Ioannes XXIII

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Amati pueri, audio voces vestras. Mea una vox sed mundi vocem ostendit. Hic universus adest orbis. Hoc vespere Luna ipsa mihi videtur, sursum mirate, festinare ut hoc spectaculum admiretur. . . . Domum redire, inveniri pueros vestros. Date blanditias filiis vestris et dicite: hoc est Papae solatium. Inventas lacrimas detergite; dicite verbum bonum: Papa est nobiscum praecipue in acerbitatibus et inter tristitiae horas.[1]
– Iohannes XXIII imparatus e domus suae fenestra alloquitur peregrinos ante Basilicam Vaticanam congregatos pridie Concilii Vaticani Secundi, die 11 Octobris 1962
Wikidata-logo.svg Ioannes XXIII
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes XXIII: imago
Nativitas: 25 Novembris 1881; Sub Montem Ioannes XXIII
Obitus: 3 Iunii 1963; Civitas Vaticana
Patria: Italia, Civitas Vaticana
Nomen nativum: Angelo Giuseppe Roncalli

Officium

Officium: Patriarcha, Papa, Archiepiscopus
Munus: Q250867, Legatus

Consociatio

Religio: Catholicismus

Memoria

Laurae: Q10855226, Praemium Praesidis pro Libertate, Q628457, Iustus inter gentes, Q946960, Q1423841, Q93716
Sepultura: Basilica Vaticana
Sanctus (feriae die )

Pontificatus

1958–1963
Praecessor: Pius XII
Successor: Paulus VI
Ioannes XXIII: insigne

Ioannes XXIII (natus Angelus Iosephus Roncalli), post canonizationem dictus Sanctus Ioannes PP. XXIII (18811963), fuit ducentensimus sexagensimus primus Papa Ecclesiae Catholicae Romanae et dominus Civitatis Vaticanae a die 28 Octobris 1958 usque ad mortem. Papa Concilii et Papa Bonus vulgo appellatur, quamquam sua comitas non sine severitate erat, neque gravitas sine facilitate. Sua apostolica sententia fuit "Oboedientia et pax."'[2]

Vita[recensere | fontem recensere]

Angelus Iosephus Roncalli humili loco agricolarum familia natus est in oppido Submontis (Italiane Sotto il Monte, nunc ad honorem eius Sotto il Monte Giovanni XXIII vocato) die 25 Novembris anno 1881, Ioannis Roncalli et Mariannae uxoris filius. Roncalli Bergomi in seminario minore et postea Romae in Pontificio Seminario Romano Maiore (illo tempore seminario sancti Apollinaris) studuit.

Sacerdos[recensere | fontem recensere]

Sacerdote die 10 Augusti 1904 Romae ordinato, Roncalli secretarius domini Iacobi Radini-Tedeschi Bergomi episcopi factus est, cum quo multas provincias visitare solebat. Roncalli apud seminarium Bergomi historiam ecclesiae, apologeticam ac theologiam docuit, et opera historica de Caesare Baronio et de sancto Carolo Borromeo scripsit.

Post mortem episcopi, anno 1915, Roncalli miles in primo orbis terrarum bello meruit. Ab anno 1918, legione Italiana sacerdos militum laboravit. Bellum confecto sacerdos iuvenum studiosorumque ad annum 1921 operam dedit. Eodem anno a Benedicto Papa XV Romam translatus est et ad gradum praelati honorarium Suae Sanctitatis et praesidis Consilii Nationalis Italiae operis de Propaganda Fide promotus est.

Episcopus et nuntius apostolicus[recensere | fontem recensere]

Anno 1925 die 19 Martii episcopus titularis ordinatus est, et tunc Pius Papa XI eum visitorem apostolicum in Bulgariam misit. Anno 1934 delegatus apostolicus in Turcia et Graecia creatus est. Anno 1944 labor magnae difficultatis ei datus est: nuntius apostolicus in Francia post secundum orbis terrarum bellum. Bello iam flagrante multi episcopi Francici cum Germanis conlaboraverant. Populus autem et administratio Franciae demissionem eorum ab ecclesia petiverunt. Roncalli nuntius apostolicus eam disputationem finire potuit.

Cardinalis et patriarcha[recensere | fontem recensere]

Die 12 Ianuarii anno 1953 a Pio Papa XII cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae creatus et Patriarcha Venetiarum nominatus est.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Post arduum conclave (ipse Ioannes XXIII postea dixit se et cardinalem Gregorium Petrum Agagianian de electione inter se diu contenderant) die 28 Octobris anno 1958 cardinales, qui brevitate eius pontificatus confidebant, Angelum Roncalli in summum pontificem elegerunt. Ille nomen sibi Ioannis XXIII imposuit.

Quamquam pontificatus suus brevis fuerit, Ioannes XXIII brevi tempore multa explevit inter alia concilium Vaticanum secundum convocavit. Pacis causa valde laboravit. Ultima eius encyclica, Pacem in terris, hereditas eius videtur, qui dicere solebat: "Errorem non errantem damnare debemus."

Ioannes XXIII numerum maximum cardinalium, quem cum bulla Postquam verus die 3 Septembris 1586 papa Sixtus V constituerat, id est septuaginta, superavit: iam mense Decembri 1958 Ioannes novos cardinales creavit, ut numerus eorum ad septuaginta quinque crevisset.

Prima nativitate Domini pontificatus eius Ioannes XXIII parvulos aegros et captivos visitavit.

