Magnus Baro de Braun

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Magnus de Braun in consilio administrorum de Papen (primo ordine ad laevam) anno 1932

Magnus Baro de (Theod. Magnus Freiherr von Braun (natus 7 Februarii 1878 fundo Neucken (Borussia orientalis, mortuus 29 Augusti 1972 oppido Oberaudorf (Bavaria)) vir publicus et sodalis Factionis Theodiscae Nationalis Popularis fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem adeptus est, Braun Goettingae et Regiomontii iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Anno 1902 primam, anno 1905 secundam probationem accepit. Deinde magister publicus in Administerio Borussiae Commercii fuit. Anno 1911 praepositus pagi Wirsitz (apud Posnania) factus est et ab anno 1915 in Magistratu Imperii Internorum Rerum laboravit. Ab anno 1917 curator diurnariorum in Cancellaria Imperii erat. Anno 1918 praepositus urbis Duneburgi in Lettonia fuit, 1919 praepositus vigilum Stettini erat. Deinde minister publicus in Administerio Borussiae Internorum Rerum, posthac praeses administrationis Gumbinnen regionis in Boruusia Orientali. Martio 1920 e ministerio publico se recedere coactus est, quod Wolfgango Kapp novis rebus studenti faverat. Proximis annis pro foederibus agriculturae laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

De Braun anno 1910 uxorem duxit et ex ea tres liberos habuit, quorum unus Wernher de Braun illustris machinator Rochetarum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

1 Iunii 1932 Franciscus de Papen cancellarius eum Administrum Imperii Victus et Agriculturae fecit. Hoc officio etiam Curtio de Schleicher cancellario fungebatur et 28 Ianuarii 1933 cum aliis administris officium reliquit.

Post cursum honorum[recensere | fontem recensere]

Braun anno 1947 filium Wernherum in CFA secutus est, sed anno 1952 in Germaniam revertebat et primo Landishutae, deinde Oberaudorf vivit, quo loco mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Robertus Schmidt (SPD) |

Andreas Hermes (Centrum) | Antonius Fehr (Foedus Agricularum Bavaricum) | Carolus Müller (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Haslinde (Centrum) | Martinus Schiele (DNVP) | Hermannus Dietrich (DDP) | Martinus Schiele (DNVP) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Gualterius Darré (NSDAP) |

Herbertus Backe (NSDAP)
Consilium ministrorum de Papen (1 Iunii 1932 - 3 Decembris 1932)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Franciscus de Papen (nullius factionis) |

Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) |

Ioannes Popitz (nullius factionis)
Consilium ministrorum de Schleicher (3 Decembris 1932 - 28 Ianuarii 1933)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Curtius de Schleicher (nullius factionis) |

Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Fridericus Syrup (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Ioannes Popitz (nullius factionis) |

Guntherus Gereke (Populus ruris)