Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Malum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Malum (discretiva)

Mala varietatis 'Fuji'.
   
Synonyma
* Malus communis Desf.
  • Malus pumila Mil.
  • M. frutescens Medik.
  • M. paradisiaca (L.) Medikus
  • M. sylvestris Mil.
  • Pyrus malus L.
  • Pyrus malus var. paradisiaca L.
  • Pyrus dioica Moench

Mālum est pomum edule arboris Mali pumilae, plantae florentis quae ad familiam Rosacearum pertinet, ex media Asia orta, ad altitudinem a 3 ad 12 metra in climate temperato crescens, vere florens, autumno poma matura pariens. Ex omnibus Rosacearum fructibus, mala latissime coluntur et facilius transportantur. Saepius cruda comeduntur; etiam coquuntur atque condimentis confecturisque apponuntur. Sucus praedulcis e malis expressus crudus bibitur et in pomacium sive "vinum malorum" fermentatur.

Malus sieversii, ferus mali progenitor, iam in Asia media invenitur. Mala aliquot milia annorum in Asia et Europa coluntur, et ad Americam Septentrionalem a colonis importabatur. Malis in multis culturis, inter quas traditioes Nordica, Graeca, et Christiana Europaea, est significatio religiosa et mythologica.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Pomum speciei Mali sieversii in manu humana.

Nomen Latinum huius fructus a Graeco mutuatum est, et quidem a dialecto Dorica, ubi μᾶλον mâlon reperimus. Id verbum Ionice et communiter μῆλον mêlon sonat, quae forma in sermonem vulgarem Latinum postea recepta est: Latine postea melum, Dacoromanice mar, Italiane melo 'malus' et mela 'mala'. In alias linguas Romanicas varia nomina recepta sunt, Francogallice pomme a verbo Latino pomum, Hispanice manzana et Lusitanice maçã a nomine varietatis Latino "matiana", de quo vide infra.

Linguae Indoeuropaeae quae in Europa media et septentrionali adhibentur aliud huius fructus nomen habent, exempli gratia Hibernice ubull, Cambrice afal, unde nomen insulae mythicae Avalon; Gothice apel, Anglice apple, Theodisce apfel; Lituanice obuolas; Slavonice jablŭko, Serbice jabuka. Nomen Abellae, urbis Campanae, eandem originem indicare censetur, quod urbs olim malis celebrata est.[1] Nec malum neque abella e lingua Protoindoeuropaea oriri censetur.

Archaeologia et historia[recensere | fontem recensere]

Fructus cultivarietatis 'Honeycrisp'.

Mala silvestria a populis Neolithicis Europam et Asiam habitantibus lecta et siccata esse satis constat. Mala enim dimidiata sive in frusta dissecta reperta sunt ab archaeologis in Helvetia, Polonia, Hungaria et alibi; talia mala in duas partes secta et lino coniuncta in sepulcro reperta sunt prope Ur, urbem Mesopotamiae, millennio III a.C.n. exeunte deposita. Arbores etiam hodie in silvis crescunt quae seriei specierum attribui possunt a M. sylvestri Europae usque ad M. mandschuricam Siberiae. Sunt qui pomis silvestribus, parvis, suco acido sed et dulci, utantur ad confecturam et pomacium faciendas.

Cum origo varietatum domesticatarum multos annos incerta esset (quippe quae minime per semina, semper surculis insertis propagentur), quidam in Anatolia orientali, alii in Asia Media sedem variationis quaerebant. Nuper repertum est originem esse speciem "Malus sieversii" cuius arbores, pomis valde magnis nitidisque oneratae, in Casachia et Serica occidentali gignuntur. Methodus inserendi primum a Theophrasto anno fere 310 a.C.n. explicata est,[2] sed iam antea cantor Odysseae "malos fructu nitido" una cum piros, ficos et olivas in horto crescentes descripserat.[3] Multae varietates Romanis cognitae erant, inter quas matianum, orbiculatum, musteum.[4]

De malis in mythologia et religione[recensere | fontem recensere]

Ex memoria Graeca[recensere | fontem recensere]

Ex memoria Iudaea et Christiana[recensere | fontem recensere]

  • Arborem illam a Deo creatore interdictam, quae in medio paradiso posita esset, malum fuisse putant homines. Quod quidem Eva et Adam protoparentes pomum illius arboris instigatore Satana consumpsissent (qui futuros esse sicut deos affirmavisset scientes bonum et malum, quocumque die ex illa comedissent), peccatum fuisse primordialem asserunt et Iudaei et Christiani.

E fabulis gentium Europearum[recensere | fontem recensere]

  • Blancanivem filiam regis quandam trans septem montes apud septem nanos habitantem malum a noverca venefica oblatum cum gustaret quasi mortuam esse narrant, donec sarcophagus eius vitreus a filio regis amore commoto avectus tam vehementer concuteretur, ut frustulo mali e faucibus suis eiecto puella experrecta in matrimonium duci posset.

Adagia[recensere | fontem recensere]

  • Ab ovo usque ad mala. (Horatii, Sermonum I, 3, vi–vii)
  • Hesperidum mala donare.
  • Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. (Biblia Vulgata Latina, Liber Proverbiorum, 25:11)
  • Mali mala malo mala contulit omnia mundo. (lusus verborum)
  • Malo malo malo | Totum percurrere pontum | Quam mandere | Mala malis mala malis. (lusus verborum)
  • Malum Herculis.
  • Malum unum cottidie consumptum medicum repulsat.

Cultivarietates[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Mala ad pomacium conficiendum idonea

Hic habes enumerationem varietatum latissime venundatarum speciei Mali pumilae.

Varietas Parentes Origo Gustus
Golden Delicious incertum 1890 CFA dulcis
Red Delicious incertum 1870 CFA sucosa, dulcis, mitis
Jonathan Esopus Spitzenberg × ? 1826 CFA dulcamara
Jonagold Golden Delicious × Jonathan 1968 CFA dulcis, acida, aromatica
Gala Kidd's Orange Red × Golden Delicious 1960 Nova Zelandia dulcis
Granny Smith incertum 1868 Australia amarissima
Elstar Golden Delicious × Ingrid-Marie 1972 Nederlandia aromatica, sucosa, acidula
Braeburn incertum 1953 Nova Zelandia valde aromatica
Cox's Orange Pippin Ribston Pippin × ? 1825 Anglia gustosa
Belle de Boskoop incertum 1856? Nederlandia amara
Idared Jonathan × Wagnerapfel 1935 CFA acida
Fuji Ralls Genet × Red Delicious 1939 Iaponia dulcissima

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vergilius (Aen. 7.740) Abellam "maliferam" laudat.
  2. Theophrastus, Historia plantarum 2.5.3, 3.11.5, 4.13.2, etc.
  3. Odyssea 7.115–116.
  4. Plinius, Naturalis historia 15.49–52 etc.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Proventus malorum per orbem terrarum.
Valores nutritivi malorum cum cute
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 218 kJ
Carbohydrata 13.81 g
Sacchara 10.39
Fibrum 2.4 g
Pingue 0.17 g
Proteinum 0.26 g
Aqua 85.56 g
Vitaminum A equiv. 3 μg (0%)
- beta-carotenum 27 μg (0%)
- luteinum 29 μg
Thiaminum 0.017 mg (1%)
Riboflavinum 0.026 mg (2%)
Niacinum 0.091 mg (1%)
Acidum pantothenicum 0.061 mg (1%)
Vitaminum B6 0.041 mg (3%)
Folatum 3 μg (1%)
Vitaminum C 4.6 mg (8%)
Vitaminum E 0.18 mg (1%)
Vitaminum K 2.2 μg (2%)
Calcium 6 mg (1%)
Ferrum 0.12 mg (1%)
Magnesium 5 mg (1%)
Manganum 0.035 mg (2%)
Phosphorus 11 mg (2%)
Kalium 107 mg (2%)
Natrium 1 mg (0%)
Zincum 0.04 mg (0%)
Fluorida 3.3 µg
Link to USDA Database entry.
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database
Fontes antiquiores
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Malus pumila#Fontes antiquiores
De historia
De cultu
  • Bunyard, E. A. 1920. A handbook of hardy fruits more commonly grown in Great Britain. Vol. 1: Apples and pears. Londinii Textus apud archive.org
  • F. Jahn, E. Lucas, J. G. C. Oberdieck, Illustrirtes Handbuch der Obstkunde. Vol. 4: Äpfel. Ravensburg: Dorn, 1865 (Textus apud Google Books).
  • T. A. Knight, A Treatise on the Culture of the Apple & Pear: and on the manufacture of cider & perry. Ludlow: H. Procter, 1801 Textus apud archive.org.
  • George Lindley; Michael Floy, ed., A guide to the orchard and fruit garden: or, An account of the most valuable fruits cultivated in Great Britain (Novi Eboraci: Collins & Hannay, 1833) pp. 75-90 Textus apud google books.
De cultivarietatibus
  • John Bultitude, Apples: a guide to the identification of international varieties. Londinii: Macmillan, 1983
  • Bunyard, E. A. 1911. An index to illustrations of apples. Londinii. Textus apud archive.org
  • William Coxe, A view of the cultivation of fruit trees, and the management of orchards and cider; with accurate descriptions of the most estimable varieties of native and foreign apples, pears, peaches, plums, and cherries, cultivated in the middle states of America: illustrated by cuts of two hundred kinds of fruits of the natural size. Philadelphiae: M. Carey, 1817 Textus apud archive.org
  • Robert Hogg, Henry Graves Bull, The apple and pear as vintage fruits. Herefordiae, 1886 Textus apud archive.org.
  • Robert Hogg, Henry Graves Bull, The Herefordshire Pomona. Herefordiae, 1878-1885 De hoc opere.
  • Kirk Johnson, "Hunting Down the Lost Apples of the Pacific Northwest" in New York Times (29 Maii 2017).
  • Knight, T. A. A Treatise on the Culture of the Apple and Pear and on the manufacture of cider and perry. Ludlow: H. Procter, 1797 (Textus apud Google Books) Editio 1801 apud archive.org.
  • Knight, T. A. Pomona Herefordiensis. Londinii: Agricultural Society of Herefordshire, 1811 Textus apud Gallica Editio interretialis apud comitatum Herefordiensem.
  • Jean Mayer, Pomona Franconica. Vol. 3: Pommes = Die Äpfel. Norimbergae: Winterschmidt, 1801. (Textus apud Google Books).
  • Joan Morgan, "In praise of older apples" in Petits propos culinaires no. 20 (1985) pp. 7-16.
  • Joan Morgan, Alison Richards, The book of apples. Londinii: Ebury Press, 1993.
De cibo

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad mala spectant.