Hugo Schäffer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hugo Schäffer (natus 13 Iunii 1875 oppido Edelfingen (Virtembergia), mortuus 25 Augusti 1945 Stuttgardiae) vir publicus nullius factionis Germaniae fuit.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Schäffer post scholam finitam Tubingae iurisprudentiae studebat. Deinde erat minister publicus Virtembergiae, anno 1916 legatus vicarius Virtembergiae apud Consilium Foederale. Anno 1919 Virtembergiae legatus in consilio terrarum fuit. Annis 1922/1923 director societatis industriae Krupp et posthac praeses magistratus cautionis functionariorum (Theod. Reichsversicherungsanstalt für Angestellte) fuit. Praeterea praeses iudicii emeritorum erat. Haec munera etiam post cursum brevem honorum (vide infra) iterum fungebatur.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

6 Iunii 1932 a Francisco de Papen cancellario Administer Imperii Laboris nominatus est. Quem honorem ad 3 Decembris 1932 tulit, cum ut alii administri de Papen de magistratu recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administri Laboris Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gustavus Bauer (SPD) |

Alexander Schlicke (SPD) | Henricus Brauns (Centrum) | Rudolphus Wissell (SPD) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Fridericus Syrup (nullius factionis) |

Franciscus Seldte (NSDAP) |
Consilium ministrorum de Papen (1 Iunii 1932 - 3 Decembris 1932)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Franciscus de Papen (nullius factionis) |

Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) |

Ioannes Popitz (nullius factionis)