Roman numeral 10000 CC DD.svg

Calendarium Iulianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Calendarium Iulianum erat calendarium propositum pro imperio Romano a C. Iulio Caesare, postquam Aegyptios astrorum peritos consuluit[1], anno 708 AUC (46 a.C.n.) et institutum anno proximo. Successit Calendario Romano 'Numae' dicto, cuius annus non semper eundem dierum numerum praebebat. Ut enim annus lunaris cum circuitu planetae terrae circum solem congrueret, necesse saepe erat menses intercalares addere.

Multo simplicius est calendarium Iulianum. Fere omnis annus 365 dies habet, in 12 menses divisus; sed sunt 366 dies cuique quarto anno, dicto anno bisextili.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Intercalatio

Dum currit tempus, annis calendarii Iuliani est modum 365.25 dierum. Sed minima parte annus terrae brevior est; nimium itaque annorum bisexitilium sunt. In saeculo 16, reformatum est ab auctoritate Papae Gregorii XIII, qui dabat Calendarium Gregorianum quo hodie homines ubique in terra utuntur.

Menses[recensere | fontem recensere]

Multi crediderunt menses calendari Iuliani primi fuisse:

  1. Ianuarius, 31 dies
  2. Februarius, 29 aut 30 dies
  3. Martius, 31 dies
  4. Aprilis, 30 dies
  5. Maius, 31 dies
  6. Iunius, 30 dies
  7. Quintilis, 31 dies
  8. Sextilis, 30 dies
  9. September, 31 dies
  10. October, 30 dies
  11. November, 31 dies
  12. December, 30 dies



Ut a Sacrobosco in saeculo 13 dictum est; sed multi doctores hodie non ita credunt. Certe post lapsus annorum, dies mensum numerabantur et nomina eorum nominabantur similes ut hodie:

  1. Ianuarius, 31 dies
  2. Februarius, 28 aut 29 dies
  3. Martius, 31 dies
  4. Aprilis, 30 dies
  5. Maius, 31 dies
  6. Iunius, 30 dies
  7. Iulius, 31 dies
  8. Augustus, 31 dies
  9. September, 30 dies
  10. October, 31 dies
  11. November, 30 dies
  12. December, 31 dies.



Itaque calendaria Iulianum et Gregorianum non inter se differunt diebus anni — serie modo annorum bisextilium.

Censorinus de calendario a C. Iulio Caesare reformato[recensere | fontem recensere]

Censorinus anno 238 in libro de die natali[2] haec de calendario Romano scribit:

8. adeo aberratum est, ut C. Caesar pontifex maximus suo III et M. Aemilii Lepidi consulatu, quo retro delictum corrigeret, duos menses intercalarios dierum LXVII in mensem Novembrem et Decembrem interponeret, cum iam mense Februario dies III et XX intercalasset,faceretque eum annum dierum CCCCXLV, simul providens in futurum, ne iterum erraretur; nam intercalario mense sublato annum civilem ad Solis cursum formavit.
9. itaque diebus CCCLV addidit decem, quos per septem menses, qui dies undetricenos habebant, ita discripsit, ut Ianuario et Sextili et Decembri [ne] bini accederent, ceteris singuli; eosque dies extremis partibus mensum adposuit, ne scilicet religiones sui cuiusque mensis a loco summoverentur.
10. quapropter nunc cum in septem mensibus dies singuli et triceni sint, quattuor tamen illi ita primitus instituti eo dinoscuntur, quod nonas habent septimanas, ceteri tres omnes<que> alii reliqui quintanas. praeterea pro quadrante diei, qui annum verum suppleturus videbatur, instituit, ut peracto quadrienni circuitu dies unus, ubi mensis quondam solebat, post Terminalia intercalaretur, quod nunc bissextum vocatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. * Appianus, libro secundo Bellorum civilium 154.
  2. Cap. 20, in interrete vide hic (Latine-Theodisce)