Francophonia
Jump to navigation
Jump to search

Signum Francophoniae.
Francophonia[1] (Francogallice La Francophonie), seu plenius Organizatio internationalis francophoniae,[2] est institutio septuaginta septem civitatum regionumque, ex quibus quinquaginta septem socii (états membres) et viginti res publicae sociae observatoresque (états associés et états observateurs) quae lingua Francogallica eademque moralitate utuntur. Diversitatem culturalem, regnum legis, iura humana, democratiam, oecologiam quoque sibi vult promovere.
Francophonia anno 1970, una cum colloquio Niameyensi, condita est. Secretarius eius ex anno 2002 est Abdou Diouf, vetus praeses Rei publicae Senegaliae.
Notae[recensere | fontem recensere]
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Francophoniam spectant. |
- Organisation internationale de la Francophonie, pagina interretialis societatis (Francogallice)
Secretarii generales Francophoniae
Petrus Boutros-Ghali 1997 • Abdou Diouf 2003 • Michaela Jean 2015 • Ludovica Mushikiwabo futura | |