Ernestus Röhm

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ernestus Röhm
Ernst Röhm
Ernestus Röhm
Natus 28 Novembris 1887
Monaci
Obiit 1 Iulii 1934
in carcere Monaci

Ernestus Iulius Röhm fuit clarus vir publicus Nazista et Sturmabteilung (SA id est Latine Roboris Divisio) conditor et dux.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ernestus Röhm, cum 9 Novembris 1923 Monachii cum aliis Nazistis res novas studuisset, ad carcerem damnatus est, sed 4 Maii 1924 legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Iam mense Decembri 1924 Dieta dissoluta est et Röhm, qui tunc de consiliis politicis cum Hitler iurgabat, in Boliviam consiliator militaris emigravit. Anno 1930 revertebat et anno 1931 iterum dux SA factus est. Postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Röhm 1 Decembris 1933 Administer Imperii sine officiis factus est. Iam 11 Novembris 1933 iterum legatus Dietae Imperii "electus" est.

Nex[recensere | fontem recensere]

Die 30 Iunii 1934 Adolphi Hitler iussu, Röhm una cum aliis Roboris Divisiones ducibus et Nazistarum adversariis comprehensus est et, insequenti die, incognita causa supplicio affectus est [1]. Damnationis causa simulata seditio contra Hitler et homophylophilia erat, quamquam notus erat Röhm homophylophilus fuisse. Vere Hitler cum his rebus gestis quae dicuntur longorum culterum nox (Nacht der langen Messer ) omnes homines removit quos putabat adversarios sui fuisse.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Kurt Gossweiler: Die Röhm-Affäre. Hintergründe – Zusammenhänge – Auswirkungen. Pahl-Rugenstein, Coloniae Agrippinae 1983, ISBN 3-7609-5151-1

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jan Kershaw: Hitler vol. 1, Stuttgarti 1998, ISBN 3-421-05131-3, pag. 659.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!