Badenia-Virtembergia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Badenia-Virtembergia
Vexillum Insigne
Flag of Baden-Württemberg.svg Grosses Landeswappen Baden-Württemberg.png
Indicia fundamentalia
Caput Stutgardia
Area 35 751.65 km² Area {{{Numerus_ordinalis_area}}} omnium terrarum foederalium
Numerus incolarum 11 023 424 (31 Decembris 2017)Incolarum numero {{{Numerus_ordinalis_incolae}}} omnium terrarum foederalium
Spissitudo incolarum 300 incolae/km² Spissitudine {{{Numerus_ordinalis_spissitas}}} omnium terrarum foederalium
Productus domesticus grossus
 - omnis
 - Portio respectu productus Germaniae
2005 (aestimatum)
330.715 Mrd. €
15 %
Aes alienum per capita 4365 € per incolam (fine anni 2013)
Aes alienum omne 46.783 Mrd. € (fine anni 2013)
ISO 3166-2 DE-BW
Pagina interretialis Badenia-Virtembergia
Res politicae
Praesidens ministrorum Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides)
Praesidens senatus terrae [[]] ([[]])
Factiones quibus rerum publicarum curatio mandata est Foedus 90/Virides, SPD
Legati factionium senatus terrae CDU: 42, SPD: 19, Foedus 90/Virides 47, FDP/Germana Factio Popularis 12, Afd 23; in toto 143[1] legati
Electio proxima
- praeterita 13 Martii 2016
- futura 2021
Consilium foederale
Legati ad Consilium Foederale Germaniae 6
Tabula geographica
Deutschland Lage von Baden-Württemberg.svg
Vide etiam: Feriae Germaniae

Badenia-Virtembergia (Theodisce Baden-Württemberg) est res publica foederalis Germaniae, condita anno 1952 e fusione Virtembergiae et Badeniae. Caput Virtembergiae et caput Badeniae-Virtembergiae est Stutgardia.

Nonnumquam terra etiam civitas meridionalis et occidentalis appellata est (Südweststaat), vel etiam idiomate locali Ländle, id est terrula.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Badenia-Virtembergia in pars austro-occidentalis Germaniae sita est; intra Germaniam versus orientalem et septemtrionalem orientalem civitate foederali Bavaria, versus septemtrionalem Hassia, versus septemtrionalem occidentalem Rhenania-Palatinatus. Civitates vicinae sunt versus occidentalem trans Rhenum Francia cum regione administrativa Magno Oriente, velut versus meridialem Helvetia cum pagis Basilea Urbe, Basilea rure, Argovia, Turico, Scafusa, atque Turgovia. Per Lacum Bodamicum confines cum Helvetico pago Sanctogallo atque cum civitate Austriae Cisarulana sunt.

Badenia-Virtembergia ipsa cum pagis pristinis Alpagauia Clettgauiaque et cum regionibus Waldshusi Brisgoviaque Rheno flumine adiecta est.

Mons altissimus est Feldberg (1 493 m) in nigra silva meridionali locatus.

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima Badeniae-Virtembergae in zona transitioni locatum est, quo fit ut in regiones occidentalibus clima ocenanicum, in regiones orientales continentale dominent. Sito meridiali causa clima ceteris regionibus Germanicis calidius est.

Urbes magnae[recensere | fontem recensere]

In Ländle (terra foederali) urbibus novem plus quam 100 000 incolarum sunt:

Urbs Insigne Incolarum Regio Descriptio brevissima Imago
Stutgardia Coat of arms of Stuttgart.svg 632.743 Stutgardia Caput rei publicae foederalis Germaniae Badeniae-Virtembergiae atque Suebiae; caput pristinum Regni Virtembergiae, ad Nicer flumen situm; intra convallem situm cum vinetis et fontibus mineralibus; centrum societatum autocineticarum (Daimler, Porsche, Bosch); duae universitates. Stuttgart
Carolsruha Coat of arms de-bw Karlsruhe.svg 311.919 Carolsruha/Phorca Pristinum caput Badeniae, baroca structura (agnomen Carolsruhae oppidum flabelli) iuxta rhenum situm; sedes Iudicii Maximi Foederalis; novem collegia; statio clara technologiae informationis. Karlsruhe
Manhemium Wappen Mannheim.svg 307.997 Rhenum-Nicer Urbs quaestuosae industriae mercatoriaque iuxta confluentem Nicer fluminis in rhenum, pristina urbs palantia, urbs pristina baroca cum structura viarum quadrata, universitas Manhemiensis, UNESCO City of Music. Mannheim
Friburgum Brisgoviae DEU Freiburg im Breisgau COA.svg 229.636 Friburgum Universitas studiorum Friburgensis Brisgaudiae; in media silva Hercynia situm, aquis fluvii Dreisam lautum, caelo dicitur frui omnium Germaniae oppidorum tepidissimo, pristinum caput Austriae Anterioris, meridianissima urbs magna Germaniae. Freiburg
Heidelberga Wappen Heidelberg.svg 160.601 Rhenum-Nicer Universitas Ruperto-Carola Heidelbergensis; usque ad 1720 pristina urbs palantia; centrum historicum clarissimum cum castello Heidelbergensi, UNESCO City of Literature. Heidelberg
Ulma Coat of arms of Ulm.svg 125.596 Ulma/Nova Ulma Ad Danubium atque prope Bavariae finem situm; universitas. Ulm
Hailprunna Wappen Heilbronn.svg 125.113 Stutgardia Urbs quaestuosae industriae ad Nicer flumen. Non procul ab Hailprunna Neckarsulm cum fabrica autocinetica (Audi). Heilbronn
Phorca Wappen Pforzheim.svg 124.289 Carolsruha/Phorca Ad fines silvae negrae prope confluentem fluminum Enz et Nagold; fabricatio ornamentorum horologiorumque. Pforzheim
Reutlinga Wappen Stadt Reutlingen.svg 115.762 Stutgardia Iuxta Alpes Suevicae (abnobae) locata. Reutlingen

Alia oppida[recensere | fontem recensere]

Discriptio Badeniae-Virtembergiae[recensere | fontem recensere]

Circuli terrae et urbani[recensere | fontem recensere]

Circuli Badeniae-Virtembergiae.

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Circulus terrae

Discriptio Badeniae-Virtembergiae per circulos urbanos, Stadtkreise, atque triginta quinque circulos terrae, Landkreise, designatur.

Circuli urbani sunt novem:

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Olim Austria in regione nonnulla territoria habebat, quae omnia Austria Anterior appellabantur et in quibus religio Catholica Romana fuit, cum in aliis territoriis Virtembergiae religio protestantium fuit. Badenia-Virtembergia die 25 Aprilis 1952 e tribus terris consociata est: Badenia Australi, Virtembergia-Zolneri atque Virtembergia-Badenia.

Factiones regnantes[recensere | fontem recensere]

Primus praeses ministrorum Reinholdus Maier (anno 1952/53 factionis FDP fuit, deinde ad annum 2011 CDU semper regnavit. Sed die 12 Maii primum senatus terrae nuper electus ducem Viridum Winfridum Kretschmann elegit, qui etiam factione SPD adiuvatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni