopez) in Gabone est. Insula Coriscensis et duae Elobeyenses insulae in Sinū Coriscensi[49], in confinio inter Rivum Muniensem et Gabonem, sunt.

Guinea Aequinoctialis inter latitudines 4º Septentrionales et 2º Meridionales et longitudines 5º et 12º Orientales iacet. Quamquam nuncupatur Aequinoctialis, nulla nationalis territorii pars in lineā aequinoctiali iacet, quia est in hemisphaerio boreali, exceptā Provinciā Annobonā, quae circa 155 chilimetra seu 96 milia passuum ad lineae aequioctialis meridiem est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Guinea Aequinoctialis clima tropicum cum distinctis temporibus umido et sicco habet. Ex Iunio ad Augustum, Rivus Muniensis siccus et Bioko umida est; e Decembre ad Februarium, contrarium accidit. Interim, gradualis transitio est. Pluvia et caligo quotidie accidit in Annobonā, ubi dies sine nubibus nunquam adscriptus est. Temperatura Malabone, in Biokone, e 16 ºC seu 61 ºF ad 33 ºC seu 91 ºF variant, quamquam in meridionali Oropedio Mocae (Hispanice Moca seu Moka) normales altae temperaturae solum 21 ºC seu 70 ºF sunt. In Rivo Muniensi, temperatura media circa 27 ºC seu 81 ºF est. Annua praecipitatio e 1 930 mm seu 76 unciis Malabone ad 10 920 mm seu 430 uncias Sancti Antonii de Urēcā (Hispanice San Antonio de Ureca seu Ureca seu Ureka), in Biokone, variat, sed Rivus Muniensis aliquanto siccior est.[50]

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Guinea Aequinoctialis per complures oecoregiones patet. Rivus Muniensis regio intra oecoregionem silvas litorales aequinoctialis Atlanticas iacet, exceptis areolis mangroviarum Mesafricarum in litore, praesertim in Rivi Muniensis aestuario. Silvae litorales Crossenses-Sanagaënses-Biokoënses[51] oecoregio pleramque Biokonem et adiacentes Cammaruniae ac Nigeriae in continenti Africā portiones tegit et silvae montanae Montis Cammaruniae et Biokonis Biokoënsia oropedia et propinquum Montem Cammaruniam tegit.

Silvae locorum planorum umidorum Sanctithomensium, Principensium et Annobonensium[52] oecoregio totam Annobonam, non minus quam Sanctum Thomam et Principem tegit.

Gubernatio et politica[recensere | fontem recensere]

Theodorus Obiang et Statunitensis Praeses Obama cum eorum uxoribus anno 2014.

Nominaliter, Guinea Aequinoctialis constitutionalis democratia, generis praesidialis, est ab anno 1991; tamen, res politica civitatis est dictatura unius factionis et hominis nomine Theodori Obiang Nguema, cum imperio a die 3 Augusti 1979, cum motum popularem contra avunculum Franciscum Macías Nguema direxit, et gubernationem continuat per adulterina suffragia. Hic praesens praeses sobrinus antecessoris Francisci Macías Nguema est. Potestas legifera a parlamento bicamerali (Camerā Repraesentantium Popularium et Senatū) exercitatur, sed revera vix potens. Camera Repraesentantium Popularium centum sedibus suffragio populari directo electis componitur per quinque annos.

Institutionum usus familiarrimus est, quia omnia responsalitatis munera a praesidialis familiae membris habentur, ortis ex Urbe Mongomensi[53] (Hispanice, Francice et Lusice Mongomo), ethnūs Fangicum. Haec natio crebro "democratura" (scilicet dictatura democratiae habitū) qualificatur, quoniam est "oppositio legalis" a praesidatū directa, dum oppositio vera se in Hispaniā recipiunt. Cuius dux, Severinus Moto Nsa, iam condemnatus est ad 100 annos carceris de contumaciā, a praeside accusatus participandi conatūs subitaneae rerum conversionis immisi anno 1997 contra eum.

