Herbertus Backe

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Herbertus Backe anno 1942

Herbertus (Herbert) Backe (natus 1 Maii 1896 in oppido Batumi (hodie in Georgia), mortuus 6 Aprilis 1947 Norimbergae) vir publicus Germaniae et sodalis factionis operariorum Germanorum nationalis socialisticae fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Backe in Imperio Russico in oppido Batumi natus filius mercatoris Germani erat. Ibi et scholam frequentavit. Anno 1914, cum primum bellum mundanum ortum esset, familia a Russis capta est. Anno 1918 Petropolim fugit, deinde in Germaniam exire potuit. In fuga pecuniam omnem amisit, faber claustrarius laboravit, deinde maturitatem adeptus est. Tum Goettingae agriculturae studebat et ab anno 1924 ad 1927 adlatus scientificus in universitate Hannoverae laboravit. Anno 1927/1928 vilicus in fundo magno Pommeraniae fuit, deinde ipse colonus in vico Hornsen, qui nunc ad Woltershausen pertinet, in Saxonia Inferiore operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Backe ab anno 1922 sodalis SA fuit, anno 1923 factionem NSDAP accessit. Anno 1931 praeses Foederis Imperii Ruris (Reichslandbund) fuit atque adlatus Gualteri Darré factus est. Aprile 1932 legatus senatus terrae Borussiae electus est. Postquam Nazistae rerum potiti sunt, Backe Octobre 1933 secretarius statalis in Administerio Imperii Victus et Agriculturae nominatus est. Proximis annis praeterea vidit, ne Germania plus cibos induceret quam exportaret, ne a frumento alieno penderet. Hoc consilium magno momento fuit, si Germania - ut Nazistae in animo habuerunt - novum bellum ductura esset. Eodem tempore et dux maior SS promotus est. Cum Germania bellum contra Unionem Sovieticam coepisset, Backe censuit, ut omne frumento e terra occupata in Germaniam portaretur. Russi in partibus occupatis ita maxima fame vexati sunt et milia eorum etiam necati sunt. A die 23 Maii 1942 administerium agriculturae pro Darré aegroto administrabat, a die 1 Aprilis 1944 administer ipse fuit. Etiam in administerio Schwerin de Krosigk hoc magistratum tenuit.

Post bellum[recensere | fontem recensere]

Backe cum aliis administris ultimi consilii ministrorum Germaniae 23 Maii 1945 ab Alligatis captus est. Iam ante iudicium criminum belli ei propositum anno 1947 Norimbergae mortem sibi ipsi paravit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Robertus Schmidt (SPD) |

Andreas Hermes (Centrum) | Antonius Fehr (Foedus Agricularum Bavaricum) | Carolus Müller (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Haslinde (Centrum) | Martinus Schiele (DNVP) | Hermannus Dietrich (DDP) | Martinus Schiele (DNVP) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Gualterius Darré (NSDAP) |

Herbertus Backe (NSDAP)
Consilium ministrorum Hitler (30 Ianuarii 1933 - 30 Aprilis 1945)

Adolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |

Consilium ministrorum Schwerin de Krosigk (2 Maii 1945 - 23 Maii 1945)

Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Gulielmus Stuckart (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Carolus Dönitz (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) |