Wernerus de Blomberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wernerus de Blomberg anno 1937

Wernerus de (Werner von) Blomberg (natus 2 Septembris 1878 Stargardiae (Pomerania), mortuus 22 Martii 1945 Norimbergae) miles ac vir publicus Germaniae fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Blomberg filius legati militum fuit ac Berolini discipulus militaris fuit. Anno 1897 succenturio factus est. Ab anno 1907 ad 1910 academiam belli eodem loco frequentabat et tum centurio in praetorio factus est. Tum primo bello mundano interfuit et anno 1916 centurio maior promotus est. Post bellum finitum Blomberg in Administerio Imperii Defensionis Publicae laboravit. Anno 1920 Tribunus militum vicarius Stuttgardiae promotus est. Anno 1925 praeses magistratus educationis exercitus factus est et anno 1927 praeses coetus summorum ducum factus est. Anno 1928 legionis praefectus factus est et proximis annis legionem duxit. Anno 1932 legationi Theodisco in concilio Genavae ad arma deponenda praefuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1904 uxorem primam duxit, ex qua quinque liberos habuit et quae anno 1934 mortua est. Anno 1938 iterum uxorem duxit, etiam Adolphus Hitler nuptiis interfuit. Sed mox uxor scortum fuisse apparuit (vide infra).

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

30 Ianuarii 1933 Paulus de Hindenburg praeses rei publicae Blomberg Administrem DEfensionis Publicae nominavit, ut hic novum cancellarium Adolphum Hitler custodiaret. Cum Ernestus Röhm una cum legato Curtio de Schleicher 30 Iunii 1934 necati sunt, Blomberg non restitit et proximis annis cum Hitler exercitum Germaniae ad bellum exstruxit. Sed cum anno 1937 de consiliis Hitler belli audivisset, ea acriter negavit. Paucis mensibus post Hermannus Göring nuntios de iuventute uxoris secundae (vide supra) promulgavit et Blomberg a magistratibus se recedere coactus est. Et secundo bello mundano non interfuit.

Post bellum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 Blomberg ab Alligatis ob crimina belli captus est, sed tum testis Norimbergam ad iudicium latus est. Ibi Martio anni 1946 morbo cancri mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Hitler (30 Ianuarii 1933 - 30 Aprilis 1945)

Adolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |

Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gustavus Noske (SPD) |

Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Wernerus de Blomberg (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Adolfus Hitler (NSDAP) |

Carolus Dönitz (nullius factionis) |