Hermannus Warmbold

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hermannus Warmbold in consilio ministrorum de Papen (ordine superior medio loco)

Hermannus (Theod. Hermann) Warmbold (natus 21 Aprilis 1876 in vico Klein Himstett nunc ad Söhlde pertinente apud Hildesiam, mortuus 11 Martii 1976 oppido Tegernsee (Bavaria)) vir publicus Germaniae nullius factionis fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius agricola fuit. Postquam Hermannus maturitatem adeptus est, primo in agricultura laboravit, deinde Goettingae et Bonnae agriculturae atque oeconomiae studebat. Quo studio perfecto doctor promotus est et deinde annis 1907 - 1910 pro camera agriculturae Hannoverae et annis 1907 - 1911 pro foedere agriculturae et silvarum Luneburgi laboravit. Tum in Estonia pro equitibus Theodiscis laboravit. Anno 1913 in Germaniam rediit et ad usque 1917 praepositus administrationis oeconomicae academiae agriculturae Berolini erat. Anno 1915 habilitatus est et ad annum 1919 Stuttgardiae professor et praeses universitatis Hohenheim erat. Tum ad annum 1921 in Administerio Agriculturae et Silvarum Borussiae minister publicus laboravit. Annis 1921 - 1931 inter rectores societatis industriae chemicae BASF erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Warmbold, qui nullius factionis sodalis erat, ab 21 Aprilis ad usque 7 Novembris 1921 Administer Borussiae Agriculturae et Silvarum fuit. 9 Octobris 1931 Henricus Brüning Warmbold Administrum Imperii Oeconomiae nominavit. 28 Aprilis 1932 consilium ministrorum reliquit. 1 Iunii eiusdem anni Warmbold a cancellario Francisco de Papen iterum Administer Oeconomiae factus est. Primis diebus Iunii etiam Administer Imperii Laboris fuit. Et Curtio de Schleicher cancellario administer oeconomiae mansit et cum eo 28 Ianuarii 1933 magistratum reliquit.

Vita post cursum honorum[recensere | fontem recensere]

Postquam se rebus politicis se recessit, iterum pro societate chemicae imdustriae (I.G. Farben) operam dedit. Post bellum finitum in Chiliam emigravit. Aliquos annos post in Germaniam rediit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administri Oeconomiae Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Rudolphus Wissell (SPD) |

Robertus Schmidt (SPD) | Ernestus Scholz (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Becker (DVP) | Ioannes de Raumer (DVP) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (NSDAP) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) |

Albertus Speer (NSDAP)
Administri Laboris Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gustavus Bauer (SPD) |

Alexander Schlicke (SPD) | Henricus Brauns (Centrum) | Rudolphus Wissell (SPD) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Fridericus Syrup (nullius factionis) |

Franciscus Seldte (NSDAP) |
Consilium ministrorum Brüning II (9 Octobris 1931 - 30 Maii 1932)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Henricus Brüning (Centrum) |Hermannus Dietrich (DDP) |Gulielmus Groener (nullius factionis) |Curtius Joël (nullius factionis) |Hermannus Warmbold (nullius factionis) |Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) |Martinus Schiele (CNBL) |Adamus Stegerwald (Centrum) |Gottfriedus Treviranus (KVP) |Georgius Schätzel (BVP) |Ioannes Schlange-Schöningen (CNBL)
Consilium ministrorum de Papen (1 Iunii 1932 - 3 Decembris 1932)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Franciscus de Papen (nullius factionis) |

Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) |

Ioannes Popitz (nullius factionis)
Consilium ministrorum de Schleicher (3 Decembris 1932 - 28 Ianuarii 1933)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Curtius de Schleicher (nullius factionis) |

Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Fridericus Syrup (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Ioannes Popitz (nullius factionis) |

Guntherus Gereke (Populus ruris)