Bernhardus Rust

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Bernhardus Rust
Res apud Vicidata repertae:
Bernhardus Rust: imago
Nativitas: 30 Septembris 1883; Hannovera
Obitus: 8 Maii 1945; Nübel
Patria: Germania
Bernhardus Rust anno 1934

Bernhardus (Bernhard) Rust (natus 30 Septembris 1883 Hannoverae, mortuus 8 Maii 1945 in oppido Berne (Saxonia Inferior)) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Rust, postquam maturitatem adeptus est, litteris Theodiscis, linguisque Latina et Graeca studebat et ab anno 1909 magister in gymnasio Hannoverae laboravit. Primo bello mundano ab anno 1914 miles interfuit et graviter caput vulneratus est. Post bellum iterum magister operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iam ab anno 1922 Rust sodalis NSDAP fuit et mox dux regionum diversarum factionis in Germania septentrionalis factus est. Anno 1930 e munere magistri dimissus est. Alii ebrietatis causa, alii propter stuprum illicitum cum discipula dicunt. Eodem anno legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Die 2 Februarii 1933 Rust administer educationis Borussiae pro tempore factus est. Anno 1934 hoc administerium Borussiae cum simili administerio Imperii nuper creato consociatum est et Rust nunc Administer Imperii factus est. Quamquam Rust acriter consuluit, ut sensus et consilia nazistarum in educatione discipulorum semper promulgarentur, tamen non multum adeptus est, quod alii duces Nazistarum plus apud Adolfum Hitler potuerunt. Cum Germania secundo bello mundano victa esset, Rust 8 Maii 1945 mortem sibi conscivit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bernhardum Rust spectant.
Consilium ministrorum Hitler (30 Ianuarii 1933 - 30 Aprilis 1945)

Adolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |