Saravipons

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Saravipontis
Saravipons
Situs Saravipontis
Nomen Latinum: Saravipons
Nomen Germanicum: Saarbrücken
Nomina Latina alia: Sarae pons, Sarebrugka, Salembrucca, Sarebrucha, Salebrugis, Sarraepontum, Saravi pons, Saropons (confer [1])[1]
 
 
Pons vetus
Saarbruecken-alte-brucke2.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saravia
Provincia:
Circulus rusticanus: Stadtverband Saarbrücken – Congregatio urbana Sarapontana
Coordinata geographica: 49° 14′ ″ Sept., 7° 0′ ″ Ort.
Altitudo: 230,1 supra mare
Area: 167,07 km²
Numerus incolarum: 180 515 (tempus 31. Decembris 2006)
Coniunctio communium cum: civitatibus quae sunt haec:
Spissitudo incolarum: 1080 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: ab 66001 ad 66133
Praefixum telephonicum: 0681, 06893, 06897,
06898, 06805
Nota autocineti: SB
Nota magistratus communalis: 10 0 41 100
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 4 regiones cum 20 partibus
Inscriptio cursualis magistratus: Rathaus St. Johann
66111 Saarbrücken
Pagina interretialis: www.saarbruecken.de
Res politicae
Magistra civium superior: Charlotte Britz (Socialis Democratica Factio Germaniae)
Aes alienum: 169,0 Mio. €
(Tempus: 30. Iunii 2006)
Portio opere carentium: 9,9 %
(Tempus: Iulii 2006)
Portio peregrinorum: 13,18 %
(Tempus: 31. Decembris 2005))

Saravi Pons (-pontis, masc.) (Theodisce Saarbrücken) est caput Saraviae ex anno 1947. Periodicum latinum Vox Latina praetitulatum ibi editur.

De etymologia nominis[recensere | fontem recensere]

Fortasse vocabulum Germanicum Saarbrücken non ad Brücke seu pontem refert, sed aut ad Brocken seu saxum vel molem aut ad vetus vocabulum Broich quod paludem significat.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Urbs in regione clivosa et silvosa sita industriarum centrum et commeatus nodus in valle Saravi fluvii est. Numerantur inter eius genera industriarum tractatio metallorum, constructio vehiculorum machinarumque, alimentorum fabricatio et vestimentorum officinae. In oppidi vicinitate exercetur carbo fossilis.

Multa ministeria sedem Saraviponte habent, etiam instituta explorationis et educationis: ibidem est Tribunal de Reipublicae legibus et institutis, Superius institutum artis metallicae, Universitas Saraviae, Universitas technicorum et oeconomicorum studiorum, Specialis universitas artis metallicae, Institutum Max Planck de rebus informaticis et Institutum Fraunhofer. Nec obliviscaris mentionem facere de diversis aliis museis theatrisve.

Quamvis permulta Secundo bello mundano destructa sint, plura aedificia historica - etiam interim reconstructa - spectari possunt, e.g.: Pons ligneus trans Saravum (anni 1546), haud procul sita gothica Ecclesia Sancti Arnualis et Castellum circum medium saeculum 15-um erectum. Ad castelli latus visibilis est Ecclesia castrensis genere gothicae posterioris aedificata, in qua sunt sepulchra dynastiae Nassau-Saarbrücken. Hac in area, quae bello erat carceri apud secretos custodes publicos Gestapo, mense Maio anni 2004 locus commemorativus ad victimas honorandas est inauguratus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prima vestigia usque vicum quendam Galloromanicum referri possunt, qui ab saeculo 1-o usque ad saeculum 5-um exstabat. Sub burgo, cuius prima mentio fuit anno 999, orta est colonia Veteris Saravipontis saeculo 11-o. Ad sinistram fluvii ripam colonia Sancti Ioannis exstitit apparens in documentis ex anno 1265. Anno 1321 utrumque oppidum iura urbana assecutum est. Medio in saeculo 16-a pons lapideus restituit commeatum pontonum.

Utraque urbs negotiando mox effloruit et centrum Ducatus Nassau-Saarbrücken facta est. Anno 1801 Saravipons Franciae adiunctus est, anno 1815 Borussiae.

Inductio industriarum venit exercendis carbonibus inde ab anno 1850. Anno 1865 aperta sunt Metalla Burbach: illo tempore vicus omnino neglectus Malstatt-Burbach urbs ampla factus est; ipsa anno 1909 addita est Saraviponti.

Post ambo Bella mundana territorium ad Saravum a Francis administratum est (1919-1935 veluti 1945-1957). Saravipons habet circiter 183.000 incolarum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Simon de Saint-Quentin, Historia Tartarorum 30.88.

Fons[recensere | fontem recensere]

"Saarbrücken", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, 2006 (DVD)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Saravipontem spectant.
Urbes quae sunt capita terrarum foederalium Germanicarum
Vexillum Rei Publicae Germanicae
Aquae MattiacaeBerolinumBremaDresdaDusseldorpiumErfordiaHamburgumHannoveraKieliaMagdeburgumMoguntiacumMonacumPotestampiumSaraviponsStutgardiaSuerinum



Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!