Commelinidae Ordo :
Arecales Familia :
Arecaceae Schultz-Schultzenstein
Arecaceae in Multan Pakistaniae .
Arecaceae seu Palmae, olim Palmaceae, [ 2] sunt familia plantarum angiospermarum ordinis Arecalium . Cui sunt fere 202 genera et 2600 species , plurimae in zonis tropica et subtropica , et fortasse climatibus temperatis . Plurimae Arecaceae foliis magnis compositis sempervirentibus , in summo caule non ramificante distinguuntur; multae autem alias proprietates habent, et miram corporis diversitatem praebent. Praeter diversitatem morphologicam , Arecaceae paene omne climatum calidorum genus intra earum distributionem naturalem habitant , a silvis pluvialibus ad deserta sicca .
Arecaceae sunt una e familiis plantarum notissime latissimeque cultis, quae partes magni momenti in historia hominum egerunt. Multae res cibique quotidiani ex eis fiunt, atque in hortis propter earum formas late videntur, ut una e plantis oeconomice utilissimis sint. Eae in multis culturis humanis iam sunt signa victoriae , pacis , fertilitatis , aliarumque notionum. In multis sectis Christianis , dominica ante diem Paschalem Dominica in Palmis vulgo nuncupatur. Eae hodie sunt symbolus tropicarum et feriarum populo gratum.[ 3]
Arecaceae in Kwa-Zulu Natal Africae Australis .
Arecaceae secundum viam.
Nexus interni
Dransfield, J., N. W. Uhl, C. B. Asmussen, W. J. Bake. M. M. Harley, et C. E. Lewis. 2005 . "A new phylogenetic classification of the palm family, Arecaceae." Kew Bulletin 60, no. 4 (Ianuarius): 559–69.
Hahn, William J. 2002 . "A Molecular Phylogenetic Study of the Palmae (Arecaceae) Based on atp B, rbc L, and 18S nrDNA Sequences." Systematic Biology 51 (1): 92–112. doi :10.1080/106351502753475899 . JSTOR 3070898. PMID 11943094 .