Perventus ad potestatem die 3 Augusti anni 1979 post subitaneam rerum conversionem, Theodorus Obiang Nguema assidue denuo se ducit ad summam potestatem: anno 1982, dux Civitatis per annos septem nominatus est militari a consilio; anno 1989, gratiā 99,99% suffragiorum candidatus unicus electus est; anno 1996, gratiā 97% suffragiorum candidatus unicus denuo electus est in computatione officialiter plurifactionali; praesidii suffragia octavo quoque anno feruntur (ultima lata die 15 Decembris 2002 et mense Novembri 2009) et maiores quam duodeviginti annos nati suffragium ineunt. Praeses, deinde, primum ministrum (hodie, Michaelem Abia Biteo Boricó) convocat. De 100 sedibus in parlamento, 98 ad factionem unam dictaturae, Factionem Democraticam Guineae Aequinoctialis (Hispanice Partido Democrático de Guinea Ecuatorial; Francice Parti démocratique de Guinée équatoriale; et Lusice Partido Democrático da Guiné Equatorial; acronymo tribus his linguis PDGE) in hodiernā legislaturā pertinent.

Manuel Ruben N'dongo, Aequinoctialoguineensis oppositor exsul Lutetiae qui democraticarum oppositionis factionum communitatem dirigit, exercitium potestatis sic summatim describit: "Potestas hodie inter manūs decuriae hominum est, omnes prope praesidis familiam. Habetis, ex unā parte, praesidem Theodorus Obiang, adductum ab eius uxore, cuius voluntas manifesta est impellere quolibet pretio amborum filium Teodorín Obiang ad Civitatis culmen. Ex alterā parte, Armengol et generalem Mba Nguema, praesidis fratres, qui Teodorín incapacem, scilicet periculosum, considerant".

Theodori Obiang patrem filiumque in praesenti prosequitur cognitionis iudex, secundum arbitrium Tribunalis Cassationis Parisii propter numerosa facinora corruptionis, furtivarum rerum recipiendarum, pecuniae malae partae collocandae...orta e pecuniā peculandā per licentias apparationis silvestris et praesertim petroleariae.[54][55] Filius Teodorín ad Tribunal Correctionale Parisium ab iudicibus Le Loire et Bilger denique denuo missus est.[56] Rerum narcoticarum mercatura etiam praecipuam pecuniae quantitatem praestat.

Vires armatae[recensere | fontem recensere]

Statunitensis et Aequinoctialoguineensis Classium coniuncta exercitatio.

Officialiter Vires Armatae Guineae Aequinoctialis summatim 2 400 salariariorum activorum comprehendunt et proventūs nationalis grossi pars defensioni anno 2006 concessa 0,1% fuit.

Notandum est septem e novem praefectis militiae cognati Theodori Obiang esse et duos reliquos Theodori Obiang tribūs esse. Nihilominus, etiam ita, Theodorus Obiang paulum suo exercitū suae personali protectioni confidit; ideo, custodia praesidialis a plurimis centenis militum Marochiensium componitur.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Provinciae Guineae Aequinoctialis
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Municipia Guineae Aequinoctialis
Tabula provinciarum Guineae Aequinoctialis.

Guinea Aequinoctialis divisa est in provincias septem, quae sunt inferiore in tabulā:

Provincia Latine Provincia Hispanice Provincia Francice Provincia Lusice Caput Latine Caput Hispanice Caput Francice Caput Lusice
Annobona[57] Annobón Annobón Ano-Bom Sanctus Antonius de Palé San Antonio de Palé San Antonio de Palé San Antonio de Palé
Bioko Australis Bioko Sur Bioko-Sur Bioko Sur Luba Luba Luba Luba
Bioko Septentrionalis Bioko Norte Bioko-Norte Bioko Norte Malabo[58] Malabo Malabo Malabo
Media Australis Centro Sur Centro-Sur Centro-Sur Urbs Evinayongensis[59] Evinayong Evinayong Evinayong
Kiensis Ntemensis[60] Kié-Ntem Kié-Ntem Kié-Ntem Urbs Ebebiyinensis[61] Ebebiyín Ebebiyín Ebebiyín
Litus Litoral Litoral Litoral Batae[62] Bata Bata Bata
Muniensis Nzasensis[63] Wele-Nzas Wele-Nzas Wele-Nzas Urbs Mongomensis[64] Mongomo Mongomo Mongomo

