Roman numeral 10000 CC DD.svg

Rubus (fructus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rubi: nondum maturi (albi), maturescentes (rosei vel purpurei) et maturi (caesii et lividi, paene nigri).
Rubus maturus

Vide etiam paginam discretivam: Rubus (discretiva)

Vide etiam paginam discretivam: Morum

Rubus, interdum morum et morum silvaticum, est fructus, quem aliqui frutices generis Rubi ferunt; saepius fructus Rubi caesii et Rubi fruticosi sic nominantur (sed non Rubi idaei).[1] Drupae sunt polypyrenae. Colore mutantur dum maturescunt: primo albi, postea rosei et purpurei sunt, donec maturi lividi et paene nigri fient.

Proprietates botanicae[recensere | fontem recensere]

Laeva: caules florentes et fructiferentes; dextra: caules anni primi, sine floribus et fructibus.

Rubi sunt plantae perennes quae plerumque caules bienniales e radicibus anni prioris ferunt.[2]

Flores vere maturo primaque aestate in racemis ad laterales ramulorum florentium apices generantur.[2] Quisque flos a duobus ad tria centimetra latus est, quinque petalis albis vel roseis pallidis.[2]

In litteris Latinis[recensere | fontem recensere]

Rubus in aliquot Latinis aetatis Romae antiquae locis inveniuntur:

Et dare puniceis plena canistra rubis.

Propertius dicit[3], et Calpurnius Siculus:

Spes magis arridet: certe ne fraga rubosque

colligerem.[4]

Sed Ovidius:

Et in duris haerentia mora rubetis.[5]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Rubi mora ferunt et alio genere similitudinem rosae quae vocatur cynosbatos. Tertium genus Idaeum vocant Graeci a loco, tenerius quam cetera minoribusque spinis et minus aduncis. Flos eius contra lippitudines inlinitur ex melle et igni sacro; contra stomachi quoque vitia bibitur ex aqua. (Plinius, 16, lxxi, 180).
  2. 2.0 2.1 2.2 Krewer, Gerard; Fonseca, Marco; Brannen, Phil and Horton, Dan (2004). "Home Garden:Raspberries, Blackberries". Cooperative Extension Service/The University of Georgia College of Agricultural and Environmental Sciences 
  3. III 11, 28
  4. IV 31.
  5. Metamorphoses, I 105.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allen, D. E., et P. Hackney. 2010. "Further fieldwork on the brambles (Rubus fruticosus L. agg.) of North-east Ireland." Irish Naturalists' Journal 31: 18–22.
  • Blamey, Marjorie. 1989. The illustrated flora of Britain and northern Europe. Londinii: Hodder & Stoughton. ISBN 978-0-340-40170-5. OCLC 41355268.
  • Bushman, B.S., B. Phillips, T. Isbell, B. Ou, J. M. Crane, et S. J. Knapp. 2004. "Chemical composition of caneberry (Rubus spp.) seeds and oils and their antioxidant potential." Journal of Agricultural and Food Chemistry 52, no. 26 (December): 7982–7. doi:10.1021/jf049149a. PMID 15612785. S2CID 32100735.
  • Harding, Deborah. 2017. "The History of the Blackberry Fruit." Garden Guides, 21 Septembris 2017. Leaf Group Ltd. Textus interretialis.
  • Sellappan, S., C. C. Akoh, et G. Krewer. 2002. "Phenolic compounds and antioxidant capacity of Georgia-grown blueberries and blackberries." Journal of Agricultural and Food Chemistry 50 (8): 2432–38. doi:10.1021/jf011097r. PMID 11929309.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Rubum spectant.

P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis sub verbo rubus et sub verbo morum