Theobroma cacao

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Theobroma cacao
Arbor Theobroma cacao cum fructibus seminiferis
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Malvales
Familia: Malvaceae
Genus: Theobroma
Species: T. cacao
Binomen
Theobroma cacao
L.

Theobroma cacao est species plantarum florentium in familia Malvacearum, endemicum in America, unde Hispani in Africam tulerunt. Ex eius seminibus fabricatur socolata. Fructus huius species cibum potionemqie fortem hominibus, cibum etiam simiis speciei Ateles geoffroyi praebent. Anno 1605 Carolus Clusius in Exoticorum libros decem descriptionem satis longam inseruit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Celebrem etiam per universam Americam, multique usus fructum Cacao appellatum, . . . cujus fructus quum luculenta descriptio extet apud Benzonem, qui miles aliquot annis novi orbis provincias peragravit, ipsius verba, ut ab Urbano Calvetone Latina facta sunt, hîc subiicere libuit. . . . Duo inter cetera fert hæc tellus. . . . Unum, pavonum quoddam genus est, qui in Europam translati, vulgò Gallinæ Indicæ vocantur. Alterum, id quod Cacavate appellant, quod monetæ usum illis præbet. Id fert arbor modicæ magnitudinis, quæ nisi calido loco, sed obaco vivit: nam simul ac sole tacta est, contabescit Itaque fere in silvis umbroso & humido loco seritur: neque id satis, sed juxta ejus generis arborem, aliam editiorem plantant: quæ simul ac adolescere cæpit, ejus cacumen ita concinnant, aptantque, ut dulta ea arbor Cacavatem inumbret, defendatque ab æstu, ut solis radiis lædi non possit. . . .
    "Potum ex eo confecturi, in testa fictili ad focum exsiccant, mox lapidibus quibus pinsitur panis, contusum & commolitum, fusumque in pateras (quæ cucurbitæ specie è certis arboribus per omnem Indiam nascuntur) paulatin aquâ temperant, atque interdum paululo piper quali vulgò utuntur (Axi intelligit, quod vulgò Piper Brasilianum appellant) condiunt, eoque in potu utuntur. Porcorum ea veriùs colluvies, quàm hominum potio. Quum eam provinciam peragrarem, plus quàm integrum annum, ab tali lora abhorrui: sed quum vini copia mihi non esset, ne semper aquam bibere cogerer, alios imitari didici. Ea cœlia sapore aliquantum amaro, satiat & refrigerat corpus, minimè tamen inebriat. Hæc præcipua & carissima merx earum regionum est: neque quidquam aliud Indi majori in pretio habent, ubi quidem in usu est. Hactenus Benzo."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fructus arboris Theobromatis cacao, ex quorum seminibus fabricatur socolata
Fontes antiquiores
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Socolata#Bibliographia
De origine et cultura
  • Nathaniel Bletter, Douglas C. Daly, "Cacao and its relatives in South America" in Cameron L. McNeil. ed., Chocolate in Mesoamerica: a cultural history of cacao (Gainesville: University Press of Florida, 2006) pp. 31-68
  • Charles R. Clement, Michelly de Cristo-Araújo, Geo Coppens d’Eeckenbrugge, Alessandro Alves Pereira, Doriane Picanço-Rodrigues, "Origin and Domestication of Native Amazonian Crops" in Diversity vol. 2 (2010) pp. 72-106
  • Nisao Ogata, Arturo Gómez-Pompa, Karl A. Taube, "The domestication and distribution of Theobroma cacao L. in the Neotropics" in Cameron L. McNeil. ed., Chocolate in Mesoamerica: a cultural history of cacao (Gainesville: University Press of Florida, 2006) pp. 69-89
  • John A. West, "A Brief History and Botany of Cacao" in Nelson Foster, Linda S. Cordell, edd., Chilies to Chocolate: Food the Americas Gave the World (Tucson: University of Arizona Press, 1992) pp. 105-122 (Paginae selectae apud Google Books)
De archaeologia
De usu socolatae
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Socolata#Bibliographia

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Theobroma cacao, arbor meridiei, in tabula orbis terrarum inter deos Aztecorum Mictlantecuhtli et Centeotl pictus. Codex Fejérváry-Mayer (Museum Mundanum Liverpoliense)
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Theobroma cacao spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Theobroma cacao apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Carolus Linnaeus, Species plantarum (1753) vol. 2 p. 782
Semen Theobroma cacao


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!