Provinciae vicissim in municipia divisae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Synodus episcoporum 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. 2a ed. Norstedts akademiska förlag, 2009.
  2. Lexicon Anglum et Latinum a Davide Morgan, ubi dicitur "gnty summa (rerum) potestas; summum imperium; suprematia* [Latham]; suverenitas* [s.18] (HELF.)"
  3. Ehate Tomi presenta el Censo de Población de Guinea Ecuatorial (Hispanice)
  4. Lexicon Universale Hofmann.
  5. Hierarchia Catholica.
  6. Hierarchia Catholica.
  7. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  8. Hierarchia Catholica
  9. plants.jstor.org, ubi apparet binomen "Polystachya 'coriscensis".
  10. Catalogue of Life (Anglice), ubi apparet binomen "Namalycastis elobeyensis".
  11. Catalogue of Life (Anglice), ubi apparet binomen "Namalycastis elobeyensis".
  12. PDG – per capita (PPP) – inter nationes comparatio (Anglice). Indexmundi.com. Recuperatum die 5 Maii anni 2013.
  13. PDG – per capita (PPP), Liber Factorum Mundanorum (Anglice), Procurationis Nuntiorum Centralis.
  14. Worst of the Worst 2010. The World's Most Repressive Societies. freedomhouse.org (Anglice).
  15. Guinea Aequinoctialis– Relatores sine Finibus (Anglice). Servatum die 15 Octobris anni 2010 apud Wayback Machine. En.rsf.org. Recuperatum die 5 Maii anni 2013.]
  16. "Equatorial Guinea". Trafficking in Persons Report 2012 (Anglice). Ministerium Rerum Externarum Civitatum Foederatarum (die 19 Iunii anni 2012). His fons publico in dominio est.
  17. Hierarchia Catholica
  18. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  19. Valeria (Valérie) de Wulf, Tomus 1 - Histoire de l’île d’Annobón (Guinée Équatoriale) et de ses habitants du XVe au XIXe siècle, Lutetia Parisiorum, L'Harmattan, Association France-Guinée équatoriale, 2013.
  20. Gustavus (Gustau) Nerin, Corisco y el estuario del Muni (1470-1931) : del aislamiento a la globalización y de la marginalización, Lutetia, L'Harmattan, Association France-Guinée équatoriale, 2015.
  21. Hyacinthus (Jacint) Creus Boixaderas, Ioannes Marcus (Jean-Marc) Lefebvre, Gustavus (Gustau) Nerin, Ernestus (Ernst) Pijning, Valeria (Valérie) de Wulf, La Guinée équatoriale aux Archives nationales (XVIIIe-début XXe siècles), Lutetia, L'Harmattan, Association France-Guinée équatoriale, 2015.
  22. Archiva generalia Septimancae, Status 7411 bis, folio 6 (p.4): Tratado de Amistad, Garantia y Comercio... (24/03/1778).
  23. [1]
  24. (Archiva Classis Navalis, Matritum), MS 469, Iosephus (José) Varela y Ulloa, Relatio 12/03/1779.
  25. Valeria (Valérie) de Wulf, L’acte de naissance de la Guinée espagnole : les Traités de San Ildefonso, du Pardo, l'expédition du comte d'Argelejos et ses conséquences (1777-1785), Sanctus Ludovicus (Senegalia), commentarium GERAHA, n°1, 2015.
  26. Hierarchia Catholica.
  27. Campos, Alicia (2003). The decolonization of Equatorial Guinea: the relevance of the international factor. Journal of African history. 44 (1): 95–116. doi:10.1017/s0021853702008319.
  28. Aworawo, David. "Decisive Thaw: The Changing Pattern of Relations between Nigeria and Equatorial Guinea, 1980–2005" (PDF) (Anglice). Journal of International and Global Studies. 1 (2): 103.
  29. Aworawo, David. "Decisive Thaw: The Changing Pattern of Relations between Nigeria and Equatorial Guinea, 1980–2005" (PDF) (Anglice). Journal of International and Global Studies. 1 (2): 103.
