Latinitas bona

Aera vulgaris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aera vulgaris[1][2] sive aevum vulgare[3] est calendarium seu ratio annorum nominandorum formae a.C.n./p.C.n. identicae?. Adhibetur saepe ab eis qui aut in Christum fidem non dent, aut nomen eius scribere non velint cum necesse sit diem in fastis explicare.

Usus aerae vulgaris praefertur in nonnullis civitatibus et societatibus eruditionis, sicut American Anthropological Society.[4] In lingua autem Anglica, C.E. pro Common Era, Current Era, et Christian Era redditur.

Abbreviationes aer. vulg. ac ante aer. vulg. inveniunt.[5] Noli scribere a. aer. vulg. pro ante aeram vulgarem quia a. aer. vulg. abbreviatione verborum anno aerae vulgaris in usu est.[6]

Aera communis[recensere | fontem recensere]

Quamquam minus frequentes etiam exstant locutio aera communis (aerae communis loco post Christum natum ac ante aeram communem loco ante Christum natum) et abbreviationes aer. comm. ac ante aer. comm.[7]

Tabula acronymorum in nonnullis sermonibus[recensere | fontem recensere]

Hic vides tabulam cum acronymis aerarum Christianae vulgarisque in nonnullis sermonibus (ac nexibus intervicipaedianis ab acronymis exemplarissimis?):

Latine a.C.n. p.C.n. ante aer. vulg.
ante aer. comm.
aer. vulg.
aer. comm.
Anglice B.C., BC
(B. C.)
A.D., AD
(A. D.)
B.C.E., BCE C.E., CE
e.v. [era vulgaris][8]
Arabice
ق.م.
م.
ق.ح.ع.
ح.ع.
Batave v.Chr. n.Chr. v.g.j.
v.o.j.
v.d.g.j.
g.j.
n.o.j.
n.d.g.j.
Esperantice a.K. p.K. a.K.E. K.E.
Francogallice av. J.-C. apr. J.-C. av. n. è.
av. è. c.
AEC
de n. è.
è. c.
EC
Hispanice a. C. d. C. a.e.c.
a.e.v.
d.e.c.
e.c.
e.v.
Islandice f.Kr. e.Kr. f.o.t. e.o.t.
Italiane a.C. d.C. a.e.v.
a.e.c.
p.e.v.
e.v.
e.c.
Neograece π.Χ. μ.Χ. π.Κ.Χ.
π.Κ.Ε.
π.Κ.Π.
Κ.Χ.
Κ.Ε.
Κ.Π.
Norvegice f.Kr. e.Kr. fvt. evt.
Russice до Р. Х. от Р. Х. до н. э. н. э.
Suecice f.Kr. e.Kr. fvt
f.v.t.
f.v.t.b.
vt
v.t.
e.v.t.
Theodisce v. Chr.
(v. Chr. Geb., v. Chr. G.)
n. Chr.
(n. Chr. Geb., n. Chr. G.)
v. u. Z.[9]
v. d. Z.
u. Z.
n. u. Z.
n. d. Z.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ex annalibvs Cvriensibvs Memorabilia anni aerae vvlgaris MDCCXX. divvlgat et ad actvm oratorivm in Gymnasio Cvriensi ... habendvm omnes Mvsarvm existimatores ... invitat Io. Adam Fickweiler, rector
  2. Vide etiam formas Vulgarem Æram, ante Æram Vulgarem, ante Ær. Vulg., ante ær. vulg., ante Ær. Vulgarem, Ærae Vulgaris in opere Dissertatio historico-chronologica Christum anno ante aeram vulgarem IV exeunte natum esse contra celeberrimum P. Domin. Magnanum demonstrans (hic apud Google Books).
  3. "saeculo quarto obeunte et quinto ineunte vulgaris aevi": p. xxxi apud Internet Archive
  4. AAA Enchiridion Figurae Societatis Anthropologicae Americanae, 9 Septembris 2003.
  5. Sunt exempla abbreviationum aer. vulg. ac ante aer. vulg. (p. 111 apud Google Books) et ante ær. vulg. (p. 178 apud Google Books).
  6. Vide Allgemeine deutsche Real-Encyklopädie für die gebildeten Stände (p. 1 apud Google Books).
  7. Sunt exempla locutionum æræ communis et ante æram communem (p. 157 et 197 apud Google Books) ac abbreviationum aer. comm. (p. 107 apud Google Books) et ante ær. comm. (p. 391 apud Google Books).
  8. Thelema 101: Thelemic Calendar and Holidays (Anglice)
  9. Id praecipue in Re publica Democratica Germanica in usu erat.