Heliotropium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Heliotropium
Heliotropium peruvianum
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: (inordinatus)
Familia: Boraginaceae
Subfamilia: Heliotropioideae
Genus: Heliotropium
L.
Species Typica
Heliotropium europaeum
L., 1753[1]
Species

250–300; vide commentarium.

Synonyma

Beruniella Zakirov & Nabiev
Bourjotia Pomel
Bucanion Steven
Cochranea Miers
Euploca Nutt.
Lithococca Small ex Rydb.
Meladendron Molina
Parabouchetia Baill.
Valentina Speg.[2]

Heliotropium[3] (ex verba Graeca ἤλιος 'sol' + τρὀπειν 'vertere'[4]) est genus plantarum florentium familiae Boraginacearum. Sunt 250 ad 300 species hoc in genere, plerumque plantae heliotropicae.

Oecologia et usus ab hominibus[recensere | fontem recensere]

Lepidoptera subfamiliae Danainarum has plantas visitare solent ut sucum bibant, quo ea praedatoribus noxia fiunt. Aliquae species compositiones olfactorias conligunt ut odorem producant ad attrahandos socios. Larvae speciei Freyerii trochyli familiae Lycaenidarum Heliotropio strigoso vescuntur.

Nonnulla Heliotropia sunt plantae horti populo gratissimae, insigniter Heliotropium arborescens. Nonnullae species sunt herbae inutiles, et multae sunt hepatotoxicae si copia comeditur, quia eis sunt ampla alkaloida pyrrolizidina. Sucus florum, praecipue Helitropii europaei, adhibebatur ut colorarium cibi (Anglice: food coloring) in coquina Francica Medii Aevi et Hodierni Ineuntis?.

Unum ex notissimis carminibus ragtime clavilisticis est "Heliotrope Bouquet" (nomen Anglicum), a Ludovico Chauvin (sectiones prima et secunda) et Scott Joplin (sectiones tertia et quarta) anno 1907 compositum.

Agricolae in Europa meridiana Heliotropium arborescens excolunt ut pars odoris (Anglice: perfume).[5]

Nonnullae species[recensere | fontem recensere]

Heliotropium anomalum var. argenteum

Plantae olim hic positae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. "Heliotropium L.". TROPICOS. Missouri Botanical Garden 
  2. "Genus: Heliotropium L.". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 2006-04-02 
  3. Sunset Western Garden Book, 1995:606–607.
  4. Nomen Anglicum Vetustum turnsole eandem etymologiam habet.
  5. Floridata: Heliotropium arborsecens
  6. "GRIN Species Records of Heliotropium". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture 
  • Everitt, J. H., R. L. Lonard, et C. R. Little. 2007. Weeds in South Texas and Northern Mexico. Lubbock: Texas Tech University Press. ISBN 0-89672-614-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Heliotropium spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Heliotropium apud Vicispecies.

?