Iam mense Ianuario 1959 papa Oecumenicum Concilium, quod Vaticanum secundum (19621965) appellatur, convocavit.

Die 4 Octobris 1962, primus papa post Pium IX, Ioannes XXIII e Roma egressus est et sanctuarios Laureti et Asisii visitavit.

Die 11 Octobris 1962, secundum concilium Vaticanum aperiens, dixit ecclesiam sese cum civilitate hodierna reconciliare debere:

"Saepe quidem accidit, quemadmodum in cotidiano obeundo apostolico ministerio comperimus, ut non sine aurium Nostrarum offensione quorundam voces ad Nos perferantur, qui, licet religionis studio incensi, non satis tamen aequa aestimatione prudentique iudicio res perpendunt. Hi enim, in praesentibus humanae societatis condicionibus, nonnisi ruinas calamitatesque cernere valent; dictitant nostra tempora, si cum elapsis saeculis comparentur, prorsus in peius abiisse; atque adeo ita se habent, quasi ex historia, quae vitae magistra est, nihil habeant quod discant, ac veluti si, superiorum Conciliorum tempore, quoad christianam doctrinam, quoad mores, quoad iustam Ecclesiae libertatem, omnia prospere ac recte processerint.
At Nobis plane dissentiendum esse videtur ab his rerum adversarum vaticinatoribus, qui deteriora semper praenuntiant, quasi rerum exitium instet.
In praesenti humanorum eventuum cursu, quo hominum societas novum rerum ordinem ingredi videtur, potius arcana Divinae Providentiae consilia agnoscenda sunt, quae per tempora succedentia, hominum opera, ac plerumque praeter eorum exspectationem, suum exitum consequuntur, atque omnia, adversos etiam humanos casus, in Ecclesiae bonum sapienter disponunt."

Similiter dixit in sua littera encyclica de pace: Pacem in terris, quam iam a multis mensibus grave morbo laborans scripsit. Nam paulo post encyclicae promulgationem cancro stomachi in Civitate Vaticana die 3 Iunii 1963 obiit.

Encyclicae epistulae[recensere | fontem recensere]

Ioannes XXIII octo encyclicas epistulas protulit:

Vide etiam constitutionem apostolicam "Veterum Sapientiae" de usu linguae Latinae.

Opera[recensere | fontem recensere]

Praeclarum eius opus est Il Giornale dell'anima, diarium animae Latine scriptum, in quo ex anno 1895 usque ad mortem meditationes suas scripsit.[3] Alia opera:

  • Angelo Giuseppe Roncalli, Il cardinale Cesare Baronio. Nel terzo centenario della sua morte, Modiciae anno 1908 (III ed., Edizioni di Storia e letteratura, Romae, 1961)
  • Angelo Giuseppe Roncalli, Mons. Giacomo Maria Radini-Tedeschi, vescovo di Bergamo, Edizioni di Storia e Letteratura, Romae, 1963
  • A.G. Roncalli/Giovanni XXIII, Il giornale dell'anima e altri scritti di pietà, a cura di Loris Francesco Capovilla, Ed. San Paolo, Cinixelli Balsemi, 2003.

Beatificatio[recensere | fontem recensere]

Die 3 Septembris anno 2000 Ioannes Paulus II Papam Ioannem XXIII beatum nominavit. Die 5 Iulii 2013, Franciscus Papa canonizationis decretum signavit. Ex die 27 Aprilis 2014 una cum successore Ioanne Paulo II ut sanctus nunc veneratur. Festum eius die 11 Octobris celebratur, quia hoc die anno 1962 concilium Vaticanum secundum incepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cari figlioli, sento le vostre voci. La mia è una voce sola, ma riassume la voce del mondo intero. Qui tutto il mondo è rappresentato. Si direbbe che persino la luna si è affrettata stasera, osservatela in alto, a guardare a questo spettacolo. . . . Tornando a casa, troverete i bambini. Date una carezza ai vostri bambini e dite: questa è la carezza del Papa. Troverete qualche lacrima da asciugare, dite una parola buona: il Papa è con noi, specialmente nelle ore della tristezza e dell'amarezza.
  2. Ad imitandum Caesaris Baronio sententiam, "Pax et oboedientia."
  3. Confer Diarium Animae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Libri[recensere | fontem recensere]

  • Giovanni XXIII nel ricordo del segretario Loris Francesco Capovilla, intervista di Marco Roncalli, Ed. San Paolo, Cinisello Balsamo (MI) anno 1994.
  • L.F. Capovilla, Papa Giovanni segno dei tempi, Ed. Paoline, Romae anno 1967.
  • L. Bizzarri, Giovanni XXIII. Il Papa Buono, Edizioni RAI - ERI, Romae 2000.
  • N. Fabbretti, La storia di Papa Giovanni, Ed. Mursia, Mediolani 1967.
  • E. Galavotti, Processo a Papa Giovanni. La causa di canonizzazione di Angelo Giuseppe Roncalli (1965-2000), Ed. Mulino, Bononiae 2005.
  • M. Roncalli, Giovanni XXIII. Angelo Giuseppe Roncalli. Una vita nella Storia, Mediolani 2006.
  • M. Benigni & G. Zanchi, Giovanni XXIII. Biografia ufficiale a cura della diocesi di Bergamo, Ed. San Paolo, Mediolani, 2000.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem XXIII spectant.