Salmo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Salmo
Aetas fossilium: ex Miocaeno ad hoc tempus[1]
Salmo salar
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Actinopterygii
Ordo: Salmoniformes
Familia: Salmonidae
Subfamilia: Salmoninae
Genus: Salmo
Linnaeus, 1758
Species
(vide textum)

Salmo est genus piscis familiae Salmonidarum, quod species notas Salmonem salarem et Salmonem truttam comprehendit. Plerique salmones indigenae sunt Europae; tractus soli Salmonis salaris ad septentrionalem Americae Borealis partem patet. Pisces oceani Pacifici qui vulgo salmo et tructa appellantur re vera Oncorhynchi sunt generis.

Numerus specierum Salmonis in dubio est. Quoniam Salmo salar et Salmo trutta pervulgati sunt, pleraeque aliae species unicis fluviorum systematibus sunt endemicae.

Plinius in libro IX Naturalis Historiae scribit, "in Aquitania salmo fluviatilis marinis omnibus praefertur".[2] Ausonius salmonem in poëmate de Mosella flumine canit:[3]

Nec te puniceo rutilantem viscere, salmo,
transierim, latae cuius vaga verbera caudae
gurgite de medio summas referuntur in undas,
occultus placido cum proditur aequore pulsus.
tu loricate squamosus pectore, frontem
lubricus et dubiae facturus fercula cenae,
tempora longarum fers incorrupte morarum,
praesignis maculis capitis, cui prodiga nutat
alvus opimatoque fluens abdomine venter.

Species[recensere | fontem recensere]

Hodie in hoc genere ponuntur species quadraginta sex:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sepkoski, Jack (2002). "A compendium of fossil marine animal genera". Bulletins of American Paleontology 364: p.560 
  2. Plin. 9, 18, 32.
  3. Aus. Idyll. 10.97.
  4. 4.0 4.1 4.2 Turan, D., Kottelat, M. & Engin, S. (2012): The trouts of the Mediterranean drainages of southern Anatolia, Turkey, with description of three new species (Teleostei: Salmonidae). Ichthyological Exploration of Freshwaters, 23 (3): 219-236.
  5. Turan, D., M. Kottelat and S. Engin, 2009. Two new species of trouts, resident and migratory, sympatric in streams of northern Anatolia (Salmoniformes: Salmonidae). Ichthyol. Explor. Freshwat. 20(4):333-364.
  6. 6.0 6.1 Turan, D., Kottelat, M. & Engin, S. (2014): Two new species of trouts from the Euphrates drainage, Turkey (Teleostei: Salmonidae). Ichthyological Exploration of Freshwaters, 24 (3) [2013]: 275-288.
  • "Salmo". apud Integrated Taxonomic Information System