Roman numeral 10000 CC DD.svg

Tinca tinca

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tinca tinca Prague Vltava 2.jpg

Superclassis : Osteichthyes 
Classis : Actinopterygii 
Subclassis : Neopterygii 
Infraclassis : Teleostei 
Superordo : Ostariophysi 
Ordo : Cypriniformes 
Superfamilia : Cyprinioidea 
Familia : Cyprinidae 
Subfamilia : Leuciscinae 
Genus : Tinca 
Cuvier, 1816
Species : Tinca tinca 
(Linnaeus, 1758)
   
Conservationis status
Synonyma
*Tinca aurea Gmelin, 1788
Tinca fossile.
"Multavia Subaquea." Exhibitio Pragae in Cechia habita.

Tinca tinca est species piscium aquae dulcis amaraeque familiae Cyprinidarum, quae species per Eurasiam ab Europa Occidentali (Insulis Britannicis inclusis) ad orientem in Asiam usque ad flumina Obium et Ieniseam endemica est.[2] Etiam in Lacu Baical inveniri dicitur. Habitationes aquae dulcis placide fluentis petere solet, praecipue lacuum fluminumque campestrium.[3][4]

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Tinca in aquis tranquillis supra substratum argillosum vel limosum vegetatione abundante saepissime invenitur.[5] Raro videtur in aquis limpidis supra substratum saxosum, atque a fluminibus fortiter labentibus omnino abest. Aquam oxygenio exiliter praeditam satis tolerat,[2] in aquis reperta ubi ne Cyprinus carpio quidem vivere potest.[5]

Tincae plerumque nocte vescuntur, chironomidas et animalia similia ad alveum aquarum eutrophicarum petentes,[6] cum gastropodis et pisidiis in locis vegetatione bene praeditis.[5][7]

Fetura in aqua humili fit, plerumque inter plantas aquaticas, ubi ova viridia et tenacia facile poni possunt.[2] Quae ratio plerumque aestate fit,[3] cum femina saltem 300 000 ovorum generare possit.[8] Examina rapidissime crescunt, et piscis 0.11 chiliogrammatum ponderis primo anno esse potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Freyhof et Kottelat 2008.
  2. 2.0 2.1 2.2 "Tinca tinca". FishBase. Ed. Ranier Froese and Daniel Pauly. 5 2007 version. N.p.: FishBase, 2007..
  3. 3.0 3.1 Whitton 1982.
  4. "Tench" (Anglice). BadAngling .
  5. 5.0 5.1 5.2 MacMahon 1946: 156–58.
  6. Perrow: 859–70.
  7. Bronmark 1994.
  8. A. Lawrence Wells, Observer Book of Freshwater Fishes (Frederick Warne & Co.), 101–105.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bronmark, C. 1994. "Effects of Tench and Perch on Interactions in a Freshwater, Benthic Food Chain." Ecology 75 (6): 1818. doi:10.2307/1939640. JSTOR 1939640.
  • MacMahon, A. F. Magri. 1946. Fishlore. Pelican Books.
  • Mills, Dick. 2000. Understanding Coldwater Fish. Interpet Publishing. ISBN 1-903098-10-6.
  • Perrow, M. R. "Factors affecting the habitat selection of tench in a shallow eutrophic lake." Journal of Fish Biology 48 (5): 859–70. doi:10.1111/j.1095-8649.1996.tb01481.x.
  • Sterba, G. 1962. Freshwater Fishes of the World. Londinii: Vista Books.
  • Whitton, B. 1982. Rivers, Lakes and Marshes. Londinii: Hodder & Stoughton.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tinca tinca spectant.