  30. "Oil Gives African Nation a Chance for Change". The Washington Post. Die 13 Maii anni 2001.
  31. Sengupta, Kim (11 May 2007). "Coup plotter faces life in Africa's most notorious jail" (Anglice). Londinii: News.independent.co.uk. Servatum ex originali die 29 Decembris anni 2007. Recuperatum die 3 Maii anni 2010.
  32. "True hell on earth: Simon Mann faces imprisonment in the cruellest jail on the planet". Londinii: Dailymail.co.uk. Die 18 Maii anni 2007. Recuperarum die 3 Maii anni 2010.
  33. Daniels, Antonius (Anthony) (die 29 Augusti anni 2004). "If you think this one's bad you should have seen his uncle". Londinii: Telegraph.co.uk. Recuperatum die 22 Maii anni 2014.
  34. "The Five Worst Leaders In Africa" (Anglice). Forbes. Die 9 Februarii anni 2012.
  35. A societate BBC (Die 14 Novembris anni 2014) descriptio Guineae Aequinoctialis (Anglice).
  36. "DC Meeting Set with President Obiang as Corruption Details Emerge" (Anglice). Global Witness. 15 June 2012.
  37. Forbes (die 5 Martii anni 2006) Theodorus Obiang Nguema Mbasogo, Praeses Guineae Aequinoctialis (Anglice).
  38. Empresas portuguesas planeiam nova capital da Guiné Equatorial (Lusice). africa21digital.com (Nonis Novembribus anni 2011).
  39. Arquitetos portugueses projetam nova capital para Guiné Equatorial (Lusice). Piniweb.com.br. Recuperatum die 5 Maii anni 2013.
  40. Ateliê português desenha futura capital da Guiné Equatorial (Lusice). Greensavers.pt (die 14 Decembris anni 2011). Recuperatum die 5 Maii anni 2013.
  41. The Guardian, Equatorial Guinea: One man's fight against dictatorship (Anglice), die 11 Iulii annu 2014, [2].
  42. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (sitū a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  43. Vide binomen "Hemidactylus biokoensis" aut https://en.wikipedia.org/wiki/Pseudoclanis_biokoensis".
  44. plants.jstor.org, ubi apparet binomen "Polystachya coriscensis".
  45. Lexicon Universale Hofmann.
  46. Catalogue of Life (Anglice), ubi apparet binomen "Namalycastis elobeyensis".
  47. Catalogue of Life (Anglice), ubi apparet binomen "Namalycastis elobeyensis".
  48. Lexicon Universale Hofmann
  49. [plants.jstor.org], ubi apparet binomen "Polystachya coriscensis".
  50. Nations Encyclopedia (Anglice). Nations Encyclopedia (die 10 Aprilis anni 2011). Recuperatum die 5 Maii anni 2013.
  51. Confer binomina "Leptocypris crossensis"; "Marcusenius sanagaensis" aut "Labeo sanagaensis"; et "Hemidactylus biokoensis" aut "Pseudoclanis biokoensis".
  52. Confer binomina "Melaniella gracillima sanctithomensis", "Hemidactylus principensis" et "Afroablepharus annobonensis".
  53. Hierarchia Catholica (Anglice) ubi apparet gentilicium "Mongomensis".
  54. lemonde.fr (Francice).
  55. lemonde.fr (Francice).
  56. lemonde.org (Francice).
  57. Lexicon Universale Hofmann.
  58. Hierarchia Catholica.
  59. Hierarchia Catholica.
  60. Confer binomina "Marcusenius ntemensis" aut "Gnathonemus ntemensis".
  61. Hierarchia Catholica.
  62. Hierarchia Catholica
  63. Vicipaedia Latina.
  64. Hierarchia Catholica..

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Guineam Aequinoctialem spectant.
  • Pygmaei: cultura ac musica primorum incolarum Guineae Aequinoctialis
Guinea Aequinoctialis : geographica
Provinciae Guineae Aequinoctialis (cum urbibus principalibus)