Jump to content

Sinae (gens)

E Vicipaedia
(Redirectum de Seres)
Vide etiam paginam discretivam: Sinae.
Tabula populorum seu linguarum civitatis Sericae
Serva et conciliarius trabeis sericis vestiti. Figurinae fictilia Aetatis Han Occidentalis.


Sinae[1] (Sinice 漢族 seu 漢人, simplicius 汉族, 汉人; Pinyin hànzú, hànrén) sive Seres[2] sunt gens Sericam praecipue septentrionalem habitans, Sinice a principio loquens, civilizationem Sericam dispandens.

Romani Graecique rerum gestarum scriptores duas gentes inter se differentes in hac regione memorant, quorum primum est gens Sinarum, tum Sericam. Hanc gentem permulti credunt philologi eandem esse ut illam, at enim meridiana atque oriens Sinae appellantur, septentrionalia atque occidens Seres. Ceteri haec dubitant, qui opinentur Sinas tantum gentem quae ita novimus, Seres verum quandam gentem Mediae Asiae potius significare, qui serica a Sinis empta Parthis, Persis, Romanis venderent. Nos autem hoc negamus, illud, quod Seres eaedem ut Sinae sunt, praesumimus.

Nomen Sinae ex verbum Sinicum 秦, Seres (vel singulare Ser) autem fortasse ex 絲 elicitur. Hoc verbum 'sericum' significat, illud domus regia Serica quae prima regnavit tota in hac regione. Sua lingua sese 漢 (Han) appellant sive 華夏 (Huaxia).

Prius quam Qin domus regia orta est, Seres se 夏 (Xia) appellarunt. Fabula est gentem Sericam primum a quodam rege, qui Huangdi, sive Flavus rex, appellatus sit, conditam esse. Nam istum regem, cum novem gentes hostiles a Chiyou duce coniunctae, quibus in terras sociales inrumpisset, eius ducem Yandi, sive Ignem regem, vicerunt, suis militibus proelium cum Chiyou commisisse. Chiyou autem cantu malefico nebulam densam caelum caecantem finxisse. Flavum deinde, cum Hanba dea ariditatis ad eum arcessita nebulam hostilem abstersisset, gentes hostiles oppugnatas manu sua vicisse. Hostibus victis Ignem rex summum imperium cupientem socios oppugnasse, quem Flavus illius rex suos defendens occideret. Omnibus gentibus suo imperio subiectis Flavum regem fuisse tota in regione Serica, unde tandem genus Sericum.

Domus regiae antiquae

[recensere | fontem recensere]

Tria sunt regna ex gente Serica orta prius quam domus Qin omnes Seres suo imperio subiecit, primum Xia, deinde Shang, denique Zhou, quae omnia domus regiae quoque dicuntur. Anno 771 a.C.n. rege Zhou a comitibus barbarisque occiso permultisque regnis imperio studentibus ortis aetas dicitur Ver et Autumnus. Anno 453 a.C.n., maximo regno Jin a tribus domibus secto bella creberrima inter omnia regna gesta sunt, ob quae aetas dicitur Regna Bellantia. Anno 221 a.C.n., domus Qin omnes ceteras domos vicit, gentem Sericam totam suo imperio subiecit, imperium Qin praedicavit.

Aetates imperiales

[recensere | fontem recensere]

Domus Qin et Han

[recensere | fontem recensere]

Princeps domus Qin, cui nomen est Qinshihuang sive Primus Imperator, primus omnes Seres suo imperio subiecit post quam Flavus rex. Imperium in vicinas gentes diffundens Primus Imperator leges accerrimas, durissimas, crudelissimas instituit, ob quas multi subiecti undique imperii ab eo defecerunt. Ille autem, ut has defectiones opprimerentur, anno 213 a.C.n. omnes scriptores qui eum non laudarent neve venerarent suis libris ustis vivos sepelivit. Anno 210 a.C.n. Imperatore Primo mortuo tot sunt tumultuosi et rebelles ut milites Qin vix continere possint. Anno 207 a.C.n. Sigano capite imperii a tumultuosis victo imperium domus Qin periit, Han autem domus a duce Liu Bang condita imperium praedicavit.

Liu Bang imperatore Han domus imperium firmum Seribus instituit, quod quattuor centum annos permansit. Gentes longe a capite imperiali habitantes, quas Primus Imperator non potuerat vincere, omnes Han imperio subiectae sunt. Nationes barbaras quoque, quae in septentrionalibus habitantes saepe fines imperiales vexarunt, Han succubuerunt. Ob has res gestas populus Sericus iam sua lingua Han appellatur, etsi illa domus diutius perdita est.

Romani scriptores de Seribus

[recensere | fontem recensere]

Romani interea de rebus Serum, cuius regio procul a Roma absit, pauca sciverunt paucaque scripserunt. Qui enim etiamsi res Sericas tractarunt, tamen nescimus num eandem gentem putarunt, quae nos ipsi illo nomine appellamus. Sericam gentem primum cognoverunt, quod eius materia ad vestes faciendas importata est, quae gens Romanorum permulti aestimavit. Augusto imperatore P. Vergilius Maro poeta clarissimus opinatus est Seres solere sericum in silva carpere, ut posterius dixit C. Plinius.[3]

Hadriano imperatore, P. Florus poeta et scriptor rerum gestarum Romanorum de legatis Sericis aevi Augusti scribens "Seres" inquit "etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis, elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem viae imputabant—quadriennium inpleverant; et tamen ipse hominum color ab alio venire caelo fatebatur.[4]"

Serici scriptores de populo Romano

[recensere | fontem recensere]

Anno 166 scriptum Hou Hanshu, sive Historia Han Posterioris, de legatis Romanis tractavit. Dictum est hos legatos a quodam imperatore Antonino (Sinice 安敦) missos, qui sit aut Antoninus Pius aut Marcus Aurelius (Antoninus quoque appellatus), primum in regionem Indorum pervenisse, deinde fines Vietnamiae transiisse, denique a meridie ad Seres advenisse. Quorum gentem 大秦 (Magni Seres), quod Romani magni corpore sint et moribus Seribus similes, appellavit. Dictum est autem regem saepe subpositum esse neque suas fortunas questum, agros autem quam feracissimos, homines omnes abundare gemma, margarita, vitro, curalio, ebore. Auro argentoque pro pecunia uti, magno tandem munere legatos omnium gentium libere donare.[5]

Nomen autem Magni Seres diu in Serica manet, ut quaedam tabula geographica anno 1609 edita, quae omnes gentes Europenses illo nomine nominavit.

Anno 1271 gens Serica a Kublai Khan, rege Mongoliae, victa est. Anno 1368 Seres suas terras receperunt, quae anno 1644 iterum a Mandshuriensibus ereptae sunt. Anno 1912, cum Mandshurienses a Seribus reiecti sunt, Seres constitutionem concipientes rem publicam instituerunt.

Nexus interni

  1. "ipsis autem Sinis Tamin, i. e. Regnum luminis": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v. "Sinae"
  2. C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press
  3. Vergilius, Georgica 2.121; Plinius, Naturalis historia 12.17. Vide et "Sericum in William Smith, Dictionary of Greek and Roman Antiquities (Londinii, 1842; 2a ed., 1865; 3a ed., 1870).
  4. Florus, Epitome Rerum Romanorum, 2.34.
  5. Hou Hanshu (Historia Han Posterioris), Liber de Gentibus Occidentis, 78.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]