Edinburgum

Coordinata: 55°57′11″N 3°11′20″W / 55.95306°N 3.18889°W / 55.95306; -3.18889
E Vicipaedia
(Redirectum de Edimburgum)
Wikidata Edinburgum
Res apud Vicidata repertae:
Edinburgum: insigne
Edinburgum: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 55°57′12″N 3°11′21″W
Numerus incolarum: 488 050
Zona horaria: UTC, UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Edinburgh, Dùn Èideann, Edinburgh

Gestio

Praefectus: Frank Ross
Procuratio superior: City of Edinburgh

Geographia

Superficies: 259±1 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Edinburgum: situs
Edinburgum: situs

Edinburgum[1][2] seu Edimburgum[3][4] seu Alata castra[5][6] (Anglice Edinburgh) est urbs capitalis Scotiae et una ex eius triginta duabus regionibus conciliaribus reipublicae dicatis. Quae, in Lothian per meridianum Firth of Forth litus sita, secunda a maxima urbs Scotica ad numerum incolarum pertinens ac septima a maxima in Britanniarum Regno est. Urbs vetus ab Unitarum Nationum educationis scientiae culturae ordine inter patrimonia totius mundi enumerata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Castellum Edinburgense

Primum de Edinburgo saeculo XII scriptum est, cum scilicet anno 1124 Rex David I terras "Ecclesiae Sanctae Crucis Edwinesburgensi" cessit.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Edinburgum optimam oeconomiam totius Scotiae habet, exigua ratione inopiae laboris, permultis ab externis civitatibus et nationibus immigrantibus.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Edinburgum hodie duas greges pedilusorum habet: Hibernian et Heart of Midlothian. Ambo in Scottish Premier League contendunt.

Clima[recensere | fontem recensere]

Sicut Britanniae fere omni, urbi Edinburgi clima est temperatum oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris minima a mense Decembri ad Februarium 1.5° atque mensibus Iulio et Augusto 11.5°, maxima inter 7° et 19°, sed minima extrema usque hodie nota −14.6° mense Decembri 2010 in regione urbana Gogarbank, maxima extrema 31.4° die 4 Augusti 1975 apud aëroportum Turnhouse; pluviis mense Aprili ad 40 mm tantum, mense Octobri ad 76 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 124 incidentibus, horis solis fulgentis mense Decembri 46, mense Iulio 172, per annum totum 1 426 relatis.[7]

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Diagramma aeris Edinburgi

Regiones urbanae[recensere | fontem recensere]

Leith nunc est distincta pars Edinburgi. Edinburgum cum Leith anno 1920 contributum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.
  2. Vb. adiect. "Edinburgensis", cf. titulos librorum Pharmacopœia Collegii Regii Medicorum Edinburgensis, Hortus Medicus Edinburgensis etc.; rarius "Edinensis", cf. nomen Scholae Regiae Edinensis
  3. Gilbertus Burnet, Historia reformationis ecclesiae Anglicanae (Genevae, 1689)(pars 2 p. 56 apud Google Books)
  4. Vb. adiect. "Edimburgensis", cf. "Archidioecesis Sancti Andreae et Edimburgensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  5. Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1325
  6. "Edinburgh: Alata Castra (n.); Edinum or Edenburgum, -i (m.); of or belonging to Edinburgh, Edenburgenpis, -e" J. Riddle, T. Arnold A Copious and Critical English-Latin Lexicon, London, 1847, revised C. Anthon, New York, 1849
  7. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De monetario Edinburgensi

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nationes Regni Britanniarum (et capita)