Praeses foederalis Germaniae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Praeses Foederalis Germaniae vel brevius Praeses foederalis in Germaniae Re publica Foederata maximam dignitatem habet. Cum potestas praesidis in Re Publica Vimariana tam magna fuisset, et praeses secundus Paulus de Hindenburg potestate sua, ut plerique credunt, non sapienter usus esset, anno 1949 constitutum est, ne praeses novae rei publicae Theodiscae plus potestatis haberet.

Comitia[recensere | fontem recensere]

Praeses Foederalis a Concilio Foederali electus est, quod ex omnibus sociis Dietae Foederalis Germaniae et eodem numero legatorum constat, qui a parlamentis terrarum foederalium Germaniae nominantur. Id idcirco decretum est, quia praeses rei publicae Vimarianae a populo creatus maiorem auctoritatem habuerat.

Continuatio officii[recensere | fontem recensere]

Officium Praesidis quinque annos durat, sed ille semel reeligi potest.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Pagina publica