Calendarium republicanum Francicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Calendarium republicanum.

Calendarium republicanum Francicum (Francice calendrier républicain) est calendarium tempore rerum novarum Francicarum institutum, quod in Francia in usu erat ab anno 1793 usque ad 1805. Consilium erat systematis numerici decimalis adhibendi et verborum religiosorum vitandorum.

Initio anni erat die 22 Septembris, aequinoctio autumno in hemisphaerio boreali. Calendario duodecim menses erant, et unusquisque mensis tres decades[1] dierum (id est 3 × 10 dies) habebat.[2]

Nomina dierum[recensere | fontem recensere]

Hebdomas in decadem conversa est. Nomina dierum decadis erant:[3] primidi (primus dies), duodi (secundus dies), tridi (tertius dies), quartidi (quartus dies), quintidi (quintus dies), sextidi (sextus dies), septidi (septimus dies), octidi (octavus dies), nonidi (nonus dies) ac - dies ferialis - décadi (decimus dies).

Nomina mensium[recensere | fontem recensere]

Nomina mensium, a poëta Fabre d'Églantine[fr] excogitata, erant:

Nomen
Francicum
Origo verbi Nomen Latinum attestatum
(cum attestatione)
Nomen
Hispanicum
Nomen
Italianum
Autumnus
vendémiaire Latina: vindemia Vendemiarius[4] vendimiario vendemmiaio
brumaire Francica: brume Brumarius[5] brumario brumaio
frimaire Francica: frimas Frimarius[6] frimario frimaio
Hiems
nivôse Latina: nivosus Nivosus[7] nivoso nevoso
pluviôse Latina: pluviosus Pluviosus[8] pluvioso piovoso
ventôse Latina: ventosus Ventosus[9] ventoso ventoso
Ver
germinal Latina: germen Germinalis[10] germinal germinale/germile
floréal Latina: flor Florealis[7] floreal fiorile/floreale
prairial Francica: prairie Prairialis[11][12] pradial pratile
Aestas
messidor Latina: messis Messidorus[7][13] mesidor messidoro
thermidor Graeca: θερμός Thermidorus[7] termidor termidoro
fructidor Latina: fructus Fructidorus[7][14] fructidor fruttidoro

Dies complementariae[recensere | fontem recensere]

Ita menses 360 dies continebant. Igitur erant quinque vel sex dies complementariae dictae, quae ad finem anni feriae erant. Dies complementaria sexta, Feria Rerum Novarum, modo in annis bisextilibus evenit.

Numeratio annorum[recensere | fontem recensere]

Calendarium anno 1793 decretum est, sed anni numerabantur a die 22 Septembri 1792, id est tempore rerum novarum, incipientes anno I (sine anno zero). Dies ultima usus generali calendarii republicani in Francia igitur, 31 Decembris 1805, dies 10 Nivosi anni XIV erat (Commune Parisiorum anni 1871 breviter calendarium republicanum utebatur, de die 26 Florealis ad diem 4 Prairialis anni LXXIX (16-24 Maii 1871).[15]).

Anni plerumque numeris Romanis notati sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Francice: décade; Latine vide: Ioannes Boinvilliers, Manuel latin ou choix de compositions françaises et recueil de fables et d'histoires latines, Lutetiae, anno 1805 (p. 132 apud Google Books).
  2. Histoire du calendrier romain, grégorien et républicain.
  3. Conversio Latina vide Leopoldus Einsle, Systematische Zusammenstellung der vorzüglichsten europäischen Maße, Gewichte und Münzen, Camboduni, anno 1846 (p. 140 apud Google Books).
  4. Iohannes Aegidius Alexander Modestus Droixhe, Meditationes in articulum 4tum Codicis Civilis seu investigationes in leges interpretandi applicandique scientiam, Leodii, anno 1825 (p. 21 apud Google Books).
  5. "Brumarius (mensis) ... Brumaire (in the Revolutionary Calendar)": D. Sacré, "Instrumentum lexicographicum" in Humanistica Lovaniensia vol. 59 (2010) p. 468.
  6. "14. Frimarius ofte Nevelmaend" (contextu Batavo) (p. 545 apud Google Books).
  7. 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 Iohannes Aegidius Alexander Modestus Droixhe, Meditationes in articulum 4tum Codicis Civilis seu investigationes in leges interpretandi applicandique scientiam, Leodii, anno 1825 (p. 21 apud Google Books).
  8. Hermanus Obreen, Dissertatio iuridica inauguralis de insinuatione instrumentorum authenticorum et privatorum in acta publica, Lugduni Batavorum, anno 1832 (p. 20 apud Google Books).
  9. Hermanus Obreen, Dissertatio iuridica inauguralis de insinuatione instrumentorum authenticorum et privatorum in acta publica, Lugduni Batavorum, anno 1832 (p. 21 apud Google Books).
  10. Ioannes Boinvilliers, Manuel latin ou choix de compositions françaises et recueil de fables et d'histoires latines, Lutetiae, anno 1805 (p. 136 apud Google Books).
  11. Petrus Gaspardus Forestier, Dissertatio de morbis aut noxis puerorum a vitiatis, depravatisve parentum humoribus, Lutetiis, anno 1803 (p. 4 apud Google Books); Ioannes Franciscus Van Zuylen-van Nyevelt, Dissertatio inauguralis iuridica de legum promulgatione, Lovanii, anno 1822 (p. 20 apud Google Books).
  12. Etiam invenit mensis pratorum: Ludovicus Ferdinandus Türck (1767–1814), parochus in Laufen, 31 Maii 1803, Staatsarchiv Baselland, E.9.2.42.06 Kirchenbuch Laufen 1791–1862, pagina 122, actum 02 (Anno millesimo octingentesimo tertio reipublicæ Gallicanæ undecimo die mensis pratorum …).
  13. Etiam invenit forma Messifer (vide hic, p. 139 apud Google Books).
  14. Etiam invenit forma Fructifer (vide hic, p. 134 apud Google Books).
  15. Vide diurnum officialem hic.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Decretum Conventus nationalis calendarii republicani creandi apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Calendarium republicanum Francicum spectant.